Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XIII. [Epistula Petri Venerabilis ad Hugonem abbatem de Tribus Fontibus.---Ad petitionem S. Bernardi donationem facit monasterio Trium Fontium] . (Anno 1150.) [MARTENE [Anecdot.] t I, col. 407, ex chartario Clun.]
| 1 | Dilecto et venerabili fratri HUGONI abbati de Tribus Fontibus eiusque successoribus regulariter substituendis frater P. humilis Cluniacensis abbas in perpetuum. |
| 2 | Nihil magis convenit et personae et Ecclesiae nostrae, quam quaerere quae ad pacem sunt, et sub charitatis concordia, reliquos ordines qui ubique terrarum nobis et nostris iunguntur, dulciter confovere. Praecipue autem illos qui de Cisterciensi ordine exierint, specialiter domum Clarevallensem, singulariter eiusdem loci abbatem charissimum nostrum, et quae ad ipsum pertinent volumus omnimodis conservare. Inde est quod ecclesiam de Tribus Fontibus primogenitam filiam Clarevallensis monasterii adversus filios nostros monachos Sanctae Margaritae et illos de Baudo Villari, ne aliqua querela amplius de vicinitate terrarum inter eos oriatur, praesentis privilegii pagina communimus. |
| 3 | Donamus enim praedicto monasterio de Tribus Fontibus ad petitionem charissimi nostri Clarevallensis abbatis, et confirmamus quidquid habebamus a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berar Sarcum: ita ut a praedicto fonte sit meta et linea via Roberti Hispaniae, usque ad Caladiam de Rocheriis, quae est via ultra veterem capellam, et ultra viam Salmariam; et inde usque ad territorium de Clanseniaco: ita ut praefati monasterii de Tribus Fontibus sit, quidquid est infra terminos istos sine omni costumia, ad annuum censum decem solidorum Pruvinensis monetae, qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudo Villari. |
| 4 | In hac autem terra monachi de Tribus Fontibus in plurimis locis habebant tertiam partem, qui et dederunt nobis quamdam partem quam habebant extra fontem Berar Sarci, videlicet quidquid ibi habebant: ita tamen factum est hoc, quod monachi nostri de Baudo Villari excollent ibi terram quam excolere solebant, vallem illam quae est inter veterem capellam et pratum, et in longum usque ad Caladiam viam quam supradiximus, et nihil amplius. |
| 5 | Quod si terram illam dimiserint monachi, non poterunt eam dare, nisi monasterio de Tribus Fontibus. Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus suae, et communem pasturam in omnibus finibus Trium-Fontium, ad omnia pecora sua; et monachi de Tribus-Fontibus similiter, in omnibus finibus eorum et ad omnia pecora sua. |
| 6 | Ne autem hoc aliqua temporum vetustate vel alicuius hominis perversitate aut mutaretur aut deperiret sigilli nostri impressione firmavimus. |
| 7 | Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1150. |