Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XLI. [Domno venerabili, sincera quoque affectione reverendo patri] PETRO [sanctae Cluniacensis Ecclesiae benignissimo abbati, frater] BASILIUS, [et qui cum eo sunt fratres Chartusiae, salutem et pacem a Domino sempiternam.]
| 1 | Vere hic est affectus antiquae et firmiter plantatae dilectionis vestrae. Qui enim expeditiores, propter nivis impedimentum ad nos transire vix possunt. At affectuosam erga nos devotionem vestram, nec personae dignitas, nec longi itineris onerosa retinet gravitas. Pro incoepto labore gratias agimus, pro non subeundo preces effundimus. |
| 2 | Novimus effectum novimus conatum. Maneat, qui solet amor, quandoquidem gratissima visitationis vestrae frustramur laetitia. Quam etsi ad praesens non habemus, de futuro per Dei gratiam non desperamus. Praestabit id qui abstulit, opportuno tempore Deus. Quam licet multum Domini et fratres mei desiderent, ego te ex debito avidius esurio. |
| 3 | Nonne enim sum ego ille, quem pauperem et inopem non spernebatis; sed amabatis, fovebatis, et ad opus suave religionis piis studiis instruebatis? Cluniacens. ordo, Cluniacens. disciplina, Cluniacens. amabilis et honorabilis conventus, ut vere fatear, me semper ad meliora et arctiora provocavit, pro certo etiam et adhuc provocat. Quid enim? Potest avelli ab homine, cuius anima Deo subiecta est, chori, claustri, dormitorii, refectorii Cluniacensis, caeterarumque nobilium officinarum omni homini aemulanda disciplina? Sed non omnes vident quod vidi ego. |
| 4 | Non omnibus notum, quod mihi patuit. Gratias Deo. Quid plura? Vester sum, fui, et ero in aeternum, quia vere et vos Christi Domini estis. Servate orationibus quod sacris aedificastis exemplis. Domum Chartusiae, et omne propositum nostrum qualecunque sit, sanctis intercessionibus vestris commendamus, benignissime Pater. |