Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXIX. [Neptibus charissimis et filiabus dulcissimis,] MARGARITAE [et] PONTIAE, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, quidquid est salutis et gratiae.]
| 1 | Legi litteras a vobis scriptas mihi, in quibus incommodo meo compatimini, et non spirituali suffragio tantum, sed et arte physica mihi mederi conamini. Ago gratias sollicitudini piae, et affectum filialem ea, qua decet, benigna dulcique mente complector. Sed miror unde Iesu Christi scholasticae Hippocratis scholas redolent, unde merces Babylonicas Ierusalem filiae mercatae sint. |
| 2 | Non contemno quidem adiumenta medicinalia, corruptae plerumque naturae medentia, maxime cum legam medicinam ab Altissimo creatam [Eccli. XXXVIII], Christumque dicentem audiam: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent [Luc. V]. Accuso tamen hostes naturae, interfectrices carnis propriae, crucifixas cum crucifixo, rursum de vita, rursum de remediis vitae, rursum de statu corporum cogitare. |
| 3 | An mente excidit verbum solemne Agathae virginis: Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui? An illa tantum ancilla Christi? an illa tantum sponsa Christi? Nonne et vos ancillae? nonne et vos sponsae? Et martyr illa quidem et virgo, longe vobis praestantius, longe vobis sublimius. Sed non abhorret ab ipsa vestrum propositum, quando et sui generis martyrio Deo servitis, et virgineo flore coelestium camporum speciem decoratis. |
| 4 | Laetor plane, laetabor non parum, mihi credite, filiae: si de propagine mea, si de sanguine meo, sublimes ille totoque orbe celebres virgines, Agatha, Agnes, Fides, ac reliquae, ipsaque (quod longe dignius est) Virgo virginum, vos pedissequas quandoque habuerint, ego quidem, ut dixi, si illae vos famulas, ne dicam socias, habere dignatae fuerint, gaudens gaudebo in Domino, et exsultabo in Iesu salutari meo. |
| 5 | At vos, o meae, ut sic dicam, virgines, o ancillae, imo regis aeterni sponsae, si tamen non de fatuis, sed de prudentibus virginibus fueritis, cum talium vos socias esse contigerit, quanto gaudio tripudiabitis, quanta laetitia exsultabitis! Quae iucunditas illa, miseris mortalibus ignota, qua torrente voluptatis ipsius potatae insatiabili satietate ab illo, apud quem est fons vitae, post has tam densas, tam odibiles Aegypti tenebras, in lumine eius videbitis lumen? |
| 6 | Quid erit tunc, quid fiet tunc apud vos, quando post Marciniacensem carcerem, in liberum puri aetheris fulgorem evaseritis, et in illa quae sursum est Ierusalem, quae est, iuxta Apostolum, mater nostra [Gal. IV]; carne vestra, et corde exsultante in Deum vivum, dixeritis, cantaveritis: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri? |
| 7 | [Psal. XCVIII.] Quid erit, quando coelorum rex Iesus, pro brevi continentia et sanctitate, clementi dextera alluserit puellis suis, ancillis suis, virginibus suis? Quanta illa, quamque incogitabilis felicitas, ut alios taceam, ipsis summis apostolis in vita illa, quam promisit non mendax Deus, non ubique Christum sequentibus, et vos cum utriusque sexus choro virgineo, Agnum Virginis filium virginali fiducia sequi quocunque ierit? |
| 8 | Fulgebunt quidem illi, ut sol in regno Patris sui, et sicut stellae lucentes in perpetuam aeternitatem, longe maiorem, longe celsiorem pro meritis sui generis gloriam obtinebunt. Non poterunt tamen adaequari vobis in hac parte, nec illud privilegium, quod sola felix virginitas promeretur, licet inaestimabiliter rutilans sanctorum innumerabilium legio possidebit. |
| 9 | Hinc Augustinus noster (De virg., l. I, c. 27-30): Pergite itaque, sancti Dei, pueri ac puellae, mares ac feminae, caelibes et innuptae, pergite perseveranter in finem, laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius. Sperate felicius, cui servitis instantius. Amate ardentius, cui placetis attentius. |
| 10 | Lumbis accinctis et lucernis ardentibus, exspectate Dominum quando veniat a nuptiis. Vos affertis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris. Non utique tale, quale cantat universa terra, cui dicitur: «Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra [Psal. XCV].» Sed tale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam, prae caeteris dilectus ab Agno, qui discumbere super pectus eius solitus erat, et bibebat, et eructabat mirabilia super coelestia Verbum Deum. |
| 11 | Ipse vos vidit duodecies duodena millia sanctorum citharaedorum, illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde. Et quia sequimini Agnum quocunque ierit, scripsit ille de vobis [Apoc. XIV]. Quo ire putamus hunc Agnum, quo nemo eum sequi, vel audeat, vel valeat, nisi vos? Quo putamus eum ire? in quos saltus et prata? |
