| 1 | Quia iam non novus, sed multorum annorum amicus es, non laboro apud te in loquendo; nec ad id, quod intendo, longa insinuatione utor. Nam qui amicus est, non exspectat preces, sed velle amici. Quod ut agnoscit, statim implere laborat. Velle meum est, ut frater Nicolaus nobiscum Pascha faciat. Iam quod volo agnoscis. Tuum est amodo, ut non frustra velim, neque frustra scripserim. |
| 2 | Rogavi inde dominum abbatem; si necesse fuerit, roga et tu. |