monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 43
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XLII. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XLIV. EUGENIO, PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XLIII. [Summo pontifici, et nostro speciali Patri domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, filialem amorem et debitam obedientiam.]

1 Importunitatem, qua frequentibus litteris, patrem fatigo, saepius excusavi. Excusavi plane; sed urgentibus causis importunus esse non cesso. Indulge, Pater, si placet. Vides quia tam in his quam pene in omnibus aliis non quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Memorem esse credo paternitatem vestram quod de nobili viro, domno scilicet Guidone de Domna, vobis Signiae verbum fecerim, et ut causa pro qua interdicti sententiae se subiectum esse dolebat, in partibus nostris iuste examinanda, diffinienda, mandato vestro personae idoneae committeretur, rogaverim.
2 Responsum mihi est a benignitate vestra Viennensem metropolitanum, qui auctor illius negotii fuerat, mandatum a vobis in proximo venturum, a vobis super his conveniendum, audito eo congruum illi quaestioni vos finem impositurum. Rediens ergo a vobis, et per Italiam iam proximus Alpibus iter faciens, audivi eum festinato ad vos tendere, et iam urbi proximum esse posse.
3 Unde et ego festinanter cursorem post ipsum ad vos cum litteris praesentibus misi, orans ut, si potest fieri, aut antequam a vobis recedat, causam iam dicti nobilis viri sapientia vestra more, quo solet, diffiniat; aut sicut praesens rogavi, in provincia Viennensi, vel Lugdunensi, si cui placuerit, terminandam committat. Et ne forte miretur sagax prudentia vestra me velut rem alienam mihi superfluo assumpsisse, noverit non esse hanc rem alienam, sed propriam, quia ille cuius est, non alienus, sed noster est.
4 Noster est amore, noster et genere, noster et beneficio: Amore quantum ad se, genere quantum ad suos, beneficio quantum ad utrosque. Quantum ad se, quia nos nostraque prae cunctis mundi monasteriis diligit; quantum ad suos, quia patres, avi, et atavi eius, idem fecerunt; quantum ad utrosque, quia tam ipse quam illi monasteria, ab eisdem fundata et Cluniaco tradita, multis et magnis possessionibus atque redditibus ditaverunt.
5 His de causis, negotia eius non peregrina reputo, sed domestica; non aliena, sed propria. Et quoniam is de quo vos sollicito, et super quo maiestati apostolicae preces effundo, absens est, nec facile militaris homo, et saeculo innumeris curarum catenis astrictus, vos adire potest, verba eius mediantibus litteris istis breviter prolata, si placet, audite.
6 Dicit credere se, uxorem, super qua arguitur, sibi legitime ac iuste nupsisse. Vivit quidem altera, cui primo coniugali foedere vinctus dicitur, sed illam nunquam suam fuisse coniugem astruit. Causam, imo causas, quibus coniux eius nec fuerit, nec sit, nec esse possit, tales proponit: Primam, quia contradicente suo Gratianopoli episcopo, illam accepit; secundam, quia infra annos nubiles existenti, nec assensum canonicum praestare valenti, adhaesit; tertiam, quia consanguinitatis linea ei proxime iunctus est; quartam, quia rem coniugii nullo unquam tempore vel momento cum ipsa, quamvis multum voluerit, ullo modo habere valuit: quintam, quod sicut hanc primam contradicente omnino ut dictum est, episcopo suo accepit; sic istam, volente, concedente, imperante, imo pene compellente eodem pontifice admisit; sextam, quod in reditu vestro a Galliis ad Italiam, in montanis Iurensibus inter pontem Arleium et Villam Iuniam ei praecepistis, ut saepe nominato domno Viennensi archiepiscopo in omnibus obediret, indeque salutem suam non dubiam, sed certam speraret; septimam, quod priusquam haec omnia discuterentur, postquam tam per se quam per alios religiosos vel saeculares viros, iudicium iustitiae paratum se esse subire, non semel tantum, non bis tantum, episcopo suo, et dixit, et mandavit: ab ipso interdicti sententiae submissus est.
7 Aestimat vir iam satis dictus, quodlibet ex his capitulis unum, et semotis aliis, solum ad divortium inter se et illam primam mulierem non coniugem, faciendum, plene sufficere posse. Quanto magis omnia simul? Videat haec omnia, et discutiat Pater universalis: et qui curam paternam universis Ecclesiae filiis debet, animae, nec de inferioribus, nec de vilioribus sibi commissae provideat, et aut coram se, ut iam dixi, si fieri potest, rem ipsam diffiniat, aut probis partium nostrarum viris, si placet, diffiniendam committat.
8 Dolet enim multum homo, et quod vix, aut nunquam cuilibet antecessorum suorum contigit, interdicti ecclesiastici [sententiam] se incurrisse, vere ut Christianus ultra quam de laico sit credibile, deflet. Vidi ipse, et verax apud Patrem testimonium fero, quia dum die quadam inter castrum de Visilia, et castrum de Domna, mecum iter faciens de his ageret, subito in tam amaros fletus et singultus erupit, ut etiam nos, et quosdam nobiscum, qui proximi equitabant, in fletus et lacrymas commoveret.
9 Moveant ergo viscera paterna absentis, et nobilis filii lacrymae, qui, et sicut fidelis Christianus dolet sibi ecclesiasticae communionis gratiam subtrahi, et de uxore dimittenda vel retinenda, re ad examen procedente, paratus est praecepto apostolico et ecclesiastico obedire.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XLII. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XLIV. EUGENIO, PETRUS
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 43