Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XXI. [Indulgentia data Ecclesiis Cluniacensibus Italiae a Petro abbate Cluniacensi.] (Anno 1154.) [BALUZ., [Micell.,] ed. in-fol., t. IV, p. 18.]
| 1 | In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo quinquagesimo quarto, tertio die mensis Maii, indictione secunda. Quoniam qui alicui sedi praesidet, sibi et suis subditis diligenter praevidere oportet. Infirmantibus enim membris, non convalescit caput. |
| 2 | Ideoque ego Petrus Dei gratia sanctae Cluniacensis Ecclesiae, communicato consilio, cunctis Ecclesiis nostrae ditioni subditis per universam Italiam constitutis remittimus atque perdonando statuimus quatenus nec nobis nec alicui nostro successori neque alicui nostrae congregationis personae ab hinc usque ad duodecim annos ciream vel aliquid exactionis in praedictis Ecclesiis facere liceat praeter nostram nostrorumque nuntiorum procurationem et annualem censum, quem nobis debent colligere prior Pontidensis et prior Cremonensis. |
| 3 | Quod etiam ideo disponimus, quia praefatae Ecclesiae trecentas libras denariorum Mediolanensium veterum, quatuordecim libras, et quinque solidos minus persolverunt, quos in Longobardiae partibus debebamus. Si quis autem nostrae congregationis contra hoc nostri statuti praeceptum insurgere vel infringere praesumpserit, nullo modo praenominatae Ecclesiae eum recipiant, neque illi aliquid impendant. |
| 4 | Quod ut verius credatur et diligenter ab omnibus observetur atque in Dei nomine proniorem obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et sigilli nostri impressione insigniri atque a quibusdam de maioribus confratribus subscribi praecipimus. |
| 5 | Actum in Ticinensi civitate in Dei nomine feliciter. Amen. Ego Petrus Cluniacensis abbas subscripsi. Ego Arnaldus Aureliacensis abbas subscripsi. Ego Petrus olim prior Silviniacensis subscripsi. Ego Eravizus camerarius domni abbatis subscripsi. Ego Balchius prior Gaiae subscripsi. |
| 6 | Interfuerunt Simeon Sagunen, Rufinus filius Georgii Sartoris, Laprandus de Rubonibus, Guilielmus Ianuensis, Iacobus Castaneus, Frasso, testes. Ego Mignonus notarius sacri palatii interfui, et rogatus a praedicto domno Petro abbate hoc statutum scripsi. |