Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XXI. PETRO [reverendissimo domino et Patri, ac venerabili abbati Cluniacensium,] HELOISA [humilis Dei et eius ancilla, spiritum gratiae salutaris.]
| 1 | Visitante nos Dei misericordia, dignationis vestrae nos visitavit gratia. Gratulamur, Pater benignissime, et quod ad parvitatem nostram magnitudo vestra descenderit gloriamur. Est si quidem vestra visitatio magna magnis quibuslibet gloriatio. Norunt alii quantum eis utilitatis vestrae contulerit praesentia sublimitatis. |
| 2 | Ego certe non dicam enarrare dictu, sed nec ipso valeo comprehendere cogitatu quam utilis, quam iucundus vester mihi fuerit adventus . Abbas noster, dominus noster, apud nos anno praeterito XVI Kal. Decembris, missam celebrastis, in qua Spiritui sancto nos commendastis. In capitulo, divini nos sermonis eulogio cibastis. |
| 3 | Corpus magistri nobis dedistis, ac beneficium Cluniacense concessistis. Mihi quoque, quam nec ancillae nomine dignam sublimis humilitas vestra, tam scripto quam verbo, sororem vocare non dedignata est, singulare quoddam velut amoris et sinceritatis privilegium donastis, tricenarium scilicet quod mihi defunctae conventus Cluniacen. persolveret. Indixistis etiam, quod donum illud sigillatis confirmaretis apicibus. |
| 4 | Quod itaque sorori, imo ancillae concessistis, frater, imo dominus impleatis. Placeat etiam vobis aliud mihi sigillum mittere, in quo magistri absolutio litteris apertis contineatur , ut sepulcro eius suspendatur. Memineritis, et amore Dei nostri Astralabii et vestri, ut aliquam ei vel a Parisiensi, vel ab alio quolibet episcopo praebendam acquiratis. Vale. Dominus vos custodiat, et praesentiam vestram quandoque nobis exhibeat. |