Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXIX. [Forti ac splendidae monastici ordinis, imo totius Ecclesiae Dei columnae, domino] BERNARDO [Claraevallis abbati, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem quam repromisit Deus diligentibus se.]
| 1 | Si liceret, si Dei dispositio non obstaret, si in hominis potestate esset via eius, maluissem, charissime, beatitudini tuae nexu indissolubili adhaerere, quam vel principari inter mortales alicubi, vel regnare. Quid enim? Nonne regnis omnibus terrenis praeferri a me deberet grata non solum hominibus, sed et angelis ipsis cohabitatio tua? |
| 2 | Concivem te illorum si dixero, licet nondum spes in rem transierit, per misericordis Dei gratiam mendax non ero. Si plane mihi datum fuisset, usque ad ultimum spiritum tecum hic esse, daretur fortassis post hac, ubi et esses, etiam perpetuo esse. Quo enim currerem nisi post te, tractus odore unguentorum tuorum a te? |
| 3 | Quod quia semper non datur, utinam vel saepe daretur! Et quia nec illud est, utinam saltem frequenter videam missos a te! Et hoc quia raro contingit, volo, ut vel in proximo sanctitas tua amantem se per suum Nicolaum usque ad octavas Domini mecum mansurum visitet, in quo vester, ut mihi videtur, ex parte, et meus ex toto spiritus requiescit. |
| 4 | Videbo te, sancte frater, in illo, audiam te per illum; et quaedam, quae secreto nota fieri volo sapientiae tuae, mandabo per ipsum. Sanctae animae tuae, sanctisque sub regimine tuo omnipotenti Domino servientibus, me nostrosque quantis possum viribus, quanta possum devotione, commendo. |