monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXVI. EBRARDO , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXVIII. EUGENIO, PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXVII. [Summo pontifici, et nostro speciali Patri, domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, cum devota obedientia filialem amorem.]

1 Precor in exordio, ut placide verba mea auris paterna accipiat, et, si quid forte ex ignorantia secus dixero quam oportet, benignitas vestra, quae sapientibus et insipientibus debitrix est, animo aequo supportet. Nobilis vir, domnus Humbertus de Bello-Ioco nuper a partibus transmarinis rediens, tanta cum exsultatione ab universa nobis adiacente terra susceptus est, ut vix hoc credere possem, nisi post a quodam itinere regressus (nam tunc forte absens eram) ipse vidissem. Gaudebant clerici, laetabantur monachi, exsultabant burgenses, ipsique qui praeda raptorum, imo qui cibus luporum esse solebant, rustici, agricolae, pauperes, viduae, orphani, omneque vulgi genus, ita ut vix se caperent, gratulabantur.
2 E converso pauperum depraedatores, ecclesiarum destructores, clericorum ac monachorum oppressores, etsi non palam, quia non audebant, apud seipsos gemebant, fortemque obicem nequitiae suae oppositum, plusquam dicere possim, dolebant. Est enim misera illa terra nostra, ut novit sapientia vestra, cunctis pene terrarum partibus in hac parte miserior: quod sine rege, sine duce, sine principe, vel defensore existens, exposita est ferarum dentibus, et, ut scriptum est, quod ad litteram nunc accipio, omnes bestiae agri ludunt ibi [Iob XL]. Nam si qui in ea nomen ducum, comitum, vel principum occupant, ita se habent, ac si non ad defensandum, sed ad devorandum populum Dei principarentur.
3 Qui quanto sunt maiores, tanto peiores; quanto fortiores, tanto ferociores impotentum et pauperum oppressores. Eapropter gens avida pacis, et ad eam totis animi votis anhelans, adventum iam dicti Humberti, non aliter quam sibi hac de causa a Deo directi amplexi sunt. Et ne in frustra sperasse viderentur, ex plurima hoc iam parte experti sunt.
4 Nam, ut quod verum novi domino et Patri fatear, ita in adventu suo alteratus apparuit, et in tantum mutatus ab illo quem noveram, ut quantum ad verba eius vel facta pertinet (nam cordium scrutator non sum), vere cum antiquo illo dicere posset: Non sum qui fueram, et nos de ipso illud divinum, hoc est: Mutatio dexterae Excelsi [Psal. LXXVI]. Ita in brevi quidquid guerrarum in circuitu nostro fremebat compescuit, ita militum castrensium discordias solo verbo sedavit, ut eius maxime timore, et inter illos pax reformaretur, et Ecclesiis vel pauperibus, eorum tyrannidem formidantibus, securitas redderetur.
5 Iam nihil mercatores in stratis publicis, nihil agricolae in agris hostile metuebant, tota iam pene terra illa, inter Ararim et Ligerim posit novo quodam pacis lumine perfusa, gaudebat. His tam bonis ei principiis illecta, longe maiora et meliora sperabat. Cum in his omnes laetarentur, et praecipue Cluniacus vestra, cuius se defensioni totam devoverat, tam pro his quae videbat, quam pro his quae sperabat, non minimum exsultaret, ecce subito tristis fama gaudia nostra turbavit, dicens eum non cum plena gratia a vobis recessisse, atque habitum religiosum absque vestra licentia in saecularem mutasse.
6 Multorum quippe relatione persuasum nobis fuerat, hoc tam assensu vestro quam iudicio sedis apostolicae factum. Quod postquam non sic esse didicimus, noluimus impeditum pacis bonum, et servavimus erga ipsum eum quem debuimus modum. Sed attende, Pater, attende et vide si quomodo salva iustitia, homo tam utilis, et, quantum ad opera principe digna, in partibus nostris pene solus, nobis et paci communi restitui possit.
7 Ut enim quod multi nostrorum sentiunt dicam, si de canonicali, si de monastico, si de eremitico, si de quolibet antiquitus instituto ordine recessisset, iure illum ad illicite dimissa, censura ecclesiastica redire compelleret. At cum non nisi de militia ad militiam transierit, cum gladium, quem contra Sarracenos assumpserat, contra falsos Christianos Sarracenis deteriores transtulerit, cum ab uxore sua (quod maius est), ut a pluribus et fide dignis accepi, non legitime recesserit; videat sapientia vestra utrum cogendus sit an tolerandus, quousque rei veritas lucide declaretur, et tanta de tanto viro quaestio iudicio apostolico terminetur.
