monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5 > 4 > 11 > 22 > 17 > 23 > 39 > 3 > 13 > 22 > 12 > 16 > 12 > 19 > 57 > 26 > 31 > 56 > 24 > 27 > 5 > 47 > 19
Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XVIII. (Anno incerto.) ibid.] <<<     >>> EPISTULA XX. (Anno 1151.) t. VI, p. 500.]

Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XIX. [Carthusiensium epistula ad Cluniacenses.] (Anno incerto.) [MABILL. [Analect.] ibid.]

1 Nos indigni et humiles pauperes Christi qui in eremo Carthusiae propter amorem nominis Iesu consistimus, et caeteri praepositi nostri priores cum fratribus suis, nota facimus posteris ista quae sequuntur.
2 Domnus Petrus Cluniacensis Ecclesiae abbas, a primis promotionis suae annis quantum nos dilexerit, quanta charitate nobis astrictus fuerit, et nos experti sumus, et multis manifestum est. Fratres quoque eiusdem sanctae congregationis, tam antiquiores, quam moderni, ex quo domus Carthusiae sumpsit exordium, semper nos dilexerunt, et in Christo Iesu multum venerati sunt, pluribusque beneficiis nostram paupertatem sustentaverunt.
3 Unde ne ingrati simus tantae dilectioni, pro modulo nostro (pauci enim numero sumus) ut aliquid tamen secundum possibilitatem nostram et morem nostrum offeramus, congregatis nostris quibuscunque praepositis prioribus, et recitatis litteris quas praefatus abbas nuper detulerat, ex voluntate et animo, et sententia ipsorum in communi capitulo constitutum et confirmatum est hoc quod sequitur. Pro domno Petro abbate Cluniacensi, quando eum obire contigerit, in cunctis nostri ordinis domibus, excepto anniversario, quod in nostro Martyrologio scribitur, idem et par officium fiat, quod pro priore vel professo fieri consuevit.
4 Pro caeteris vero totius ordinis Cluniacensis defunctis, praeter privatas orationes semel in anno generale officium, tam de missa, quam de agenda in conventu celebrabitur: a singulis quoque sacerdotibus pro eisdem defunctis singulae missae, a non sacerdotibus pro eisdem defunctis unum psalterium, a laicis trecentae orationes Dominicae persolventur [

1. Varias spiritualis societatis formulas huc retuli, tum quia pleraeque illustrium virorum sunt, tum ut sumpto inde argumento, eiusmodi societatum originem, progressum, ritusque illustrarem. Etsi enim rem attigerint nonnulli auctores, quaedam tamen observatu haud indigna praetermisisse mihi videntur, de quibus hic agere aliquod operae pretium duxi. Fluxit vero mos iste ex persuasione ecclesiasticae communionis, et ex usu diptychorum, quae olim in sacris obtinebant, ut symbolum istius communionis. Duplex in eis ordo erat, vivorum et mortuorum, quorum nomina inter sacra recensebantur. Diptychorum exemplo inventum est apud monachos necrologium seu liber de mortuis, in quo ascripta sunt nomina fratrum, benefactorum, et eorum qui ex condicto in societatem admissi erant. Hi ex nomine, quo quisque mensis die obierant, recitabantur post Martyrologii et Regulae lectionem ad Primam. Dicebantur conscripti in Regula, seu in Martyrologio, aut in libro vitae. Hinc dicti Fratres conscripti apud Sanctum Gallum.

2. Ritus iste invaluit apud nostros iam inde ab ineunte saeculo sexto. Testes litterae Theodilanae seu Theodetrudis matronae, quae ob donationes Dionysiano coenobio factas postulavit, ut nomen suum in libro vitae conscriberetur, anno XLIII Chlotharii regis. Idem eodem tempore postulat Bertchramnus episcopus Cenomannensis in suo testamento. Insignis hac de re locus eodem aevo exstat apud Bedam in epistola ad Eadfridum episcopum et ad congregationem Lindisfarnensium monachorum, prosaicae S. Cuthberti Vitae praefixa, in qua praemioli vice sibi viventi orationes deposcit, insuper haec addit: Sed et me defuncto pro redemptione animae meae, quasi pro familiaris et vernaculi vestri, orare, et missas facere, et nomen meum inter vestra scribere dignemini. Nam et tu, sanctissime antistes, hoc te mihi promisisse iam retines: in cuius etiam testimonium futurae conscriptionis, religioso fratri nostro Gudfrido mansionario praecepisti, ut in albo vestrae sanctae congregationis meum nunc quoque nomen apponeret. Ita rogatu Caroli M. Alcuinus ab episcopis synodi Francofurtensis in communionem suffragiorum admissus est.

