Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XL. [Charissimo meo et unice amplectendo, domno] BASILIO [servorum Dei Chartusiae priori, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem, cui se devovit, aeternam.]
| 1 | Nuper in procinctu Romani itineris constitutus scripsi vobis ac fratribus ab Herbins monasteriolo nostro, quod ad vos iam perlatum credo, et tam propositum adeundi vos, quam causam, quae ad remanendum compulit nos, litteris indicavi. Scripsi tunc generaliter, scribo nunc singulariter. Scribo ab ipsis Alpium faucibus, et excuso, quod in litteris illis nominis vestri, vel officii mentionem solito more non feci, oblivio sola in causa fuit. |
| 2 | Hanc, ut arbitror, mihi ingessit itineris festinantia, et navis ad transferendum nos ultra Isaram flumen parata. Volo tamen te, charissime, scire, affectum illum meum, quo montana vestra adire decreveram, magis causa te visitandi, quam locum licet sanctum videndi fuisse. Illum enim ac fratres alios, et a multis iam annis saepe videram; te vero ex quo istud arduum et coeleste propositum assumpsisti, nunquam visitaveram. |
| 3 | Non fueram, nec sum immemor quanto me semper affectu colueris, quam de devoto ac sincero animo ab ipsis adolescentiae tuae annis, ad divina anhelaveris, quam frequenter eo spiritu Cluniacum tuam, et vere tuam visitaveris, quanto insuper tempore in ipso claustro fratribus nostris tuisque adiunctus Deo militaveris. Placuit dehinc spiritui illi, qui ubi vult spirat, ut te de virtute ad virtutem proveheret, et ascensiones in corde tuo disponens, de bonis ad meliora, de altis ad altiora transferret. |
| 4 | Statuit, et per gratiam suam perseveranter statuet supra petram pedes tuos, et diriget in viam mandatorum suorum gressus tuos. Constituit te in gradu illo vitae, quo altior aliquis, aut vix, aut nusquam apparet. Ea de causa te invisere, et profectui tuo, quo violenter regnum Dei rapere contendis, proposueram congaudere. |
| 5 | Decreveram renovare tecum antiquas illas et sanctas felicis memoriae domni Guidonis praedecessoris tui mecum saepe habitas collationes, quibus velut scintillis ab eius ore prodeuntibus accendebar, et omnium pene humanarum rerum oblivisci cogebar. Contulissem tecum et de quibusdam hoc in tempore necessariis, quae nec chartis committere, nec multorum auribus credere volebam. |
| 6 | Haec quia, charissime, ad praesens non dantur, precare instanter Omnipotentis misericordiam, ut saltem in posterum concedantur. Iter meum sociosque itineris, ut speciali et intimo amico commendo: quod tanto maioribus auxiliis eget, quanto maioribus hoc hiemali tempore periculis formidabile est. Fratrem Petrum de Wapingo olim in Christi militia, ut ipse vidi, tironem, nunc veteranum, fratremque Gaufridum, qui tanto tempore bonum certamen certavit, iamque pene cursum consummavit, ex parte mea oro ut affectuose salutes, meque nostrosque ipsorum sanctae vitae, ac precibus intente commendes. Nescio enim, si quis alter primi illius mei temporis miles adhuc superstes sit. |
| 7 | Similiter et illum nobilem carne et spiritu Otmarum conversum de Valboneis, omnesque pariter quando simul convenerint saluta. |