Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XVIII. [Eiusdem Petri abbatis Cluniacensis Epistula ad Carthusienses.---Eiusdem argumenti.] (Anno incerto.) [MABILL. [Analect.,] ibid.]
| 1 | Ego frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, nota facio cunctis ista lecturis quae sequuntur. |
| 2 | Fratres Carthusienses quam signatae et famosae religionis fuerint semper, innumeris per orbem diffusis miraculis clarum est. Ea de causa a primis promotionis nostrae ad hoc officium annis, et etiam antea, adhaesit anima mea illis, et super omnes religiosae professionis congregationes, exceptis commissis nobis semper eos et dilexi et veneratus sum. Non minorem autem ipsi iam ante annos XXX dilectionem, et ubi eis possibile fuit, operis vicem nobis rependerunt. |
| 3 | Unde a nobis assensu fratrum in capitulo Cluniacensi constitutum est, ut obeunte fratre Carthusiensis ordinis, fiat pro ipso apud Cluniacum officium et missa in conventu: singuli autem sacerdotes unam missam, alii VII psalmos vel septies Miserere mei Deus dicant: in caeteris vero prioratibus Cluniacensis congregationis officium publicum cum missa persolvatur. |
| 4 | Statutum est etiam, ut nomina eorum, postquam defuncti fuerint, post fratres nostros defunctos in memoriali defunctorum scribantur, tam in Cluniaco quam in caeteris locis nostris. |