| 12 | Ubi, credo, sunt graminea gaudia, non gaudia huius saeculi vana, et insaniae mendaces, nec gaudia, qualia in ipso regno Dei caeteris non virginibus, sed gaudia a caeterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem non virginum quamvis Christi. Nam sunt quidem aliis alia, sed nullis talia. |
| 13 | Gaudia propria virginum Christi de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum. Ite, in haec sequimini Agnum, quia et Agni caro utique virgo. Hoc enim se retinuit auctus, quod matri non abstulit conceptus, et natus. Merito sequimini virginitate cordis et carnis quocunque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari? «Quia Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum,» sicut ait apostolus Petrus, «ut sequamini vestigia eius [I Petr. II].» Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur, non in quantum ille Filius Dei est, unus per quem facta sunt omnia, sed in quantum filiis hominum, quae oportebat, in se praebuit imitanda. |
| 14 | Et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur; virginitas autem carnis non omnibus. Non enim habent quid faciant, ut virgines sint, in quibus iam factum est, ut virgines non sint. Sequantur itaque Agnum caeteri fideles, qui virginitatem corporis amiserunt, non quocunque ille ierit, sed quousque illi potuerint. Possunt autem ubique, praeter quam cum in decore virginitatis incedit. |
| 15 | Sed ecce ille Agnus graditur itinere virginali. Quomodo post cum ibunt qui hoc amiserunt quod nullatenus recipiunt? Vos ergo, vos ite post eum, virgines eius; vos illuc ite post eum, quae propter hoc unum quocunque ierit sequimini eum. Ad quodlibet enim aliud sanctitatis, quo eum sequantur, hortari possumus coniugatos, praeter hoc quod irreparabiliter amiserunt. |
| 16 | Vos itaque eum sequimini, tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Facite cum potestis, ne virginitatis bonum a vobis pereat, cui facere nihil potestis, ut redeat. Videbit vos caetera multitudo fidelium, quae Agnum ad hoc sequi non potest. Videbit, nec invidebit; et collaetando vobis, quod in se non habet, habebit in vobis. |
| 17 | Nam et illud canticum novum proprie vestrum dicere non poterit. Audire autem poterit, et delectari tam excellenti bono. Sed vos quae et dicetis et audietis, quia quod dicetis, a vobis audietis. Felicius exsultabitis, iucundusque regnabitis. De maiore tamen vestro gaudio nullus moeror erit. Agnus quippe ille quem vos, quocunque ierit, sequimini, nec eos deserit, qui eum quo vos non valent sequi: et vobis praeibit, et ab eis non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus. Et qui minus habebunt, a vobis non abhorrebunt. Ubi enim nulla est invidia, concors est differentia. |
| 18 | Praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete: quae vovetis et redditis Domino Deo vestro vota [Psal. LXXV] perpetuae continentiae, non propter praesens saeculum, sed propter regnum coelorum. |
| 19 | Quanta, filiae, quanta virginitatis est laus! Merebitur si perstiterit Margarita mea. quod non meretur Magdalena Maria. Quare hoc? quia non patientia, non humilitas, nec ipsa charitas, non quaelibet alia virtus soror dicitur angelorum, sed virginitas. Hinc beatus Hieronymus: «Bene angelus ad Virginem mittitur, quia semper est angelis cognata virginitas. |
| 20 | Profecto in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed coelestis. Unde in carne angelicam gloriam acquirere, maius est meritum, quam habere. Esse enim angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis: dum hoc obtinere viribus nititur cum gratia, quod habet angelus ex natura.» Hinc rursum Augustinus (De virg. l. I, c. 53, 54, 56): Ecce iam tales estis, quia et tales esse debetis. Haec addita virginitati, Angelicam vitam hominibus, et coeli mores exhibent terris. |
| 21 | Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum: toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum. Vacat vobis, liberum est cor a coniugalibus vinculis. Inspicite pulchritudinem amatoris vestri, cogitate aequalem Patri, subditum etiam et matri, in coelis dominantem, et in terris servientem, creantem omnia, creatum inter omnia. Illud ipsum quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit, internis luminibus inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis. Haec quanti valeant, cogitate: haec in statera charitatis appendite, et quidquid moris in nuptias vestras impendendum habebatis, illi impendite. |
