Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XV. [Venerandis et dilectis fratribus nostris, tam Prioribus quam Custodibus Ordinis, ubicunque constitutis, Frater] PETRUS [humilis Cluniacensis abbas, salutem, et ab auctore gratiarum gratiam et benedictionem.]
| 1 | Loquar, an sileam? Aperiam labia, an claudam? Si de illis esse voluero, de quibus dicitur: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant [Isa. III], et de quibus irrisorie Scriptura sancta voce stulti populi loquitur: Loquimini nobis placentia, videte nobis visiones [Isa. XXX]; vel de his de quibus rursum ait: Canes multi, non valentes latrare [Isa. LVI], aut adulabor vobis, aut tacebo. |
| 2 | Si adulatus fuero, vae illud propheticum incurram, quod in Isaia legitur: Vae his qui dicunt bonum malum et malum bonum, dicentes tenebras lucem et lucem tenebras, vertentes amarum in dulce et dulce in amarum! [Isa. V.] Si tacuero, formido et illud: Si non annuntiaveritis iniquo iniquitatem suam, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram [Ezech. III]. Et illud: Vae mihi quia tacui! [Isa. VI.] Nec adulari ergo vobis, nec tacere disposui. |
| 3 | Utrumque enim, quantum ad id quod dicere intendo, aeque periculosum est. Restat igitur de duobus, quae praemisi, alterum, hoc est, non ut sileam, sed ut loquar. Et quid dico quia restat ut loquar? Imo, ut et loquar, et clamem: Clama, inquit, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam [Isa. LVIII], et reliqua quae nostis. |
| 4 | Loquor ergo et clamo, et ut ipsi, qui praeestis aliis, haec loquamini, et inclametis, admoneo. Nam nec in modico minus vobis quam mihi, si tacueritis, formidandum est, cum sciatis vos vocatos, etsi non in plenitudinem potestatis, tamen in partem sollicitudinis. Et ne ultra quae dicenda sunt differam, relatum est mihi, et hoc non a vilibus vel levibus personis (quod non absque intimo cordis moerore dico) nullam iam distantiam esse, quantum ad esum carnium pertinet, inter fratres nostros et laicos, inter saeculares et religiosos, imo, ut expressius loquar, inter scurras et monachos. |
| 5 | Dixi nullam distantiam esse inter hos et illos; sed multa, heu! perverso ordine est. Abstinent causa Dei ipsi mimi vel lixae a carnibus omni Sabbato, abstinent insuper plerique laicorum omni quarta, abstinent quidam ex ipsis etiam omni secunda feria. At fratres nostri, sancti ordinis, coelestis propositi, monachi, et hoc Cluniacenses, spreto Deo, abiecto pudore, totum, ut dicitur, annum, nulla praeter sextam excepta feria, in absumendis carnibus continuant, nec hoc saltem occulte, sed palam et publice facientes, peccatum suum, iuxta prophetam, quasi Sodoma praedicant [Isa. III]. Discurrunt de locis ad loca, et ut milvi aut vultures, ubi vel fumum coquinarum viderint, vel nidorem assae vel ustae carnis naribus hauserint, celeriter advolant. Et quia ab ista videntibus pravo eorum exemplo sacer ordo blasphematur, ore illorum nomen Domini ipsi blasphemant. |
| 6 | Vae, ait Scriptura sancta, his per quos nomen Domini blasphematur! [Isa. LII.] Deridetur iam a talibus, si quis timore Dei ductus, a tali esu abstinere voluerit, et hypocrita, simulator, ac profanus vocatur. Reputatur ab eis sicut ethnicus et publicanus; cavendum esse ab illo, sicut ab hoste publico, praedicant. |
| 7 | Faba, caseus, ova, ipsi etiam pisces, iam in nauseam versi sunt. Solae ollae Aegyptiorum placent. Assus aut elixus porcus, iuvenca pinguis, ciro grillus et lepus, anser ex anserum grege electus, gallinae, et prorsus omne quadrupes, aut volatile domesticum, sanctorum monachorum mensas operiunt. Sed viluerunt iam et ista. Assiduitas multa fastidium ingessit. |
| 8 | Ad regales et peregrinas delicias transitus factus est: satur monachus, iam non nisi caprea, cervo, apro, vel urso agresti vesci potest. Lustranda sunt nemora, venatoribus opus est. Aucupum arte phasiani, perdices, turtures capiendi sunt, ne servus Dei fame pereat. Providendum sollicite ut, quia aliter vivere non potest, eius omnino desideriis satisfiat. |
