monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXVI. NICOLAO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXXVIII. GALCHERIO, PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXVII. [Honorando et dilecto fratri domno] PHILIPPO [Claraevallis priori, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem et amorem.]

1 Ait Salomon: Vinum novum, amicus novus. Veterascat, et cum suavitate bibes illud [Eccli. IX]. Sic tu mihi frater esse videris. Ago gratias Deo, quod novus amicus es. Spero in ipso, quia veterasces in amicitia; et qui adhuc novus places, multo magis veterascens placebis. Nam quanto sincerus amor prolixior, tanto suavior esse solet.
2 Placuit semper mihi, ex quo te vidi, esse tuum; et mores placidi et benigni ut te multum diligerem suaserunt. Iube igitur amodo quod volueris, obedire parato. Sed et tu iure amicitiae, imperanti obedi. Rogo dominum abbatem, ut mihi ante festum Nicolaum suum ac tuum mittat. Fac apud ipsum ut quod postulo fiat.
Petrus Venerabilis HOME