Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XLIV. [Summo pontifici, et nostro speciali Patri domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS [humilis, Cluniacensium abbas, filialis amoris, et obedientiae quidquid potest.]
| 1 | Placentinus clerus, consules et populus, quia benignae paternitati vestrae ad praesens displicet, multum et multum dolens, placeret super omnia, quae in terris sunt, volens, elegit me sicut advocatum sibi, sperans, quod mediante me preces suae apud Patrem facilius admittantur, et fortassis etiam exaudiantur. Facit hoc ex gratia, quam credit mihi servari penes vos, aestimans non ex toto frustrari vota sua, adiuncta suis precibus deprecatione mea. Quod utrum ita sit, utinam sic experiar nunc in assumpta causa, sicut vestri gratia saepe expertus sum tam in propria quam in aliena! |
| 2 | Sum eis debitor, tam charitate communi quam dilectione singulari. Novit hoc, ut arbitror, sapientia vestra, et ad aures maiestatis vestrae, ut puto, pervenit quod ante quinquennium, quando videndi et visitandi vos gratia Romam pergebam, super iniuria mihi, imo et vobis a marchione Opizone illata fecerint, quantum inde doluerint, quanta vi fugitantem et latibula quaerentem bestiam de fovea sua ad publicum protraxerint, quidquid sorbuerat totum usque ad obolum revomere compulerint, satisfacere iam ipsum quam sceleris socios, pro arbitrio meo, vellent nollent, coegerint. |
| 3 | Fecerunt hoc, ut dixi, non soli mihi, quia quod factum est filio, factum est et Patri. Ea de causa de ingratitudine merito condemnarer, si pro ipsis, ubi causa rationabilis exigit, qualiscunque pretii preces meas indignationi paternae opponere formidarem. Dicunt, dicunt isti, quorum causam assumpsi, et hoc, ut ab eis accepi, sacramento probare parati sunt, se nihil eorum, super quibus arguuntur, ad iniuriam maiestatis vestrae fecisse, nihil in aeternum facere proposuisse. |
| 4 | Sed dicitur eis episcopum a suo Ravennate metropolitano domini papae insuper praecepto consecratum; et suscipere noluistis; quodque est deterius, nunquam vos eum in perpetuum suscepturos iuramento firmastis. Ad haec illi: Metropolitanus noster, non Ravennas, non Aquileiensis, non quilibet alter, sed Romanus pontifex est. |
| 5 | Probamus hoc innumeris testibus, probamus Placentinum electum a multis retro saeculis, a summo et universali praesule, non ab alio consecratum. Producimus inde pro exemplo, praeter antiquiores, Urbanum secundum, Calixtum secundum, qui electis nostris consecrationis manum imposuerunt, et exemplo suo, quid posteris servandum esset, lucide ostenderunt. Servetur urbi nostrae concessa a tantis pontificibus dignitas, et parati sumus facere vel subire quidquid apostolica si forte in his deliquimus, imperaverit maiestas. Haec, Pater, illi. Ego vero his subiungo: Miserere, Pater, miserere tantae urbis, nulli fere in Italia secundae. |
| 6 | Miserere tanti populi, qui si aliter egit quam debuit, paratus est iuxta praemissa obedire, et cuncta imperata servare. Attende, attende, inquam, discreto illo more tuo, quia, etsi deliquerunt, tamen quod multitudo delinquit, impunitum esse solet. Considera, licet ut minus sapiens loquar, velut docendo doctorem, quod bonus ille Pastor, cuius vices in terra geris, vulneratus est propter infirmitates nostras, et se vicariis suis ad imitandum proponens, ait: Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent [Luc. V]. Vide quod proximi sunt periculo, et periculo mortis aeternae, si non condescendis, si rigorem tuum servare volueris, si dixeris: Non placabor nisi episcopum a Ravennate sacratum susceperint, non quiescam nisi sacramenta sua irrita fecerint. |
| 7 | Timeo, timeo, domine, ne severitate hac magis Ecclesia deficiat quam proficiat, ne rigor iste magis appareat ruinosus, quam fructuosus. Formido ne de Placentia civitate in hac republica nostra Christiana dicatur, quod olim de tribu Beniamin tempore Iudicum apud Iudaeos dictum est: Ablata est una tribus de Israel [Iudic. XXI]. Si recensuerit, recolet sapientia vestra quot et quantae a sede apostolica dispensationes, paganorum, haereticorum, ipsorum etiam catholicorum tempore factae fuerint, nec ob aliud, nisi quia magni, et discreti Patres, spiritu consilii, et timoris Dei illustrati, videbant se magis Ecclesiae Dei salva fide, et charitate posse proficere utiliter condescendendo quam inutiliter austeriora servando. |
| 8 | Extenderetur epistula in immensum, si exempla vellem proponere quae occurrunt. Sed quia non est necessarium talia cuncta scienti, ipsum ad se remitto, et ut in libro singularis memoriae suae haec relegat, exoro Verbum tamen memorabile magni Patris, et summi Ecclesiae Dei post apostolos doctoris Augustini ad mentem, si forte excidit, revoco. |
| 9 | Dico sententiam, non verba ex ordine. Insertionis, inquit, tale genus est, ut non possit inseri ramus aliunde allatus arbori, nisi fiat quantulumcunque vulnus in arbore. Sic quandoque vel suis, vel alienis Ecclesia ex charitate condescendendo laeditur, ut qui alienatus vel alienus fuerat, inseratur. Sed nimium forte processi. |
| 10 | Fecit hoc fiducia, ex paterna benignitate concepta. Ut ergo iam finis fiat, oro, rogo, supplico et corde, imo ipso corpore, ante pedes sanctitatis vestrae, licet absens prosternor, ut Placentinis vestris, vobis toto conatu placere quaerentibus, condescendatis, et errorem eorum modo quo placuerit corrigatis, tantum ut eos, ut Ecclesiam suam, ut episcopum suum, vobis, non alteri; Romanae Ecclesiae, non Ravennati, vel cuilibet alii conservetis. |