Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXXII. [Magno sacerdoti Dei egregio archipraesuli Rothomagensis Ecclesiae] HUGONI, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, stola iucunditatis indui, et corona pulchritudinis adornari.]
| 1 | Soleo plerumque plurima, quae miranda videntur, mirari, et ea scripto saepe, prout videtur congruum, commendare. At nunc non quaelibet alia, sed meipsum (quod magis mirum est) miror. Miror plane me tandiu vobis permansisse mutum, cum praeter vos fere omnes alii me sibi hactenus non senserint taciturnum. Scripsi et scribo frequenter aliis, quibus nec ita ut vobis mente adhaereo, nec eis illum, quem vobis in intimis animi recessibus tam dulcem, tam sincerum, tam sublimem veri amoris locum reservo. |
| 2 | Debuissem plane, quod me neglexisse non parum poenitet, qualescunque libros meos epistulis vobis missis implesse, et rescriptis a vobis velut gemmeis floribus adornasse. Exundabat dives materia scribendi, nec rerum verarum inopia falsa vel adulatoria fingi cogebat. Quid enim magis vel rapere cor meum ad amandum, vel movere manum ad scribendum poterat, quam tam sancta, tam benigna, tam longaeva in sancto proposito a primis fere adolescentiae annis usque ad senilem magis labore divino quam annorum numero fractam aetatem perseverantia vestra? |
| 3 | Quid magis movere poterat, quid magis movere debebat, quam illa iam antiqua, cuius vos non immemorem esse credo, mihi et vobis paucis paucisque aliis nota rerum Cluniacensium recordatio? Non excidit mente, qualiter primo iuventutis vestrae tempore, inter antiquos illos reipublicae nostrae senatores, vos insignem viderim. |
| 4 | Non excidit quantum eruditio et religio vestra sacrum illum ac magnum Cluniacensium ovium gregem decoraverit, quam splendide prae cunctis pene aliis in ordinis commissi custodia effulserit. Taceo, nec vivens oblivisci potero, quod a coepto sanctae religionis proposito, in diversis ecclesiasticorum honorum gradibus, vultus vestri non sunt in diversa mutati, sed tam apud nos quam semotus a nobis, prior, abbas, summusque tandem pontifex Dei, merito virtutis ac scientiae bonus semper, iuxta Apostolum, odor Christi in omni loco fuistis [II Cor. II]. Non estis reveritus in causa Dei potentes tyrannos, nec ipsos magnos magnique nominis reges; sed quantum in vobis fuit, Ecclesiam Dei super gentes et regna ab eo constitutam, cuilibet mortalium indecenter ancillari, aequo animo nunquam tulistis. |
| 5 | Praeter haec teneo et illud, quod nulla cura, nulla magnarum rerum quantacunque distensio, memoriam nostri, amorem vestrae Cluniacensis Ecclesiae, aliquo tempore, qualibet occasione, a corde vestro avellere potuit. His de causis, si fieri posset, et hoc dispositio divina permitteret, mallem vestra quam mortalis cuiuslibet non solum frequenter, sed et continue uti praesentia, ut vobis colloqui, vobiscum in Domino iucundari, imo quod super omnia optarem, quodque utriusque nostrum professio exigit, cogitando de ipso, loquendo de ipso, disputando de ipso, in mensa sapientiae, quae vobis non est ignota, assidue deliciari. |
| 6 | Hoc quia non semper nec saepe datur, utinam vel raro daretur! Quod saltem ultimum, quia de duobus primis despero, ut a vobis impleatur, summopere postulo. Postulo, inquam, ut desiderabili praesentia vestra, meo vestrorumque filiorum Cluniacensium desiderio in brevi satisfiat, quia iustum est ut satisfaciatis in hac parte desiderio, ut dixi, filiorum vestrorum, gratia illius qui implet in bonis desiderium suorum. |
| 7 | Et ne forte dicat vel cogitet quisquam iustius est ire abbatem inferioris ordinis ad archiepiscopum superioris ordinis, quam econverso, respondeo: Iustum est, dignum est. Sed non posset sequi abbatem ille, cuius causa maxime haec dicta sunt, totus grex suus, et poterit absque grege suo longe facilius visitare abbatem episcopus solus. |
| 8 | Valeat sancta et tota iam coelestis, frater charissime, beatitudo tua. Airaldum clericum, natura nostratem, beneficio vestratem, ex parte mea monete, ut quod mihi promisit, nil ultra moratus persolvat. Quod promisit, hoc est cantus prosae a me in laude Matris Domini anno altero factae, et cantus responsorii, de eadem materia a me similiter compositi, quod sic incipit: Christe Dei splendor, qui splendida cuncta creasti. |
| 9 | Hos cantus, quando Cluniaci fuit, se in brevi promisit missurum, necdum misit. Monete, aut cogite ut impleat quod promisit, ne forte Arverni hominis mendacium, Arvernis innocentibus, quod me esse negare non valeo, imputetur. |