3. Hae singulorum hominum societates erant: sed quando primum congregationes seu monasteria cum aliis perpetuas eiusmodi societates inierint, non adeo liquet. Mihi vero nihil super his occurrit antiquius, quam epistola 24 S. Bonifacii ad Aldherium abbatem, in qua petit orari pro dormientium fratrum animabus, quorum nomina gerulus harum, inquit, litterarum demonstrabit. Duae sunt aliae eiusdem argumenti epistolae inter Bonifacianas, quarum una Cineheardi episcopi ad Lullum, numero 74, altera est Dodonis abbatis Hornbacensis ad eumdem Lullum seu Lullonem Moguntinum antistitem, quae epistola inter Bonifacianas est ordine 84, in qua Dodo cum sua S. Petri congregatione monachorum ita loquitur: Igitur cum salutationis officiis humili prece deposcimus, ut istam familiam Christi et sancti Petri in vestra commemoratione semper habeatis: et ipsi pro omnibus amicis vestris, tam episcopis et eorum clero, quam abbatibus et eorum monachis, seu abbatissis et Deo dicatis, in ista congregatione S. Petri oratores vestros, tam vivos, quam defunctos, in vestra mercede commemorare faciatis, ut in sacris orationibus illorum eam assidue memorare debeant, quatenus per illorum suffragia olim optatam adire mereamur patriam paradisi. Similiter vos deprecamur, ut omnium amicorum vestrorum nomina, tam virorum, quam defunctorum, per praesentem fratrem nostrum Saganaldum, per breve ad nos dirigere faciatis, ut ipsos, sicut de aliis fratribus nostris facimus, ita in nostris assiduis orationibus ipsos memorare debeamus. Hisce litteris instituta est spiritualis orationum societas cum ecclesia Moguntina, et cum iis omnibus, quos ipsa in suam communionem cooptaverat, et quidem non modo in gratiam mortuorum, sed etiam vivorum.

4. Brevia seu breves illi, de quibus agit epistola, rotuli erant, in quibus sociorum nomina ultro citroque per gerulos mittebantur. Horum brevium exempla suppeditat Haeftenus in Disquisitionum monasticarum tom. II, pag. 793. Generales unius anni breves illi erant, id est unius anni mortuos continentes: sed quando itineris difficultas non obstabat, singulares pro unoquoque mittebantur. Moris vero erat, ut ex iis, ad quae eiusmodi schedulae mittebantur, monasteriis remitteretur versus lugubres in funus personarum maxime insignium, qui versus Tituli appellabantur, ut Titulus S. Remigii, etc.

5. Itaque a saeculo maxime octavo vulgata est in ecclesiis ac monasteriis eiusmodi orationum communio, qualis est una in Spicilegii tomo IV, inter monachos Dionysianos ac Remigianos anno XXV Ludovici Pii eo pacto inita, ut talis inter eos fervor charitatis et tanta vis dilectionis maneret, ac si in uno (si fieri possit) conversarentur loco. Deinde ut quando aliquis ex ipsis corporis nexibus absolutus a saeculo migrasset, unusquisque eorum infra triginta dies psalterium pleniter compleret, ac sacerdotes missas eidem psalterio congruentes pro eo celebrare studerent, et tres vigilias, id est primo et septimo atque tricesimo die, communiter pro eo peragerent. Si vero quidam ex eis, inquiunt, aliqua corporis incommoditate occupatus fuerit, mox ut nobis nuntiatum fuerit omni die, quousque convalescat, aut ab hac luce discedat, unusquisque quinque psalmos pro eo sollicite compleat. Denique ut nomina defunctorum illorum inter nomina nostrorum defunctorum inserantur, ut sicut pro nostris, ita etiam pro illis quotidie Deo sacrificium offeratur. Praeter haec litterae societatis inter Gallenses et Augienses monachos tempore Caroli Magni initae addunt semel in anno commemorationem omnium defunctorum pro annuali singulorum, et quidem XVIII Kalend. Decemb. quo die etiam nunc a nobis celebratur, praeter solemnem omnium defunctorum memoriam, quae S. Odiloni originem suam refert acceptam.

