Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXV. [Summo pontifici, et nostro speciali Patri, domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacens. abbas, devotam obedientiam, cum filiali amore.]
| 1 | Quoniam apostolica mandata negligenter suscipere vel exsequi, pene crimen iudico, idcirco de quibusdam iam altero ut compari anno, mihi a paternitate vestra scriptis, et iniunctis, quia necdum ea exsecutus sum, me hac epistula apud Patrem excusare suscepi. Nec miretur sapientia vestra, tandiu me vobis inde scribere distulisse, quia pene simul, et rei cognitionem accepi, et stylum ad scribendum aptavi. |
| 2 | Quam si prius agnoscere licuisset, quod nunc facere coepit manus, exsequi non distulisset. Scripsit ante annum reverentia vestra domno Lemovicensi episcopo, et mihi, ut in exemplari litterarum apostolicarum a quibusdam Brivatensibus clericis mihi oblato legi, quatenus Claromontensem episcopum , cum socio iam dicto, die locoque congruo evocatum convenirem, et ut militem quemdam, quem pene per biennium captum tenuerat, redderet, praeciperem, et quaestionem quae de castello Alsone inter quosdam nobiles versabatur, vestra fultus auctoritate terminarem. |
| 3 | Addita sunt quaedam alia de episcopo, quae nobis audienda, non diffinienda commissa sunt. Litteras illas clerici ab urbe detulerunt, nec mihi, sed eidem Claromontensi episcopo reddiderunt. Ut autem ipsi mihi testati sunt, hoc ea necessitate fecerunt, quia captivum suum, qui frater unius ex ipsis erat, aliter ab episcopo recipere nequiverunt. |
| 4 | Qui statim ut eas habuit, nobis usque ad hanc diem invisibiles fecit. Ea causa est, qua a me apostolica praecepta impleta non sunt. Non enim accepta implere neglexi, sed non accepta implere non potui. Idem, et de Lemovicensi episcopo non quidem scio, sed scire me aestimo. Quem ergo haec culpa respiciat qua clarum est, dicere meum non est. |
| 5 | Dicam tamen sequentia, quae idcirco tacenda non sunt, quia non uni, duobus, aut tribus, sed multis populis noxia sunt. Arverniam olim tam spatio terrarum, quam multitudine populorum, teste Caesare, et quibusdam aliis historicis, regnum iuxta regnorum antiquorum quantitatem fuisse, multis, etsi non omnibus, notum est. Huius tota pene cura deficientibus regibus, comitibus, magis Christianum populum infestantibus quam defendentibus, ad iustum et lene regimen Ecclesiae, iam a longo tempore conversa est. |
| 6 | Huic soli deficientibus, ut dixi, principibus vel infestis, hucusque innixa est, sub hac se tutam ac securam mansisse gavisa est. Episcopi enim, qui ante istum terrae illi iure ecclesiastico principati sunt, et quod suum erat iuxta sibi datam gratiam impleverunt, et quod regum vel principum fuerat in defendendo Ecclesiam, iuxta quod licuit, suppleverunt. |
| 7 | At nunc per viginti fere annos populus ille Dei tantus, tam numerosus, iuxta Scripturae sanctae verbum de Iudaeis olim dictum, mansit sine rege, sine principe, et (quod solum ei supererat), sine lege (quod peius est), et sacerdote. Quomodo enim sacerdos dici potest qui, exceptis sacramentis pontificalibus, de pontificis officio, ex quo episcopari coepit, pene nihil implevit? |
| 8 | Ubi enim eius erga gregem commissum vigil custodia? Ubi pastoralis sollicitudo? Ubi pereuntium et quotidie ad inferos sub eius conspectu descendentium miseratio? Impugnat assidue alter alterum, acuunt pene universi in mutuam caedem gladios, conspirat frater in fratris interitum; castrorum Domini, inferioris nominis milites, burgenses, rustici populi, laicorum omne genus de illo clamant quod propheta Dei olim pessimo regi Israel locutus est: Vidi universum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. |
| 9 | Si ab eo de malefactoribus iustitia ecclesiastica exigitur, aut negatur, aut venditur. Sed hoc primo tempore. Iam enim non negatur, quia nec quaeritur. Tanta mutari posse in hominem melius, subditis desperatio facta est, ut cum innumeris aerumnis universi laborent, totaque dioecesis eius malis infinitis exuberet, non sit iam fere qui de tantorum hominum numero eius curiam adeat, suas apud eum querelas deponat, consilium quaerat, iudicium vel iustitiam exigat: quorum omnium nihil penes ipsum invenire se posse non dubitat. |
| 10 | Manet otiosus inter negotia infinita, vidensque non lupum tantum, sed lupos innumeros in sibi commissas oves irruentes, fugit, ut magnus Gregorius ait, non mutando locum, sed subtrahendo solatium. Fugit, et eo fugiente lupi rapiunt, et dispergunt oves. Sed fortassis laicos negligit, et ut remotiores ab ordine vel proposito suo, contemnit. |
| 11 | Fortasse illis contentis monachorum vel clericorum curam, quibus professione propinquior est, sibi assumpsit. Sed, o utinam quantum ad ipsum, clerici vel monachi laicis pares essent! Sed prorsus non sunt. Nam cum effectum auxilium universis aequaliter neget, affectum tamen, quantum ex his quae in eo videntur aut ab eo audiuntur, longe maiorem laicis quam clericis aut monachis exhibet. Redeunt illi ab eo contenti ad seipsos, et quia gladium spiritus, quod est verbum Dei, in ipso alligatum cernunt, convertuntur ad gladios proprios; et quod ille sermone pacare posset, hi multo effuso sanguine pacare non possunt. |
| 12 | Habent tamen aliquid consilii, quando, ut dixi, deserti a suo episcopo seipsos vi armata ipsi tuentur. Sed quid clericis consilii? Quid monachis remedii? Carent vere sub tali episcopo, non tantum divino, sed et humano auxilio: divino, quia spirituali gladio non defenduntur; humano, quia saecularis gladius, quo ipsi uti non possunt, eos defendere nequit, nec quisquam principum eum ad ipsos defensandos sibi assumit. |
| 13 | Mutata est iam ex parte a longo tempore, sed nunc nostris diebus ex toto, apostolica sententia, quam de rege vel principe Paulus profert, Non enim sine causa gladium portat [Rom. XIII]. Quid ergo faciet clericalis vel monasticus ordo, maxime in terra illa, quantum ad hoc misera, ubi nec ecclesiastica censura protegitur, nec saeculari gladio defensatur? |
| 14 | Taceo graviora, taceo peremptoria, quae a multis, ut mihi videtur, fide dignis ante multos annos audio, et frequenter a referentibus audire non cesso. Quorum quia testis esse nequeo, relator esse nolo. Audiet, ut credo, illa suo tempore vestra sublimitas, ab illis qui ea nobis referunt, et qui coram vobis testificari poterunt. |
| 15 | De caetero, si placet, excellentiae vestrae praesentium latorem commendamus, clericum nobilem, et in quantum scire possumus, honestum. Habet enim causam adversus eumdem episcopum. Quae si iusta fuerit, licet non sit necessaria deprecatio nostra, rogamus tamen ut ei subveniat clementia vestra. |