| 22 | Bene quod interiorem vestram pulchritudinem quaerit, ubi vobis dedit potestatem filias Dei fieri. Non quaerit a vobis pulchram carnem. Non est qui de vobis quisquam mentiatur, et faciat saevire zelantem. Videte cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis opinionibus non timetis. Vir et uxor amant se, quoniam vident se; et quod non vident, timent in se. |
| 23 | Nec certi gaudent ex eo quod in manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. Vos in isto quem oculis non videtis, et fide conspicitis, nec habetis quod reprehendatis: nec eum metuitis, ne falso forsitan offendatis. Si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum propter quem coniuges habere noluistis, quantum amare debetis? |
| 24 | Voto vobis figatur in corde, qui pro vobis fixus est in cruce. Totum teneat in animo vestro, quidquid noluistis occupari connubio. Parum vos amore non licet, propter quem non amastis et quod liceret. Sic amantibus mitem et humilem corde, nullam vobis superbiam pertimesco. |
| 25 | Inde et sanctus Ambrosius (De virg., l. I, c. 8): Vobis autem, virgines sanctae, speciale praesidium est, quod pudore intemerato sacrum Domini servatis cubile. Neque mirum, si pro vobis angeli militant, quae angelorum moribus militatis. Meretur eorum praesidium castitas virginalis, quorum vitam imitatur. Et quid pluribus exsequar laudem castitatis? |
| 26 | Castitas etiam angelum fecit. Qui eam servavit, angelus est; qui perdidit, diabolus. Hinc etiam nomen accepit. Virgo est, quae Domino nubit; meretrix, quae deos facit. Nam de resurrectione quid dicam, cuius praemia iam tenetis? «In resurrectione autem neque nubunt, neque ducunt uxores: sed erunt sicut angeli Dei in coelo [Matth. XXII].» Quod nobis promittitur, vobis praesto est, votorumque nostrorum usus apud vos est. De hoc mundo estis, et non estis in hoc mundo. Saeculum vos habere meruit, tenere non potuit. Quam praeclarum est autem, angelos propter intemperantiam suam in saeculum cecidisse de coelo: virgines vero propter castimoniam in coelum transisse de saeculo! |
| 27 | Beatae virgines, quas non illecebra sollicitat corporum, non colluvio praecipitat voluptatum. Cibus parcimoniae, potus abstinentiae, docent vitia nescire, qui docent causas nescire vitiorum. Item idem Ambrosius (De virg., l. I, c. 8). «Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus [Cant. IV],» eo quod in hortis huiusmodi impressa signaculis imagine Dei, sinceri fontis unda resplendeat, ne volutabris spiritualium bestiarum sparsa coeno turbentur. |
| 28 | Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. Itaque sicut hortus furibus inaccessus, vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet, sic in vite religio, in oleo pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescant. Hic est odor, quod Iacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: «Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni [Gen. XXVII].» Nam licet plenus omnibus fere fructibus fuerit ager patriarchae sancti: ille tamen fruges maiore virtutis labore germinavit, hic flores. |
| 29 | Accingere itaque virgo, et si ius huiuscemodi tibi, ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis: «Pone custodiam ori tuo, et ostium circuitus labiis tuis [Psal. CXL]; ut etiam tu possis dicere: «Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quam desiderabam, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo [Cant. II] ).---«Inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam [Cant. III].» |
| 30 | Post ista tam sublimia, ac dulcia sanctorum verba, audite, mihi charissimae, excelsi nominis ac famae Hilarium, ipsam carnalem filiam suam ad virginitatem, tam corporis quam animae conservandam, proposita quadam veste divina, ac margarita coelesti, toto conamine invitantem, atque exhortantem: |
| 31 | Anno primo, ait sanctus Hilarius (Epist. ad filiam), vestem vidi. Vidi, filia, vidi, quod eloqui non possum. Nunquid non ait sericum secundum subtilitatem eius spartum erat? Nunquid candori eius nives comparatae non nigrescunt? Nunquid aurum iuxta fulgorem eius non lividatur? Ipsi enim multi colores eius, amoena cuncta vincebant: et nihil prorsus poterat ei comparatum aequari. Post quae vidi margaritam. Qua visa, statim concidi. |
| 32 | Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum eius colorem. Nam nec coeli, nec lucis, nec maris, nec terrae species, pulchritudini eius poterat comparari. Haec quidem Hilarius filiae. Sed adhuc in fine omnium veniat magnus Cyprianus Carthaginensis, cunctis praecedentibus aequalis officio, par magisterio, maior martyrio. Ait enim (De habit. virg.): Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria, maior et cura est. |
