Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XVII. [Petri abbatis Cluniacensis Epistula ad Venetos senatores.---Ad ineundam suffragiorum societatem.] (Anno incerto.) [MABILL. [Analect.] ed. in fol., p. 159.]
| 1 | Dilectissimis nobisque plurimum devotis dominis L. V. D. B. PETRO L. atque Basiliis germanis fratribus Fr. P. C. F. S. indignus cum omni congregatione Cluniacensi totius salutis, totius bonitatis, totius benedictionis plenitudinem. |
| 2 | Bonorum omnium inspiratori cunctorumque omnipotenti largitori Deo, qui vestris cordibus tam devotum erga nos nostramque congregationem tam ardentissimae charitatis inspiravit fervorem, grates immensas reddimus. Etenim, cum apud Venetiam orationis beati Marci et visitationis fratrum gratia essemus, non valemus vestrae devotionis vestrique obsequii largitatem exprimere. |
| 3 | Sed quoniam valde inhumanum est tanti beneficii esse immemores, ut caetera omittamus, illud dicere et memoriae mandare volumus, qualiter vestrae dilectioni statuere et confirmare placuit, ut vos annuatim centum libras candidi incensi Deo et beatis eius Petro et Paulo atque eorum Cluniacensi Ecclesiae ob vestrorum detis remissionem peccatorum. |
| 4 | Quamobrem nos constituimus propter vestrorum qui decesserunt, tam marium, quam feminarum parentum indulgentiam peccatorum, ut omni anno in crastinum transitus sancti Benedicti fiat generale officium cum missa, atque ab omnibus sacerdotibus missa cantetur, et a caeteris psalmi secundum morem nostri ordinis. De caetero omnipotens Deus vos benedicat, et ad vitam perducat aeternam. |