monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5 > 4 > 11 > 22
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXI. PETRO HELOISA <<<     >>> EPISTULA XXIII. PETRO PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXII. [Venerabili et charissimae sorori nostrae, Deique ancillae] HELOISAE, [ancillarum Dei ductrici ac magistrae, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutis a Deo, amoris a nobis in Christo plenitudinem.]

1 Gavisus sum, et hoc non parum, legens sanctitatis vestrae litteras, in quibus agnovi adventum meum ad vos non fuisse transitorium: ex quibus adverti, non solum me apud vos fuisse, sed et a vobis nunquam postmodum recessisse. Non fuit, ut video, illud hospitium meum, velut memoria hospitis unius noctis praetereuntis, nec factus sum advena, et peregrinus apud vos, sed civis sanctarum, et domesticus, utinam Dei!
2 Sic sacrae menti vestrae cuncta inhaeserunt, sic benigno spiritui vestro omnia impressa sunt, quae in illo fugaci seu volatico adventu meo dixi, quae feci, ut non dicam ea quae studiose a me tunc dicta sunt, sed nec verbum forte negligenter prolatum ad terram caderet. Ita notastis omnia, ita tenaci memoriae ex sinceritatis affectu derivatae commendastis, quasi magna, quasi coelestia, quasi sacrosancta, quasi ipsius verba vel opera Iesu Christi. Forte moverunt vos ad illa sic retinenda, verba communis regulae, hoc est tam nostrae quam vestrae, quae de hospitibus praecipit, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur.
3 Forsitan et illa de praepositis, licet ego praepositus vobis non sim: Qui vos audit, me audit [Luc. X]. Utinam haec mihi semper gratia detur apud vos, ut mei memor esse dignemini, ut pro me omnipotentis misericordiam, cum sacro gregis vobis commissi collegio, deprecemini! Rependo, et ego in hoc vobis vicem quam possum, quia et longe antequam vos viderem et maxime ex quo vestri notitiam habui, singularem vobis in intimis mentis meae recessibus verae, non fictae charitatis locum servavi, donum quod de tricenario vobis praesens feci, absens ut voluistis, scriptum et sigillatum transmitto.
4 Mitto etiam, sicut mandastis, magistri Petri absolutionem, in charta similiter scriptam et sigillatam. Astralabio vestro, vestrique causa nostro, mox ut facultas data fuerit in aliqua nobilium Ecclesiarum praebendam libens acquirere laborabo. Res tamen difficilis est, quia, ut saepe probavi, ad dandas in Ecclesiis suis praebendas, variis obiectis occasionibus valde se difficiles praebere episcopi solent.
5 Faciam tamen causa vestri quod potero, mox ut potero.
Petrus Venerabilis HOME