monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 8 > 20
Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XIX. (Anno incerto.) ibid.] <<<     >>> EPISTULA XXI. (Anno 1154.) ed. in-fol., t. IV, p. 18.]

Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XX. [Petri Venerabilis praeceptio seu constitutio de Balmensi monasterio.] (Anno 1151.) [MABILL., [Annal. Bened.,] t. VI, p. 500.]

1 Ego frater PETRUS, humilis fratrum Cluniacensium abbas, notum facio tam eisdem fratribus, quam cunctis legentibus ea quae sequuntur.
2 Balmense monasterium, a sancto, ut fama est, Columbano fundatum, diu non sub ipso tantum, sed et post ipsum diutius in sanctae religionis proposito a sancto fundatore suscepto tempore non parvo perseveravit. Adeo autem tam constantem sui perseverantiam in his sacris studiis exhibuit, ut tam apud Luxovium et Lirinum praecipua prius monasteria, quam etiam in tota pene Gallia religione monastica languescente, in sola Balmensi ecclesia fugaces eius reliquiae longo post tempore velut ex propriis sedibus expulsae resedisse viderentur. Testis est horum quae dico, cum multo amore et honore nominandus sanctus Pater noster Odo, qui ab ultimis pene occidentis finibus causa explorandae religionis egressus, cum multa monasteria per diversas constituta regiones circuisset, non invenit ubi requiesceret pes eius, nisi apud Balmam: ubi congruum votis suis ac sanctis desideriis locum inveniens, exuit ibi veterem hominem cum actibus suis, et induit novum qui secundum Deum creatus est.
4 Processu dehinc temporis a Willelmo magno et nobili Aquitanorum duce ad fundandum novum monasterium in Matiscensi episcopatu, valle quae Cluniaca dicebatur electa, eaque cura Bernoni Balmensi abbati ab eo imposita, provectus est de monacho in Cluniacensem abbatem iam dictus pater Odo; qui de Balma Cluniacum translatus, Cluniacensis ordinis prima fundamenta iecit: eaque non super arenam, sed super petram constituens, tam per se quam per sibi succedentes sanctos ordinis nostri patres coeptum sanctitatis aedificium, ut nunc datur cernere, per omnipotentis Dei gratiam usque ad ipsa pene fastigia coeli provexit.
5 Sed ut inter innumera de talibus exempla superbientibus mortalibus ostenderetur, non solum hominem, sed nec aliquid in mundo humanum esse posse diuturnum, verumque esse quod de ipso homine verax scriptura loquitur, nunquam in eodem statu permanet; et illud, summisque negatum est stare diu, a longo bene diu servatae religionis proposito iam dictum Balmense monasterium, quo casu nescio, paulatim concidit, et a summis ad ima defluxit.
7 Praetereo casum, qui nostri temporis hominibus nimium notus est, et qui indignitate sui scripto ad posteros transmittendus non est. Et ut ad rem, propter quam breviter ista praemisimus, cito accedamus; temporibus meis destitutum omni pene monastici fervoris proposito locum saepe nominatum, Balmense dico monasterium, pater noster domnus Eugenius papa III mihi ex insperato commisit; et ut curam quam possem ad istud in melius reformandum adhiberem, litteris suis rogavit, pariter et praecepit.
8 Praecepit etiam et insuper privilegio apostolico sanxit, quatenus idem locus Balmensis, non abbatiae, sed prioratus nomine, Cluniacensi semper monasterio subesset. Fecit autem hoc ea de causa, ut labor noster vel sollicitudo illi loco adhibita certius [al., citius] ac liberius in fructum optatum prorumperet, et ad finem congruum remotis omnibus obstaculis facilius perveniret.
9 Confirmavit hoc idem Chrysopolitanus, qui et alio nomine Bizuntinus vocatur, archiepiscopus domnus Humbertus, in cuius dioecesi locus ipse continetur, laudante hoc et confirmante in mea praesentia universo capitulo suo, et hoc ipsum attestante charta, quae in Cluniaco continetur signata sigillo suo. Non defuit huic negotio voluntas et assensus comitis Burgundiae Willelmi ipsius monasterii advocati, cuius non solum assensu, sed et instinctu omnia gesta sunt.
10 Ostendit haec charta, quam armarium Cluniacense continet, sigilli eius impressione signata. Hoc monasterium ego frater Petrus, humilis fratrum Cluniacensium abbas, iam dicti domni Eugenii papae III imperio, archiepiscopi ecclesiae Bizuntinae assensu, domni Willelmi comitis rogatu, ut iam dixi, regendum suscipiens, multum in eo laboravi; multa, ut tam in spiritualibus quam in temporalibus proveheretur, expendi; et tandem brevi tempore matrem inveteratam in iuvenem et formosam Cluniaci filiam, gratia Spiritus sancti, magis magisque in dies decorandam converti.
11 Unde quia dicente Domino iuxta unum evangelistarum, dignus est operarius cibo suo; et iuxta alium, dignus est mercede sua; vellem, si omnipotenti Domino placeret, aliquem huius laboris mei fructum, non hic, sed alibi percipere, et horarum laborem mercede perpetua compensare. Praecipio itaque, et constituo, ut die, qua viam universae carnis me ingredi Domino placuerit, et commune mortis debitum solventem quo iusserit evocare; a priore Balmensi, quicunque ille fuerit, refectio fratribus, tam in conventu, quam in infirmaria, more maiorum et solemnium procurationum, de bono pane et fabis, vino bono, optimis et magnis piscibus; vel, si congruum tempus fuerit, quantum ad infirmos splendide de carnibus magnifice exhibeatur.
12 Praeter hoc, constituo, ut eadem die centum pauperes de pane, vino et carnibus; vel publicae abstinentiae diebus, de cibis tempori competentibus plenissime reficiantur. Hoc per Dei gratiam post obitum meum annuatim semper: quandiu autem vixero, exhibeatur iam dicta refectio absque aliqua imminutione fratribus et pauperibus IX Kal.
13 Novembris, hoc est in vigilia dedicationis maioris et novae ecclesiae, quam felicis memoriae domnus Innocentius papa II nostro tempore, postulatione et studio dedicavit. Quid pro anima mea vel viventis, vel mortui ea die fiat, non est meum praecipere, et nihil inde instituo: quia hoc sollicitudini et charitati fratrum nostrorum relinquo.
14 Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1151 die Circumcisionis Domini, lectumque est in capitulo Cluniacensi audientibus universis fratribus, idemque approbantibus eisdem confirmatum [Hanc Petri Venerabilis constitutionem Fredericus imperator post duos annos litteris suis confirmavit (vide infra), et post eum Adrianus papa IV, quorum in litteris monasteria et ecclesiae quae a Balmensi monasterio pendebant exprimuntur.].
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XIX. (Anno incerto.) ibid.] <<<     >>> EPISTULA XXI. (Anno 1154.) ed. in-fol., t. IV, p. 18.]
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 8 > 20