Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XLII. [Summo pontifici et nostro speciali Patri domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, devotam cum filiali amore obedientiam.]
| 1 | Relatum est mihi, Pater, quod quidam monachorum Bremensium adeant maiestatem vestram, causa insimulandi abbatem suum apud vos. Quid dicturi sunt, nescio. Unum me scire confido, quod nihil poterunt rationabile praetendere, unde paternam commotionem mereatur incurrere. Vidistis ipse nuper hominem, sed, ut puto, mihi plenius eius esse notum est, utpote illius quem pene puerum suscepi, quem educavi, cuius conversationem bonam, cuius famam integram, tam in Cluniaco quam extra, multis iam annis probavi. |
| 2 | His de causis, hoc merito, ego quidem eum aliquantis et magnis prioratibus praetuli, vos vero ut accepi, simili fama eum vobis commendante, magnae abbatiae praetulistis. Magnae dico, possessionibus, sed parvae, miserae, et ruinosae, habitatorum, ut mitius loquar, erroribus. Vidi ipse hoc ex parte, in procinctu veniendi ad vos constitutus, quando ab eodem invitatus abbate, Natalem Domini hoc anno in eadem abbatia celebravi. Vidi monasterium pene tugurium, vidi locum parum a solitudine distantem, vidi omnia velut ab initio, non solum innovanda, sed a primo etiam lapide fundanda. |
| 3 | Monachos nobis quidem devotos, sed velut novitios de novo instruendos. Facile mihi fuit ex fructu arborem cognoscere, de habitaculis habitatores iudicare. Hi nondum exuti veteri homine, neque induti novo, quoniam a vestro abbate coguntur in pectore veteri nova meditari: malunt esse oves absque pastore, et requiescere in faecibus suis quam contraire voluptatibus aut voluntatibus solitis. Haec est causa, qua id quod dixi aggressi sunt, ut percusso pastore dispergantur oves gregis. |
| 4 | Noverit autem sanctitas vestra quod, exceptis paucissimis magis exmonachis quam monachis, omnes ei quoscunque in partibus illis audire potui, laudabile testimonium ferunt, dicentes eum religiosum in spiritualibus, prudentem in temporalibus. Providete ergo ei, si placet, ut filio vestro, et abbati vestro, ne quod plantavit manus vestra, inimicus homo eradicet, ne glorietur impia pars, et dicat: Praevalui adversus eum [Psal. XII] |