Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XX. [Venerando, et praecordiali amico nostro domno] SUGERO [S. Dionysii abbati, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutis et praesentis et aeternae plenitudinem.]
| 1 | Doleo, et supra quam dicere possum doleo, quia sacro conventui vestro, quem apud Carnotum dominus rex consilio sapientiae vestrae et aliorum sapientum indixit, interesse non valeo. Credite intimo amico, credite vera dicenti, quia vere volo, sed non valeo; et quia non valeo, doleo. Quis enim non doleat se non interesse tam sancto collegio, ubi nullus proprium lucrum, ubi nullus quae sua sunt quaeret, sed quae Iesu Christi? |
| 2 | Non enim res quaelibet agitur, sed de illa tractatur, qua maior nulla, imo quae est omnium maxima. Nonne maxima omnium est providere, satagere, ne sanctum detur canibus, ne loca, in quibus steterunt pedes operantis salutem in medio terrae, rursum pedibus iniquorum proterantur, ne regia Ierusalem a prophetis, ab apostolis, ab ipso omnium Salvatore dedicata, ne nobilis illa totius Syriae metropolis Antiochia iterum blasphemis, et nefandis hominibus subiiciantur, ne ipsa salutaris crux, iam ab impiis, ut dicitur, obsessa, ut olim a Cosrohe [Cosdroe] capiatur, ne ipsum sepulcrum Domini, quod hactenus, iuxta prophetam, gloriosum toto in orbe fuerat [Isa. XI], fortassis ut illi minari solent, radicitus avellatur? |
| 3 | Huic ergo tam sancto, tamque necessario tractatui, ad quem humilitatem meam, venerande vir, invitare voluisti, libentissime, ut dixi, interfuissem, si ullo modo potuissem. Quae iter hoc meum impediunt, multa sunt. Sed inter alia, specialia duo sunt: unum, multiplex incommodum corporis mei: quod a Natali Domini usque ad hoc tempus, pene assidue passus sum; aliud, conventus magnus priorum, quos, antequam de istis quae mandastis aliquid scirem, in ipso fere initio Quadragesimae, pro consilio inevitabilis rei, Cluniacum ea die qua conventus vester apud Carnotum indictus est, venire praeceperam. Suscipiat ergo, si placet, aequo animo unanimis, et charissima mihi reverentia vestra, non fictam, sed veracem excusationem meam; et apud se, et apud alios, excusatam habeat absentiam meam. |