monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXII. HUGONI, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXXIV. NICOLAO, PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXIII. [Patri suo domino Cluniacensi, frater] NICOLAUS.

1 Indica mihi quem diligit anima. Quando veniam et apparebo ante faciem tuam, quando videbo te, quando consolaberis me? Consolaberis, inquam, quia consolatio abscondita est ab oculis meis, donec videam et desideratam et desiderandam praesentiam tuam, et tristis est anima mea usque ad te. Minime quidem deserit me quocunque iero dulcissima tui memoria; sed quanto memoria dulcior, tanto absentia molestior est.
2 Absit autem ut me consoletur illa verisimilis, sed non vera sententia! Praesentiores, inquit, sunt qui se animis, quam qui oculis intuentur, et plus est corde connecti quam corpore. Quasi vero conspectus et conversatio non habeant aliquid vivae voluptatis, quae non potest absentibus provenire. Sed haec, sicut arbitror, ex ratione, non ex affectione locutus est ille Romanae eloquentiae splendor, cum quo eloquentia nata est, et educta in lucem.
3 Tullius hic est, de quo et dictum est, quia quae studio informaverat, actu urgebat, arte exsequebatur, pectus in linguam facillima transferens facultate. Quid facio? Evagatus sum a negotio meo, nec disgressio, sed transgressio est quod feci. Quis mihi recompensabit, quod non vidi pariter duo illa magna luminaria, et in firmamento coeli, videlicet loco illo quem elegit Dominus ex omnibus locis terrarum, ut esset nomen suum ibi?
4 Irascor occupationibus meis; quibus factum est, non ut non vellem, sed ut non possem, et etiam ut nescirem. In causa fuit causa fratris tui, domini mei Vizeliacensis abbatis, ad quam ex praecepto tuo oportuit me pugnare ad bestias, ut non praevaleret homo. Additus est, iuxta prophetam, annus ad annum, evolutae sunt solemnitates [Isa. I], et dies pro anno datus est mihi, ex quo non vidi, non dicam dominum, sed dilectum.
5 Cedit quippe fastus, cum accedit affectus, et personalis reverentia deperit, cum coeperit familiaris amicitia perorare. Honoret sane qui horret, qui stupet, qui metuit, qui miratur; vacant haec omnia penes amantem. De te autem iam mihi pridem persuasum est hoc, cuius altitudo adaequata est, cuius singularitas associata est, ita ut exemplo esse possit et his qui fuerant in exemplo.
6 Cuius autem culpa est, quod tandiu fraudatus sum desiderio meo? Mea non est, tam propter infirmitatem, quam propter occupationem, quae mihi a te fuit iniuncta. Nunquid tua? Absit! Duplici enim epistula et provocasti me et evocasti, scribens Patri meo in haec verba: Mitte mihi Nicolaum tuum, in quo tuus, ut mihi videtur ex parte, et meus ex toto spiritus requiescit.
7 O vocem amoris, vocem, cui vicem ego rependere non possum omnibus diebus vitae meae. Si inveni gratiam in oculis tuis, si te tangit aliqua recordatio Nicolai tui, scribe Patri meo per nuntium tuum, et priori nostro, et Gaucherio tuo (horum enim omnium negotiis intricatus et implicatus sum) ut in sancto Pascha mittant me ad te, ita ut noverim virtutem de stylo, imo stylum de virtute exisse, quia desiderio desideravi hoc Pascha manducare tecum, amantissime Pater.
8 Ita autem fiat, ut aliquot diebus liceat mihi commorari tecum, et si non satiari, saltem refocillari praesentia tua. Confiteor enim, et si necesse est, profiteor, quia pene nihil aliud libet, dum non praesto est quod multum libet. Rescriptum autem litterarum illarum, quas mittes, mitte mihi secreto; et tunc si potero perferam ad te Alexandrum magnum, referam Augustinum tuum, et quaecunque bona manus mea poterit invenire. Nunc appareat totum illud gratiae, quod habeo in oculis tuis.
9 Sanctissimae animae tuae commendo me quia tuus fui, tuus sum, tuus ero quandiu fuero, in visceribus Iesu Christi. Per praesentium latorem communica mihi de verbis illis coelestibus et dulcibus, ut interim speculum videam, donec videam vultum. Si in Pascha non potest evenire quod mando, saltem post Pascha. Scio ego quod dominus abbas dixit tibi ne mandares me sine necessitate, sicut et mihi dixit; sed necessitas est, et summa necessitas te videre, quamvis in multis occupatus sim. Quid plura? Praecipe ut veniam.
Petrus Venerabilis HOME