Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XLVII. [Fratri] NICOLAO, [frater] PETRUS [humilis quod solet.]
| 1 | Ut absque prooemio loquar, quid plane, quid est? Et tu ille es, cui dicatur: Modicae fidei, quare dubitasti? [Matth. XIV.] Sed nec ego Christus sum, nec tu Petrus es. An, bone vir, ut cum stomacho loquar, me putasti alium esse factum? Ergone tam firmas radices fixerat opinio mei amoris erga te, ut quem in fortissimam quercum evasisse credideram, vix in vimen tenerrimum coaluisse agnoscam? |
| 2 | An forte putasti, cum mutatis regionibus mutasse me et animum, et infectum peregrini aeris tactu, ut aliquid fabulosum interseram, Circe medicaminibus de homine bestiam factum, in monstrum aliquod erupisse; cum dicat quem nosti: Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt? (HORAT. lib. I, epist. 11, v. 27.) |
| 3 | Non adeo, non adeo in me praevaluit Romanum vel Campanum littus, ut quod eram me oblivisci cogeret, et non in melius, sed in deterius commutaret. Mirum esset, si longo tempore hoc: magis autem mirum, si in tam brevi efficere potuisset. Sed non est ita. Non sum quidem qui fueram, sed corporis, quod momentis singulis in omnibus fit, alteratione, non animi mutatione. |
| 4 | Quod si forte, quia silvi, mutatus esse credor, credatur idem, et quando loquor, quia non semper loquor: credatur et quando dormio, quia non semper dormio, et sic de reliquis corpori vel animo accidentibus. Sed non fuit causa silendi, imminutio diligendi. Quod silui, quod per tam longum iter de tam longo itinere nihil tibi, charissime, si tamen hoc te esse adhuc non dubitas, scripsi, factum est, non quia nolui, sed quia non potui. |
| 5 | Quid poteram positus in itinere scribere, qui vix poteram vivere? Vivere dico, non quod, Deo gratias, amicis, fratribus ac filiis tam orantibus quam studentibus, aliquid mihi praeter votum contigerit, sed quia integra pene semper die equitanti, media nocte edenti, valde mane surgenti, in agone continuo desudanti, quis animus ad meditandum, quae lingua ad dictandum, quae manus ad scribendum parare se poterat? |
| 6 | Haec praeter alia multa quae commemorare longum est, impedimenta, et Transalpinum et Cisalpinum mihi silentium indixerit. Fuit et illud, quod domno abbati actuum meorum vel eventuum primam notitiam, ut par erat, ante omnes alios reservabam. Iam et si post reditum aliquandiu silui, mirum non est, sed quia adhuc loqui potui, valde mirandum est. |
| 7 | Quomodo istud? Laeta quidem, iucunda, et arridentia cuncta reperi, et praeter devotum clericorum, et laicorum occursum, fratrum, quod mihi magis cordi erat, tam vocis canticum quam cordis iubilum inveni. Laetabar in eis, et non in me, sed in Domino gloriabar, quod pium et valde ducem animorum suorum affectum erga me qualemcunque pastorem suum oves non meae, sed Christi, non solum cantibus, sed et lacrymis ostendebant. |
| 8 | Mirabar vix quinque mensium absentiam meam in tantam amoris flammam ex occultis subito prodiisse, ut mirum videri posset, si quinquennii mora tantam parere potuisset. In his constitutus, vixque quatridui metas excedens, statim post lilia gaudiorum, spinas intravi negotiorum. Inundaverunt aquae super caput meum, et pene dixi perii. |
| 9 | Invocavi mox nomen Domini, unde necdum submersus sum; meum erit a modo tuumque ac meorum, ne submergat. Aquae istae populi fuerunt, et gentes, ab Italia , Germania, Hispaniis, Anglia, ab ipsa nostra Gallia Cluniacum dirivatae, ibique simul per totam illam absentiam meam, in immensos causarum cumulos congregatae. Haec ut me praesentem senserunt, ac si in caput meum coniurassent, quaecunque diu continuerant profuderunt. |
| 10 | Feci quod potui, et evasi ut potui; haec qui non advertit, qui non recogitavit, qui non consideravit, quid meruit? Sed indulgebo, dabo veniam, prosequar morem meum. Nolo in uno reo mansuetudinem meam perdere, quam in multis millibus soleo conservare. Iam vero in itinere meo super quo certificari rogasti, quid egerim, quid dixerim, quid invenerim, ad litteras, quas domino Clarevallensi facio, per eas de his omnibus instruendum te mitto. Ibi cuncta leges, ibi cuncta reperies. Scripsi ei, ut ostendat eas tibi. |
| 11 | De consanguineo meo, abbate Miratorii mirando, et admirabili, quid dicam non invenio. Invenirem vero fortassis, nisi brevitatis studium finire me epistulam cogeret. Praeter hoc tempus breve, Pentecoste urgens, cursor festinans, cursum verbi impediunt, et animum maximos tumultus suos exprimere gestientem reprimunt. |
| 12 | Nec illam Miratorii materiam, etiam si tota ei dicaretur, brevis epistula expleret, cui vix liber integer sufficere posset. Da operam, quaeso, ut dies colloquii inter me, et dominum Clarevallensem, tertia post Pentecosten Dominica apud Divionem, si fieri potest, habeatur. Dominum abbatem, ut te nobis citissime mittat, rogavi. Tu vero nullo modo citius venire graveris. |
| 13 | Es enim mihi, et propter ista, et propter quaedam alia, multum necessarius. Cursori, quod tandiu moratus est, noli imputare, sed mihi; excusaque eum apud caeteros. Vale |