monumenta.ch > Suetonius > 14 > 16
Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XV. (Circa annum 1150.) col. 409, ex chartario S. Stephani Tolosani.] <<<     >>> EPISTULA XVII. (Anno incerto.) ed. in fol., p. 159.]

Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XVI. [Litterae Petri abbatis Cluniacensis, de societate inita inter Cluniacenses et Resbacenses monachos.] (Anno incerto.) [MARTENE ubi supra, ex ms. Resbacensi.]

1 Universis sanctae Cluniacensis Ecclesiae fratribus ubique terrarum constitutis, frater PETRUS Cluniacensis abbas, salutem, gratiam et benedictionem.
2 Pia et cognita opinio probatae religionis domni Natalis Resbacensis abbatis nobis persuasis, quatenus eum eiusque congregationem nostrae, id est Cluniacensi congregationi, nostramque Resbacensi, quodam familiarium orationum vinculo visceribus Christi incorporaremus. Noveritis ergo nos ei eiusque fratribus per omnia loca nostra concessisse capitulum, et cum brevis alicuius defuncti Resbacensium fratrum ad nos venerit, generalem missam in conventu et officium habebit.
3 Ipse vero domnus Natalis, eiusque successores in locis nostris capitulum tenebit, in refectorio ad scillam sedebit, post obitum suum in Cluniaco tricenarium habebit. Hoc ita observandum statuimus.
Petrus Venerabilis HOME