8 Videat certe et recogitet toti Ecclesiae Dei praelata prudentia, et discretio vestra utrum personae, quae, iuxta Scripturam, remoto altiore sacramento, etiam ad litteram de duabus una caro factae fuerant, ita ab invicem secerni possint vel debeant, ut una videatur servire Deo sub religioso habitu, alia serviat mundo sub saeculari vestitu, imo, ut clarius loquar, una vivat caste, altera impudice: una non iungatur, nisi uni et soli Deo, altera per innumera stupra et adulteria, uni et soli integre et perfecte prostituatur diabolo.
10 Inde est quod nec nudis, ut audivi, verbis, mulier, quae ei iuncta fuerat, ab aliquo audita est castitatem vovisse, quam etsi solis verbis vovisset, votum tale quid esset? Si plane huiusmodi vota, aut ex odio aut ex levitate, aut ex intentione liberius peccandi facta, viris Christianis, et eorum uxoribus passim indulta fuerint, videat Pater Ecclesiae quam late pateat perditionis campus, quotque millia virorum ac mulierum avidis faucibus absorpturus sit hac occasione infernus.
11 Unde, licet ut minus sapiens loquar, dando ei consilium, a quo accipere debeo, videretur mihi iustum, videretur canonicum, ut aut si vota horum coniugum, rei veritate diligenter perspecta, irrita esse debent, rursum in invicem redire cogerentur, aut si stare, uterque Deo sub certo religionis proposito servire compelleretur. Alioquin salvato isto, perdito illo, imo (quod verius est) alterius causa condemnato, illo in saeculo pereunte, altero nec in religioso proposito se salvare valente, quid proderit unius conversio, ubi utriusque certa sequetur perditio?
12 Quando enim honorabile connubium et thorus, iuxta Apostolum [Hebr. XIII], immaculatus servari poterit, ubi unus castitati, alter libidini; unus sanctitati, alter impuritati; unus munditiae, alter nequitiae operam dabit? Quando et illud servabitur, quod idem Apostolus dicit: His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non recedere? Quod si recesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et vir uxorem ne dimittat.
13 [I Cor. VII.] Quid dicis, Apostole? Quid dicis, praecipio non ego, sed Dominus? Nonne quod tu praecipis, praecipit Dominus? Nonne tu ipse dixisti: An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? [II Cor. XIII.] Cum ergo in te loquatur Christus: nonne quod praecipis, praecipit et Christus? Verum est, inquit, verum est.
14 Quod Christus dicit, dico et ego: quod ego dico, dicit et Christus. Sed ne forte mei temporis rudibus adhuc in fide hominibus, minoris pretii mea viderentur verba quam Christi: proposui ab ipso verba eius, quibus magis auctoritate maioris nominis acquiescere cogerentur, boni, sed novi auditores eius. Est et aliud, unde non tamen rudibus, sed universis haec dicens consulere volui: ut intelligerent rem, de qua agitur, non a me pro velle dispensandam, sed ut a Domino tradita est, conservandam.
15 Sunt enim quae dispensare pro velle, iuxta rationem possumus: sunt et alia, quae non ut statuta sunt, dispensative mutare nec possumus nec debemus. De his quae mutare possumus, sunt quae subieci. Caeteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum eo, non dimittat illam. Et si qua mulier virum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa: non dimittat virum (ibid.). Et paucis verbis interpositis, Quod si infidelis discedit, discedat.
16 Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi [I Cor. VII]. Quod si in huiusmodi non est servituti subiectus frater aut soror, liberum est Christiano paganam uxorem, aut Christianae uxori paganum virum dimittere. Liberum est plane his et cohabitare, si voluerint, et ab invicem recedere si voluerint. Idcirco quia ista dispensari possunt, haec ego dico, non Dominus.
17 Sed Dominus, non ego, praecipit, ubi uterque fidelis, scilicet Christianus est: uxorem a viro non discedere, nec virum uxorem dimittere. Hic plane, hic, inquit Apostolus, dispensatio admittenda non est. Nimium praesumpsi, et profusius quam debui loquendo, et velut Patrem ac magistrum docendo. Sed non doceo Patrem filius, non doceo magistrum discipulus. Absit a me tanta praesumptio! Non doceo doctorem, non instruo magistrum: sed oro, precor, supplico, ut vestra apostolica, quae omnibus invigilat, sollicitudo, nobilis viri saluti, quem valde praemissis de causis periclitari timeo, provideat; et si, ut supradixi, salva iustitia fieri potest, terrae nostrae, cui longe magis quam transmarinae necessarius est, benigne illum dimittat. Ibi enim pro uno et solo, apud nos autem pro decem millibus computabitur.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXVI. EBRARDO , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXVIII. EUGENIO, PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27