| 10 | Quid ergo restat, quando quidem non nisi sexta feria per omnem hebdomadam ab his epulis excipitur, addatur et ipsa, nec illa Christianorum Quadragesima convivia continuata interpolet? Abscedant de medio veris, aestatis, autumni et hiemis ieiunia. Totus et integer annus epulis et gaudiis continuetur, ne forte talium hominum Deus offendatur, de quo et de quibus Apostolus ait: Quorum Deus venter est, et gloria in confusionem ipsorum [Philipp. III]. Utquid enim huiusmodi monachi absque fructu fatigantur? |
| 11 | Utquid absque spe mercedis, sexta feria, Quadragesima, vel reliquis iam dictis diebus, a carnibus abstinent? Quae enim eis mercedis spes superesse potest, qui non sponte, sed inviti, non voluntarii, sed coacti sanctis illis diebus a carnibus abstinere videntur? Nullus enim, nullus, inquam, mihi persuadet, tales illis diebus, si impune liceret, velle a carnibus abstinere. |
| 12 | Relinquant ergo quod inviti faciunt, et sicut a pane illo alieni, de quo in Evangelio legitur: Beatus qui manducabit panem in regno Dei [Luc. XIV], et sicut a mensa illa extorres, de qua Christus: Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo [Luc. XXII], non amittant interim carnes porcinas, non vaccinas, non quaslibet alias, ipsa sexta feria vel Quadragesima. Totus, ut iam dixi, et integer annus in gaudio et epulis continuetur, ut moeror et tormenta his epulonibus per saecula perpetuentur. |
| 13 | Non sufficiunt iam, ut a quibusdam nostris et fide dignis accepi, praedia Cluniacensia mensis et conviviis prodigorum nostrorum, in tantum, ut si carnibus et votis eorum devotus minister voluerit satisfacere, terras ipsas et praedia necesse sit vendere. Et, o quicunque es talium conviviorum carnifex, hoccine est, quod monachum profitens, Deo vovisti? |
| 14 | Hoccine est, quod coram abbate tuo et fratribus promisisti? Haeccine est Regula, secundum quam te vivere spopondisti? Videamus, videamus, ipsa Regula in medium adducatur, et utrum profitens quod de carnibus profitetur teneat, agnoscatur. Carnium, inquit, quadrupedum omnino ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles et aegrotos. |
| 15 | Et in alio loco: Carnium esus, infirmis quoties expedit offeratur. At ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant. Quid dicis? Monachus sum. Et o utinam! Si ergo monachus es, ubi est hoc quod professus es? Professus es certe obedientiam secundum Regulam sancti Benedicti. Haec sunt autem de hoc capitulo verba Regulae quae audisti. Quid igitur praevaricaris? Quid Deo mentiris? Quid teipsum fallis? Verba tua te condemnant, de ore tuo ut servum nequam te iudicant [Luc. XIX]. Chirographum quod scripsisti homines servant, angeli retinent, proponendum tibi in die magni iudicii Dei ante tribunal summi et veri iudicis Iesu Christi: proponendum, inquam, et legendum, sive ad vitam, sive ad mortem. Et ne tibi recurrere liceat ad id quod soles, ut dicas et hoc capitulum, sicut et alia quaedam, a sanctis quibusdam Patribus certa ratione mutatum, respondeo: Aliter est. |
| 16 | Si enim de novitiis suscipiendis, si de opere manuum, si de vestibus et quibusdam similibus, a bonis Patribus post sanctum Benedictum, mutatum est, non dubia, sed certa et rationabili causa factum est. Et causa vel ratio, quia bis a me in duabus epistulis, olim Domino abbati Clarevallensi directis, studiose descripta est, hic iterare superfluum iudico. |
| 17 | Si adeo studiosus fueris, ibi plene reperies. At huius capituli praevaricatio, qua ratione excusabitur? Qua causa sospes et integris viribus monachus carnibus utens, reus non esse monstrabitur? Dic si quid habes, et aliqua vera vel verisimilis ratio est, carnes tibi, si potes, vindica. Non habes, non habes, inquam, ut aestimo, quid dicas. |
| 18 | Non habes plane, unde periurii naevum, ne dicam noxam, expurges. Obviat Regula, contradicit iustitia. Et quid dico? Sileat interim Regula. |
| 19 | Veniat post magnum Benedictum et eius discipulum Maurum summus ordinis monastici in Gallis reparator, praecipuus Regulae reformator Odo: Odo, inquam, primus Cluniacensis ordinis Pater, qui emortuum iam et pene ubique sepultum monastici propositi fervorem resuscitare summo conamine aggressus est. Defecerat suo tempore sanctus, diminutae erant veritates a fillis hominum: in cunctis pene Europae nostrae finibus, de monacho praeter tonsuram et habitum nihil. |
