monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5 > 4 > 11 > 22 > 17 > 23 > 39 > 3 > 13 > 22 > 12 > 16 > 12 > 19 > 57 > 26 > 31 > 56 > 24 > 27 > 5 > 47 > 19 > 42 > 10 > 30 > 18 > 2 > 25 > 17 > 13 > 22 > 14 > 3 > 28 > 2 > 11 > 3 > 39 > 38 > 14
Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XIII. . (Anno 1150.) t I, col. 407, ex chartario Clun.] <<<     >>> EPISTULA XV. (Circa annum 1150.) col. 409, ex chartario S. Stephani Tolosani.]

Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XIV. [Epistula Petri Venerabilis ad R. priorem S. Benedicti.---Permittit electionem abbatis.] (Circa annum 1150.) [MARTENE, [ibid.,] col. 408.]

1 Venerandis et dilectis fratribus nostris R. priori et aliis apud S. [In monasterio scilicet S. Benedicti ad Padum, quod Cluniaco subiectum confirmavit Honorius papa II in epistola ad Cluniacenses.] Benedictum Deo servientibus, frater P. humilis Cluniacensis abbas, salutem, et a Domino benedictionem.
2 Vidimus litteras dilectionis vestrae, et nuntios audivimus, denuntiantes nobis obitum domni Willelmi abbatis vestri, in quibus et illud legimus, quod videlicet licentiam, gratiam, et benedictionem, ad eligendum abbatem, expetitis a nobis, qui monasterium vestrum in honestate atque religione regere valeat, et in temporalibus atque spiritualibus, opitulante Domino, ad meliora provehere.
3 Ad quod rescribimus, quod venerunt cum domno Honesto abbate, et eius socio, quos nobis misistis: quorumdam Romanorum pontificum privilegia ostendimus, eaque coram ipsis ex parte legimus, scilicet Gregorii papae VII, Urbani II, Paschalis II, Gelasii II, Calixti II, Honorii II, Lucii II, in quibus aperte continetur modus, quo obeunte abbate vestro, ad abbatis alterius electionem procedere debeatis quem si in vestra electione, ut decet, servavoritis, nos id sicuti et iustum est, libenti animo vobis concedimus.
4 Et ut ad huiusmodi electionem faciendam, in nomine Domini procedatis, non solum volumus, sed etiam prorsus hortamur. Quod si forte, iuxta quod a iam dictis legatis vestris accepimus, reverendi patris nostri domni Eugenii papae mandatum, vel decretum aliud continens, quod nos tamen nunquam vidimus, vel accepimus, habetis; nos voluntati eius, mandato, vel decreto, in nullo contraimus, neque vos ab implendo eius praecepto, vel iussione, in aliquo impedimus.
5 Spiritus consilii et timoris Domini sit et nunc et semper vobiscum. Amen.
Petrus Venerabilis HOME