monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXV. BERNARDO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXXVII. PHILIPPO PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXVI. [Suo charissimo] NICOLAO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi.]

1 Quid dicam? Taedet animam meam vitae meae. Quare? Quia non quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. Datum est mihi hoc, et nescio si desuper, ac velut inseparabile accidens fere a puero mihi inhaesit, ut pene semper impellar ad haec quae nolo, et repellar ab his quae volo. Et licet haec dicam, non sum tamen de illis qui non sunt contenti sorte sua, qui propria fastidiunt, aliena ambiunt. Non sum de illis de quibus quidam satis notus, O felices [fortunati] mercatores! gravis annis Miles ait. . . . . . . . . . . . (HORAT. Sat. lib. I, sat. 1, vers 4, 5.) Et iterum: mercator navem iactantibus austris, Militia est potior.
2 (Ibid., vers. 6, 7.) Non, inquam, sum de his, vel similibus, qui semper anxiae mentis, aut dubiae, universos in requie, se solos in labore versari causantur. Quod si forte animus noxiis inhiaret, agerem gratias sepienti vias meas spinis, obstruenti maceria. At si bona, si utilia optantur, quare non dantur? Si volui silere, oportuit me loqui. Si volui vacare, oportuit laborare. Si coelo quandoque defigere oculum libuit, statim illum ad terram temporalium cura retraxit.
3 Quorsum ista? Quia sic de te, sic de te, inquam, charissime, hactenus mihi contigit. Volui, imo toto corde optavi, te semper mecum esse, nec datum est. Volui saltem saepe, nec concessum est. Manet adhuc pertinax in hoc odioso statu fortuna, et quae variare vices non cessat, contra morem suum invariabilis perseverat. Sed credo Deo, quia rumpetur male fixa stabilitas, et qui meam de te esuriem satiare nequeo, saltem hanc brevi tempore iucundo ac dulci tuo colloquio relevabo. Vere iucundo, vere dulci. Nam si talis est stylus tuus, qualis est animus tuus? Si talis littera tua, qualis lingua tua?
4 Non es enim, non es talis, quales quidam loquaces stylo, muti eloquio, vel econverso profusi loquentes, muti scribentes. Et si conferre minorem maioribus licet, non solum tuum sequeris Tullium Tullianus, scripsisti, quod pectus in linguam facillima transferebat facilitate, sed quod est dignius, imitaris Apostolum apostolicus. Dicebat ille dici de se: Epistulae graves sunt et fortes, praesentia corporis infirma, et sermo contemptibilis [II Cor. X]. Dicebat hoc, sed aliter se facturum promittebat.
5 Quales, inquit, sumus absentes, tales erimus et praesentes (ibid.). Utrumque igitur fuit in Apostolo, et vivax spiritus in Epistula, et vivificans sermo in lingua. Utrumque hoc et in te aequa lance natura polivit, utrumque et superaddita gratia condivit, ita ut praeter vim quamdam vivo innatam sermoni, nil ultra citraque, nil plus minusve, ipse acer et aemulus scrutator inveniat.
6 Ut quid et ista? Quia traxit, fateor, quia non parum traxit, imo rapuit cor meum epistula tua, illa plane epistula, quae ex abundantia cordis locuta est, quae de multo adipe, et pinguedine amoris processit. Quam cum scriberes, ut de illo tibi noto dictum est, non quidem calamum, sed pennulam in mente tinxisti. Stillabat, dum legeretur mihi, illa dulcedinem, et cordi meo infundebat per verba singula lac et mel. Cogitabam ea similitudine, quam verum esset, quod a David Deo dictum est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo! [Psal. CXVIII.] Si adeo dulce eloquium hominum, quanto magis divinum? Si adeo dulcis terrena guttula, quam dulcior coelestis imber?
7 Si adeo mentem lenit ros humani sermonis, quanto magis delinit torrens voluptatis? Multa similia ex his coniiciebam, et totum, quod scripsisti, ad divina et aeterna transferebam. Sed quid his plura? Taceant interim litterae, sed ipse statim pro litteris veni. Credo quod iam non teneberis, nec, ultra iter tuum ad nos, Patris tui charissimi mei sententia remorabitur.
8 Scripsi ei de te quod ipse videbis. Scripsi priori, scripsi Galcherio, Ante Pascha praestolor te, ut in Pascha habeam te. Est, est nobis coenaculum grande, stratum, ubi Iesus, ut iam praemandavit, comedet Pascha cum discipulis suis, ad quod ego invito te.
Petrus Venerabilis HOME