monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 16
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XV. PETRUS <<<     >>> EPISTULA XVII. PETRO BERNARDUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XVI. [Magnifico principi, domino] ROTGERO [regi Siciliae, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem praesentem et regnum sempiternum.]

1 Quantum sublimitatem vestram diligamus, quantum actus vestros prosperari, et in Domino, et in saeculo velimus, novit ille qui novit omnia. Audientes obitum filiorum vestrorum valde doluimus, et tam pro sospitate vestra, quam pro animabus illorum, missas celebrari, orationes ad Deum fundi, eleemosynas fieri, in conventu nostro praecepimus. Non solum autem nunc, sed et saepe diebus solemnibus, et maioribus capitulis nostris, inter alios reges, amicos et benefactores nostros, vestri memoriam frequentamus.
2 De caetero notum facimus regiae magnitudini vestrae, nos multum dolere de inimicitis, quae inter vos et dominum regem Theutonicorum, seu imperatorem Romanorum versantur. Multum enim, tam ego quam multi alii, discordiam illam sentimus obesse regnis Latinis et Christianae fidei propagationi. Nam cum multa, sicut frequenter audivimus, augmenta Ecclesiae Dei, bellica virtute vestra de terris inimicorum Dei, hoc est, Saracenorum, proveniant, longe, ut credimus, maiora provenirent, si firma pax et concordia vos et regem supradictum unirent.
3 Est et aliud quod longe magis accendit animos nostros, et animos pene omnium Gallorum nostrorum, ad amandam et quaerendam pacem vestram, illa scilicet pessima, inaudita et lamentabilis Graecorum, et nequam regis eorum de peregrinis nostris, hoc est exercitu Dei viventis, facta proditio. Ut enim iuxta quod in mente mea video loquar, si necesse esset, quantum ad monachum pertinere potest, non recusarem mori, si mortem tantorum, tam nobilium, imo pene totius Galliae et Germaniae miserabili fraude exstinctum florem, iustitia Dei per aliquem suorum dignaretur ulcisci.
4 Neminem vero sub coelo principum Christianorum video, per quem tam bene, tam congrue, tam efficaciter, sicut per vos, opus hoc tam sacrum, tam coelo et terrae optabile, posset impleri. Nam per gratiam Dei, quod non adulans dico, iuxta quod ex praeteritis operibus vestris, et ex verbis multorum coniicio, ad tantum bonum istud perficiendum, aliis principibus, et animo sagacior, et opibus ditior, et virtute exercitatior, et ipso insuper loco propinquior estis.
5 Exsurge igitur, bone princeps: quod voce quidem mea, sed tam meis quam omnium votis dico. Exsurge in adiutorium populo Dei, zelare sicut Machabaei legem Dei, ulciscere tot opprobria, tot iniurias, tot mortes, tantum tam impie effusum sanguinem exercitus Dei. Paratus sum ego pro iam dicta pacis causa, mox ut se opportunitas praebuerit, imperatorem supradictum adire, et adhibitis mecum quos potero, totis viribus, omni studio, de pace tam Deo amabili, inter vos et ipsum reformanda et confirmanda tractare.
6 Rescribam Deo volente vobis statim post colloquium quod invenero, et cuncta vobis litteris patefaciam.
Petrus Venerabilis HOME