Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXVIII. [Summo pontifici et nostro speciali Patri, domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, debitam cum filiali amore obedientiam.]
| 1 | Multa saepe audit a multis praelata orbi terrarum vestra apostolica sollicitudo: quae quandoque bona sunt, quandoque mala, quandoque optima, quandoque pessima. Sed nunc in partibus nostris tale quid contigit, de quo vere illud Scripturae dicere possumus. Nunquam sic apparuit in Israel [Iudic. XIX]. Brivatensis Ecclesia iuri apostolico, nullo alio episcopo mediante, subiecta, iuxta propriae institutionis morem, magna et nobilis diu permansit; sed ab aliquanto tempore, ab antiquo et bono proposito degenerans, dictum etiam sibi a propheta fatetur: Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua [Isa. I]. Plurima sunt quae ostenderent verum esse quod dico, nisi plus nimio vobis longus esse timerem. |
| 2 | Hoc tamen breviter dico nefarium opus, quod nuper in illa Ecclesia contigit, vix nisi merito malorum praecedentium accidere potuisse, ut, iuxta Ioannis apostoli revelationem, qui in sordibus est, sordescat [Apoc. XXII]. Sed iam rem ipsam Pater audiat. Aureum ecclesiae phylacterium , fur, nescitur quis, nuper furatus est. Auditum est a clericis. |
| 3 | Cumque olim civitas plena indicii, ordine iudiciario et canonico rem inquirere, examinare, ac censura ecclesiastica terminare debuisset, posthabito Deo, abiecta fide, spreta non solum canonicali, quod nomen eis tantum superest, verum etiam Christiana religione, ac si non esset Deus in Israel, miserunt ad consulendum Beelzebub, Deum Accaron [IV Reg. I]. Qui qualiter ab eis consultus sit, qualiter eis responderit a praesentium latore, vel ab eius sociis plenius audietis. Nec enim, ut ex auditis collegi, minus fuit magum illum, a quo ea se audisse dixerunt, consulere, quam Moloch Moabitarum daemoni sacrificare. A quo responso accepto, imposuerunt praesentium latori commissum sacrilegium. |
| 4 | Negavit ille; nec scelus admisisse, vel in aliquo esse conscium, constanter, et, ut credo, veraciter protestatus est. Addidit paratum se esse, die ab eis constituta ecclesiasticum iudicium subire, et quidquid inde discernerent exsequi. Et ne de his quae se facturum spondebat, vel in modico dubitare posset, seipsum usquequo cuncta perficeret, eis in obsidatum dedit, pecuniam suam resque omnes sacramento eis obligavit, satisfactiones etiam, tam parentum suorum quam multorum amicorum, supradictis adiunxit. Indicta est causae agendae vicesima dies. |
| 5 | Praeceptum est ut ad diem illam sic praeparatus veniret, quatenus ignis praeiudicio, non iudicio, se, si posset ab obiecto crimine expurgaret. Adiunctum est ab eisdem scire se quidem quod imperabant, non esse canonicum; sed canonicorum conventum nullo ei modo alio crediturum. Ventum est ad diem. Rogus maximus exstructus est , per cuius medium pedes transiret, probaturus suam super obiecto crimine innocentiam, si tamen intactus evaderet. Compulsus ille tam vehementi perversorum, ne dicam impiorum, hominum violentia, quod cogebant concessit, atque se per ignem transiturum, constantia resumpta promisit. |
| 6 | Rogavit hoc solum, ut virtus et iustitia omnipotentis Dei, exorcismi more, super pyram illam flammeam invocaretur, et ut aliquando factum audierat, in nomine ipsius benediceretur. Quod optimi et pii iudices prorsus negarunt. Perstat adhuc ille, et etiam per non benedictum ignem, conscientiae, ut arbitror, testimonio confisus, transiturum se spondet. |
| 7 | Quod verentes illi, ne forte opere quod dicebat impleret, missis ministris ignem iam paratum destruunt, ac, nequitia inaudita, nec modo quem ipsi proposuerant, eum purgari permittunt. Invadunt statim omnia eius, et, ac si re iustissime iudicata, reoque clare convicto, nihil ei prorsus de rebus quas ipsis, ut supradictum est, obligaverat, derelinquunt. |
