monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXIII. PETRO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXV. EUGENIO, PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXIV. [Charissimis et magnifice honorandis servis Dei, apud Maiorevum in eremum Christo servientibus, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem, cui se totos devoverunt, aeternam.]

1 Cantat Deo Propheta in psalmis: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! [Psal. CXVIII.] Possum et ego non mentiens scribere vobis quod longe dulciora sunt melle verba vel litterae vestrae mihi. Nam semper supremam arcem pectoris mei vobis vestrique ordinis viris servavi, instituta Carthusiensia universarum religionum institutionibus praetuli, a primis pene adolescentiae annis sincero affectu sacrum religionis vestrae propositum colui.
2 Unde quando vacare potuit, quaedam antiquiora vestri ordinis loca adire frequenter non pigritavi, inaccessibiles pene nivibus, et a glacie altissimas rupes non abhorrui, fratres inter illas montium, et rupium angustias omnipotenti Domino servientes, videre, visitare, atque cum eis in Domino iucundari, dulce habui. Hunc saporem, quo, cum adhuc testa rudis essem, imbutus sum, diu et per gratiam Dei etiam hucusque servavi, non quidem vos videndo, quod ut volui hactenus non potui, sed vos vestraque omnia charitate non ficta diligendo, colendo, venerando.
3 Sed de fracto foedere, ac frustrata promissione, qua vos visitare multoties, ut dicitis, promiseram, arguor, et a tantis amicis dure convenior. Audio quod si essem abbas alter quilibet, et non tam celebris atque famosus, aperta fronte de his digna quaereretur satisfactio. Sed ago gratias Deo, quia non sum abbas quilibet, sed tam celebris atque famosus, ut nemo vestrum audeat me aggredi, nec aperta fronte de fracto foedere, et frustrata promissione quaerere satisfactionem.
4 Si enim non tantus, sed alter quilibet abbas essem, certum est quia impune non evasissem. Quis enim aliter credat? Nam a tam veracibus non aliter res quam sermo procederet. Sed tamen ut amicis, et hoc intimis satisfaciam, libens maioris nominis fastum depono, et me abbatibus, licet inferioribus, si tamen inferiores sunt, compono.
5 Eligite quem vultis de toto orbe minorem, et de me ut de illo, si reus esset, fracti foederis poenas sumite. Parcius tamen, ut vel parum pro parte mea agam, poena sumenda est, quia mala fide fractum foedus non est. Obstiterunt multa, quae foedus initum, et visitandi promissionem servari non permiserunt, negotia infinita, hiems supra solitum horrida, corporis multiplex incommodum, quo plusquam per dimidium annum natura laborat, nec adhuc plene hostem tandiu sibi infestum vincere potest.
6 Ea de causa mitius, ut mihi videtur, puniendus est qui quod dicit, quod promittit, quod maxime vult, implere non potest. Habeo inde de re simili mecum, et pro me agentem magnum Apostolum. Voluit ille venire ad Corinthios, ut secundam gratiam haberent; voluit et per eos transire in Macedoniam, voluit et iterum a Macedonia venire ad eos, et ab eis deduci in Iudaeam. Voluit hoc, sed ut voluit non potuit. Excusat ipse seipsum, et excusando non tantum se, sed et me etiam contra vos secum excusat. Nunquid, ait, levitate usus sum, aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, est et non? Quis loquitur? Magnus apostolus. Si interroges, quis magnus? Respondeo: Non est interrogandum. Ubi apostolo magnus additur, Paulus intelligitur. Hic ergo apostolus, et magnus, astruit se non esse levitate usum, si aliquando dixit, est; aliquando dixit, non.
7 Intellexit enim semper quidem servandam esse veritatem verborum; sed non idcirco minus esse verba veracia, si ea mutari cogeret multiplex varietas diversarum causarum. Quod et indicant verba sequentia: Fidelis autem Deus, quia sermo noster qui fit apud vos, non est in illo, est, et non; sed est in illo, est [II Cor. I]. Quod nullatenus veritate salva dicere posset, si verba simplici ex corde prolata, absque falsitatis nota, rerum necessitate cogente, mutari non posse videret. Verum est ergo quod dixi: Veniam ad vos; sed certa et rationabilis causa me impedivit, ut non venirem ad vos.
8 Hac ergo de causa non fuit in ore meo, est, et non; sed fuit in illo, est. Excusatum ergo me esse arbitror, et nisi plus nimio duri exactores esse velitis, satisfecisse me aestimo. De libris a fratre Petro Viviano diu, et praeter voluntatem vestram, ut in litteris vestris legimus, retentis, rescribo quod, si Deus permiserit, hominem conveniam, et prout officii mei ratio postulat, ut iustum fuerit, vestra vobis restitui faciam.
9 De reliquo, vos Deo, cui servitis; me autem nostrosque ipsi vobisque commendo. Quod tardius vobis scripsi, nolite imputare negligentiae meae, quae in casu isto non est, sed imputate infinitae importunitati causarum, quae fere semper mihi molesta est. Haec si saltem brevi temporis spatio, ne dicam momento, me mihi vacare permisisset, iam oculus vester ante duos aut tres menses epistulam meam vidisset.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXIII. PETRO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXV. EUGENIO, PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24