Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA II. [Petrus Venerabilis abbas Cluniacensis pro Rodulfo de Perrona benefactore ordinat missas ac preces tum Cluniaci tum in toto ordine celebrandas.] (Circa an. 1140.) edit in 4o, tom. XI, p. 332.]
| 1 | Ego frater PETRUS humilis Cluniacensis abbas nota facio legentibus ea quae sequuntur. Comes Rodulfus de Perrona, filius Hugonis Magni, fratris Philippi regis Francorum, magnus amicus et benefactor exstitit huius in qua omnipotenti Deo servire optamus sanctae Cluniacensis Ecclesiae. Hic post reliqua bona opera sua, quibus Deum sibi propitiare dum incolumis viveret, laborabat, iam infirmus et morti proximus praecedentibus aliquid maius adiunxit. |
| 2 | Nam monasterio de Crespeio, quod antiquitus in eodem Crespeii castro constructum fuerat, et Cluniacensi Ecclesiae subditum erat, tam in terris quam in terrarum redditibus, tanta largitus est, ut redditus annui terrarum illarum, mille solidorum quantitatem excederent. Praeter haec et multa alia quae diversis ad Cluniacum pertinentibus monasteriis delegavit, etiam ipsi Cluniacensi monasterio quingentas argenti marcas iure testamentario donavit. |
| 3 | Quae ipso iam vita exempto paucis post diebus Cluniacum allatae sunt, et Cluniacensi conventui publice in capitulo praesentatae. |
| 4 | Nolentes ergo, imo vitantes tantis beneficiis ex toto apparere ingrati, communi consilio et precibus praecipimus ei duo tricenaria fieri, tres missas ab unoquoque sacerdotum cantari, ter septem poenitentiales psalmos a cunctis aliis non sacerdotibus dici; per universa monasteria ad Cluniacum pertinentia, ubi ordo tenetur, tricenaria celebrari, ab aliis sacerdotibus tricenaria non facientibus duas missas absque exceptione aliqua celebrari. Super haec omnia, quod raro cuilibet conceditur, datum est ei et anniversarium solemne, sicut uni post imperatores et reges de maioribus amicis et benefactoribus nostris. |
| 5 | Ut autem sciatur cuiusmodi sit hoc anniversarium, die qua illud celebrandum est, fiet pro eo generale officium in conventu cum missa similiter publica; fratres universi sacerdotalis ordinis Cluniaci morantes, eadem die missam pro ipsius salute célebrabunt, alii psalmum Miserere mei Deus dicent, et tredecim pauperes reficientur. |
| 6 | Annuale insuper missarum, hoc est anno integro quotidiana missa pro eo celebrabitur. Facta sunt ista ut omnipotens miserator per immensam misericordiam suam eius misereatur, et a sorte impiorum ereptum, eum numero suorum associet, et felicis ac sempiternae vitae participem facere dignetur. Amen, amen. |