| 8 | Quid faceret tot, tantis, tam inauditis violentiis oppressus homo? Nihil illi iam reliqui erat. Unum quod habuit, unum quod potuit, fecit. Ad illud unum praecipuum et singulare oppressorum praesidium confugit: illud unum et ultimum miserorum asylum, apostolicum dico auxilium, elegit, tabernaculum scilicet, quod est in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluvia [Isa. IV]. Ista, Pater, in vobis, et de vobis sperans, ubi praesensit ad rapinam bonorum suorum falsos, imo nullos iudices inhiare terminum vel obicem apostolicae appellationis interposuit, quam, ut putabat, non liceret eis transgredi. |
| 9 | Sperabat enim eos non ausuros quod ausi sunt, non dicturos quod dixerunt, non facturos quod fecerunt. Sed frustra hoc speravit, quia spes eius frustrata est eum. Quos enim mitiores futuros inde speraverat, longe ferociores invenit. Nam post factam appellationem, tota illa rerum ipsius rapina ab eis facta est, quae supra a me conscripta est. |
| 10 | Addita est insuper verborum contumelia, quae apud imperatores saeculi reos maiestatis faceret, et poena ad minus capitali puniret. Sed quamvis Ecclesia non habeat imperatoris gladium, habet tamen super quoslibet minores, sed et super ipsos imperatores imperium. Unde ei sub figura prophetici nominis dicitur: Constitui te super gentes, et regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes [Ier. I]. Qua de re si non potest occidere, potest evellere. Si non potest occidere, potest destruere. Dixit plane, ut audivi, Brivatensis abbas, appellanti clerico, quid appellas? Quid nobis papam opponis? Tantis papa implicitus est, tantis involutus negotiis trans Rhodanum, quod nunquam cogemur respondere ei cis Rhodanum. |
| 11 | Haec, Pater, omnia, ut scripsi, accepi; a talibus tamen, quorum religioni, maturitati, veritati credere compulsus sum. Fortassis et vos, si illos audiretis, et agnosceretis, crederetis quod credidi, diceretis quod dixi. Ut ergo iam et meis verbis, et vestris auribus, ut dignum est, parcam, oro, obsecro, supplico, ut causam pauperis, sed prudentis et in pluribus utilis, ut me agnovisse existimo, clerici, vobis assumatis, et contra potentes et violentos adversarios defendatis. |
| 12 | Nostis enim, quod sedes vestra sedes est illius cui dicitur: Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae [Psal. LXXXVIII]; et cui rursum: Iustitia plena est dextera tua [Psal. XLVII]; et de quo iterum: Qui facit iudicium iniuriam patientibus [Psal. CXLV]. Quod si alteri quam vobis loquerer, adderem illud Isaiae: Quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me, dicit Dominus [Isa. I]. Quae universa congruo effectui religio et sapientia vestra mancipabit, si praeposito, qui maioris in Ecclesia illa nominis est, si abbati, si Odiloni de Magone, si Ioanni de Cornone, si tandem et illis, qui tanti sacrilegii, imo idololatriae participes fuerunt, auctoritas vestra praeceperit, ut clerico ablata omnia in integrum restituant, et post restitutionem, super tam nefanda, quae eis obiiciuntur, die data, quod iustum fuerit facturi et exsecuturi, praesentiam suam vobis exhibeant. Hoc enim super omnia et clericus rogat, et nos precamur, ne alicui praeter vos iudici causam istam terminandam committatis. |
| 13 | Quod cum factum fuerit, cum res sub iudicio maiestatis vestrae constiterit, recordamini quid Helias profano regi daemonem consulenti et aegrotanti dixerit: Quia hoc fecisti, de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris [IV Reg. I]. Quare hoc ultimum adiunxerim, intelligit sapientia vestra. |