| 2 | Cum apud Luperciacum hospitati fuissemus, in ipsa nocte quidam Philippus iuvenis, quem a Castello Canino nuper illud misisti, desperatione cuiusdam poenitentiae sibi per epistulam vestram iniunctae ductus, turrem ecclesiae ascendit, et se quaerentes fratres lapidibus obruere voluit. Tandem nos ad ecclesiam ivimus, et in fide eum vocavimus: aliter enim descenderere nolebat, et quare hoc fecisset inquisivimus. |
| 3 | Ille autem dixit se a domno Ildino priore Castelli Canini de confessione sua detectum, et pannos suos, quos ei dimisit patruus suus praedecessor eiusdem Ildini, in morte sua sibi ablatos ab Ildino conquestus est, cum sui panni satis tenues et vetusti ante nos allati fuerint: pro quibus misericordiam vestram flagitamus, ut et ipsum fratrem Philippum ab onere quod portare nescit in tam parvo conventu allevietis, scilicet a custodia et ab abstinentia vini et generalis, et ut pannos suos sibi dimissos recuperet obsecramus. |