Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXV. [Venerabili et cum honore debito nominando domino] BERNARDO [de Claraevallis abbati, frater] PETRUS, [humilis fratrum Cluniacensium abbas, salutem quam repromisit Deus diligentibus se.]
| 1 | Si de amico, et tanto licet conqueri, queror, et ei quod a quibusdam cuidam dictum est, dico. Pater, et si rem grandem dixisset tibi amicus, certo facere debueras. Quanto magis quia nunc scripto, nunc verbo, dixit, rogavit, ausuque familiari praecepit: Mitte Cluniacum Nicolaum tuum? Nec nego tamen rem grandem, sed iter grande non est. |
| 2 | Quid si tu tantum semel mihi scripsisses, mitte ad me hunc vel illum, aut plures? Quid ego? quid ego, inquam, facerem, nisi quod soleo? Soleo quippe non solum roganti cedere, sed et imperanti obedire. Sed quaeris causam. Nunquid non illa sufficit, videre dilectum? Tuus quidem est, sed dilectus mihi est. An non placet tibi, si diligo quae tua sunt? |
| 3 | An non placet tibi, ut eum, quem tu, ut arbitror, multis tuorum tenerius diligis, ipse affectuosius diligam? Et quae maior probatio verae amicitiae, quam amare quod amicus amat? Diligo eum causa tui, diligo et causa sui: causa tui, quia tibi obsequitur; causa sui, quia a tempore domini Trecentis episcopi, multis hoc meritis promeretur. |
| 4 | Nihil hactenus pro illis omnibus ei retribui, nisi quia semper in Domino eum sincere dilexi. Cumque alii obsequia obsequiis, beneficia beneficiis soleant rependere, nonne ultra omnem modum ingratus viderer, si absque sumptibus, si absque expensis, solam saltem gratiam amanti negarem? Hanc ut saltem verborum signis non ex toto erga illum evanuisse probem, mirum est, si saltem semel in anno, hunc videre, huic loqui, cum hoc de Scripturis aut sanctis aut philosophicis, quibus usque ad summum refertus est, in Domino deliciari quaero? |
| 5 | Si de Deo, si de divinis, de summe utilibus animae causis loqui, non conferre otiosum est; Nicolai ad nos otiosus adventus est. Si amorem personae tuae cordibus nostrorum inserere, si quae vestri ordinis sunt omnibus commendare, si tandem universitatem vestram corpori congregationis nostrae charitatis glutino unire otiosum est; Nicolai ad nos otiosus adventus est: Eructat cor eius semper nobis de vobis vestrisque verbum bonum, quaerit bona genti suae, rogat ea quae ad pacem sunt Ierusalem. |
| 6 | Haec sunt ludicra otiosa, vel vana Nicolai apud nos. Cur ergo, mi charissime, unus saltem mihi per mensem non conceditur, cum ego Petrum, cum Robertum tibi sanguine proximos, cum Garnerium, cum quosdam alios tractus amore tui tibi non mense uno, sed perpetuo concesserim? Quot ego abbates, quot monachos, aliis, ne dicam alienis Ecclesiis, litteris tuis vel consiliis victus concessi? |
| 7 | Nec me poenitet amico cessisse, cui et adhuc in pluribus paratus sum cedere. Sed iustum est ut et ipse vicem reddat, iustum, ut semper sibi cedenti, et ipse aliquando cedat. Est istud magis lucrosum vestris quam nobis, quia nullo post te, venerande vir, nullo, inquam, interprete efficacius ad persuadendum apud nos perorare poterunt, nec copiosius hamo aliquo in mari vel flumine Cluniacensi piscari. |
| 8 | Sed recolo quid mihi nuper sanctitas tua Cluniaci constituta dixerit. Ad quid vultis Nicolaum? Respondi: Non est tale quid, non est magnum. Sed fateor, mi charissime, da veniam, si excessi; magis indignantis quam (quod verum est) confitentis verba fuerunt. Duplex vere tunc fui, nescio quo casu, quod esse saepe non soleo, duplex plane tunc fui in verbo. |
| 9 | Aliud tunc corde servatum est, aliud lingua depromptum est. Ita certe mens tacita suggessit. Quid quod vis toties profitereris? Fortassis ut iam bis, ita et nunc tertio petitis frustrareris. Rogasti, nec auditus es. Quid iterum preces funderes? Respondere volui quod caecus ab utero Pharisaeis: Dixi vobis et audistis. Quid iterum vultis audire? [Ioan. IX.] Respondere hoc volui, sed nolui. Ecce confiteor. Prosit quod confessus sum. Prosit quia veritatem falsitatis tegmine non velavi. Prosit ut quia, sicut dicitur, inter amicos omnia nuda, dolum nubilo pectoris tectum coram amico nudavi. Dico, prosit. Sed ad quid? Ut horreis tuis aliquid mei causa demas? Ut cellariis aliquid subtrahas? Ut de argenti aurique thesauris, etiam si adessent, quidquam imminuas? Quid ergo? Ut Nicolaum mittas. |
| 10 | Nec nunc tantum, sed et quando post haec petiero. Nam cavebo, si potero, ne quid postulem quod iure negandum sit, vel quod tibi, ne dicam mihi, in aliquo obsit. Fiat ergo mihi, fiat quod volo, ut hoc Pascha proximum Nicolaus apud nos faciat, et more suo cor vestrum nobis, vobisque nostrum rediens a nobis refundat. |