6. In superioribus formulis haec fere pro unoquoque mortuo persolvuntur: missae, vigiliae seu agendae mortuorum, psalmorum aliquot per certos dies recitatio, vel orationis Dominicae; praebendae seu annonae in pauperes erogatio, sive per totum annum in dies, sive per continuos triginta dies. Nihil de oratione seu salutatione angelica, nihil de communione sacra. Quippe necdum ita tritus erat salutationis angelicae usus, nec prorsus communionis in gratiam multorum, quae his temporibus ubique recepta est. Quidni vero id fieri possit, quando operum merita in alium conferri possunt? Unde Gregorius Nazianzenus cum Eulalio scripta schedula paciscitur, ut Eulalius secum ieiunii, Gregorius cum Eulalio silentii meritum communicaret. Neque porro quisquam inficias ire debet, uberiorem meriti portionem refundi in eum, qui ex condicto suffragiorum communionem obtinuerit, quam in alium, qui pro generali ratione ecclesiasticae communionis eadem participat. Sicut orationis, quam quilibet ab alio impetraverit, virtutem peculiarius meretur, quam qui pro unitate corporis mystici eiusdem orationis fit particeps.

7. In cathedralibus ecclesiis eiusmodi societates etiam in usu erant. Moguntinae ecclesiae exemplum superius retulimus. Fulbertus Carnutensis episcopus aliud de sua Ecclesia addit in epistola 110 ad Lexoviensem pontificem, ex qua eum ad relaxandas circadas hortatur his verbis: Optamus etenim potius, non parvo tuae ipsius utilitatis amore ducti, in albo felicis ordinis benefactorum nostrorum te recenseri: ut cum pro illis, tum etiam pro te iuge Domino sacrificium offerentes, ac humanitatis tuae beneficia coram illo recitantes, dignum te libro quoque vitae coelestis inseri praedicemus. Sed prae caeteris insigne exemplum est in actis Aldrici episcopi Cenomanensis, qui in synodo anni 840 orationes pro se instituit, eiusque exemplo qui synodo aderant, pro suis confratribus in anno duodecim cantare missas cum oblationibus et reliquis orationibus singuli promiserunt: et quandocunque, inquiunt, nostrum unusquisque decesserit, decanus nomina de suis iunioribus conscripta in nostra per singula tempora synodo deferat, et unusquisque nostrum pro illis missas compleat duodecim cum oblationibus, et reliquis orationibus, et vigiliam cum novem psalmis et totidem lectionibus et responsoriis, una cum matutinali synaxi (Laudes vocamus) fideliter pro defunctis fratribus peragat. Haec in tomo III Miscellaneorum Baluziano, pag. 148. Deinde subsequuntur missae tam pro vivis, quam pro defunctis: ubi in secretis orationibus mentio fit de dyptychis vivorum ac mortuorum.

8. Denique praetermittendum non est id quod legere memini in litteris societatis, anno 927 initae inter canonicos ecclesiae Laudunensis et Sancti Remigii monachos, eo videlicet rationis tenore ut cum quilibet utriusque congregationis divina vocatione hominem exuerit, omnes hoc audito mox ad tactum signorum ecclesiam adeant, communiterque exitum pro illo decantent, ac veluti ibidem praesens frater obierit, animam ipsius Deo precibus commendent. Postea vero quatuor vigilias eiusdemque numeri missas, primi scilicet, tertii, septimi, ac trigesimi diei, decantent, omnesque simul integrum canendo psalterium. Nomen quoque fratris in catalogo defunctorum annotetur, sacro altari tempore sacrificii superponendum. Haec erant dyptycha, quae ob oculos sacerdotis tempore sacrificii ob memoriam ponebantur.

]
.
Petrus Venerabilis HOME