| 33 | Flos est ille ecclesiastici germinis: decus, atque ornamentum gratiae spiritualis. Laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum Dei: imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter florens Ecclesiae matris gloriosa fecunditas, quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, gaudium matris augescit. |
| 34 | Ad has loquimur, has hortamur: affectione potius quam potestate. Aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filiae resurrectionis. Quod futuri sumus, iam vos esse coepistis. Vos resurrectionis gloriam in isto saeculo iam tenetis. Per saeculum sine saeculi contagione transitis, cum castae perseveratis, et virgines, angelis Dei aequales estis. |
| 35 | Tantum maneat et duret solida et illaesa virginitas, et ut coepit fortiter, et iugiter perseveret. Quomodo portavimus imaginem eius, qui de limo est: portemus et imaginem eius, qui de coelo est. Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat, et veritas. Portant disciplinae Dei memores iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore. |
| 36 | Ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam iniuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles: fraterna pace unanimes, atque concordes. Quae vos singula, o bonae virgines, observare, diligere, implere debetis: quae Deo et Christo vacantes, ad Dominum, cui vos dicastis, et maiore, et meliore parte praeceditis. Provectae annis, iunioribus facite magisterium. |
| 37 | Minores natu, praebete comparibus incitamentum. Hortamentis vos mutuis excitate, aemulis virtute documentis ad gloriam provocate. Durate fortiter, spiritualiter pergite, pervenite feliciter: tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari. |
| 38 | Isti, charissimae, de quorum libris velut de pratis florentissimis hos amoenos flores excerpsi, de summis sacerdotibus Dei sunt, doctores Latinae Ecclesiae, imo nisi multiplex diversarum linguarum barbaries obstaret, totius Christiani orbis existunt. Horum vobis margaritas ostendi, horum ex aliqua parte super aurum et topazion pretiosos et concupiscibiles thesauros coram vobis effudi. |
| 39 | Superest, ut quod gratis offertur, ardenti animo suscipiatis, summo studio et cautela servetis, meque de salute vestra plus cunctis mortalibus sollicitum, cum angelica virginitate, altissima humilitate, sublimissima charitate Iesu Christo, ut ancillae, imo ut eius sponsae amabiles factae fueritis, vobiscum gaudere faciatis. |
| 40 | Recordamini beatae matris meae, sanctae aviae vestrae, recordamini, inquam, quanta fide, quam ignoto ac de supernis concepto charitatis fervore, vos adhuc puellulas, nec inter dexteram vel sinistram discernere valentes, mundo furata fuerit, diabolo subtraxerit, Deo obtulerit, sanctis sororibus adiunxerit. Metuebat illa, sicut ab ore eius saepe apud Marciniacum audivi, ne forte ab hac misera valle lacrymarum, nutu vocantis Domini ante raperetur, quam vos de laqueo venantium ereptas videret: antequam in schola virtutum numero sanctarum adiunctas superstites sibi relinqueret. Respexit benignus Salvator ex alto humilitatem et preces ancillae suae, et ille qui replet in bonis desiderium suorum, et qui voluntatem timentium se facit, eius desiderium tandem implevit. |
| 41 | Sociavit vos choro virgineo, corpore. Videte, videte ut et sociaverit mente. Non sunt quidem omnes vobis cohabitantes virgines carne; sunt tamen, ut ait Pater Augustinus, virgines fide. De quibus solemni die Natalis Domini solemniter clamat: Ubi iam non potest esse a concubitu caro integra, sit in fide virgo conscientia, secundum quam virgo est omnis Ecclesia. |
| 42 | Iuxta quem sensum, tam de virginibus quam de continenter sancteque viventibus apostolica tuba frequenter intonat: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI]. In hoc choro virgineo feliciori sorte constitutae, hoc est, non solum spiritu, sed et corpore illibatae, iuxta monita eorum, quos praemisi, sanctorum, vitam vestram disponite, mores componite, bonum certamen certate, cursum a teneris annis inchoatum, instanter currendo, feliciter consummate. |
| 43 | Imitamini sorores vestras et matres, cum quibus Deo servitis. Specialiter vero quam commemoravi felicem aviam vestram, quae vos ad Deum praecessit, et quae ut eam sequamini, non solum dum viveret, sed et nunc etiam mortua invitat. Date mihi, obsecro, vocem magni Apostoli, ut possim unicuique vestrum securus dicere quod ille Timotheo discipulo scripsit. Gaudio impleor, recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum non quidem, ut ille ait, in avia tua Loide, et matre tua Eunice, sed in avia tua Raingarde, et in patre tuo Hugone, certus sum autem, quod et in te [II Tim. I]. |