| 1 | Si meus es, ut dico, si opinio mea non me fallit, licet homo sub potestate sis, mando tamen, et omnino volo ut venias. Distuli diu mandare hoc, cum id tamen in animo fixum haberem, non quia dissimulabam, sed quia tempus congruum exspectabam. Sum enim semper, ut nosti, instabilis etiam in statu, ignorans quandiu quolibet in loco mansurus, quando vel quo inde sim recessurus. |
| 2 | Unde quia saltem nunc quodam corporis infortunio, Cluniaci usque ad Christum natum manere cogor, veni, nec dissimules, quia fortasse si differres, me ibidem usque ad terminum nescio quem invenire non posses. Qua de causa tantum instem, cum veneris exponam. Domino abbati tuo aliis litteris, ut te mihi dirigat, nil rogans, velut pro imperio mandavi. |