| 20 | Institit ille divino operi pene tunc solus, et Cluniaci prima iaciens fundamenta, post huc illucque religionis semina, quandiu advixit, serere non cessavit. Ille ergo, o frater, primus tuus Pater, quid de carnium capitulo sensit? quid dixit? quid scripsit? Consule librum eius, relege verba eius. Invenies inter alia, ad terrorem talium, illum scripsisse quemdam illius corrupti temporis monachum, quadam die, mane ad domum parentum suorum venisse, et ut sibi refectio pararetur quaesisse. |
| 21 | Cumque parentes respondissent habere se pisces in promptu, indignatus ille ad nomen piscium, fuste quam forte manu tenebat, gallinam prope astantem percussit, et dixit: Cur pisces vos habere dicitis? Haec plane, haec hodie mihi piscis erit. Erubescentes illi ad verba impudentis hominis, gallinam a monacho ad esum percussam festinanter praeparant, igni admovent, assare incipiunt. |
| 22 | Cumque diutius assaretur, ille gula instigante impatiens, et velut actus furia, gallinam invadit, offam extrahit, ori iniicit. Quam statim attritam dum traiicere conatus esset, non potuit, cum reiicere, nec illud praevaluit. Accurunt omnes, conclamant undique, frequentes ictus collo patientis ingeminant; ut mortis esca reiici posset, toto studio et conatu laborat. Sed nequidquam. Ita via gutturis obturata, spiritu vitali praecluso, monachus ille nec confiteri peccata, nec escam salutarem, hoc est corpus Christi, obstante mortifero cibo, sumere praevalens, in momento exstinctus est. |
| 23 | Sic tam terribili morte praeventus, horrendum esse incidere in manus Dei viventis praesentes et posteros docuit, et esum carnium ad fortes et incolumes monachos non pertinere lucide demonstravit. Haec est certe, Cluniacen. frater, primi et sancti Patris tui Odonis de carnibus monachorum sententia, haec doctrina. Sed ne forte dicas, in uno tantum monacho eum hoc vitium condemnare, recole Vitae ipsius historiam, et quanto studio monachos Sancti Benedicti super Ligerim sibi commissos a carnibus edendis cohibuerit ad mentem revoca. |
| 24 | Nam sic ibi legitur: His praeterea diebus coepit eis persuadere ut ab esu carnium recederent, parce viverent, nihilque proprium possiderent. Et post quaedam: At fratres illi, id ipsum, cui abrenuntiaverant, moliebantur mandendo consumere, cum caeteris quae Pater noster secum detulerat, ut consumptis omnibus, saltem invitus carnem eis edendam concederet. |
| 25 | Qua de re indesinenter expetebant pisces. Econtra pius Pater cuncta illis impendebat competentia, ut ab uno eos cohiberet. A quo uno! A carne utique edenda. Haec est, inquam, ut dixi, si Cluniacensis es, doctrina Patris tui, hoc eius exemplum, hoc eius praeceptum. |
| 26 | Aut ergo nega eum Patrem tuum, et comede carnes tuas, aut confitere, et abstine a carnibus non tuis. Dico eas non tuas, si monachus et sanus es. Et quid dico, si monachus et sanus es? Plus aliquid dicam: Vide quantum condemnari debeat esus carnium in monachis, cum severissime a Deo condemnatus fuerit, etiam in Iudaeis. |
| 27 | Dicebant illi: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Anima nostra arida est. Nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi Man [Num. XI]. Et quid post? Iratus est, ait Scriptura sancta, furor Domini valde. Sed et Moysi intolerabilis res visa est (ibid.). Quod si Deus iratus est, si Moysi intolerabilis res visa est, quia desiderabat carnem Iudaeus, nunquid Deo placere potest, nunquid res tolerabilis est, quando contra votum suum comedit carnem monachus? Sed audi formidabile iudicium Dei. Licet Deus ea de causa iratus fuerit, licet murmur illud Moysi intolerabile visum fuerit, satisfactum est tamen Iudaicae concupiscentiae, ut adepti quod male cupierant punirentur, et implerentur in eis tormenta illa sententia qua dicitur: Dimisi eos secundum desideria cordis sui, ibunt in adinventionibus suis [Psal. LXXX]. Sic plane, sic factum est: Concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. |
| 28 | Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum [Psal. CV]. Nam sic eis dictum est: Sanctificamini, cras comedetis carnes. Ego enim, ait Deus, audivi vos dicere. Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto. Ut det vobis Dominus carnes, et comedatis, non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam: eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est [Num. XI]. Ecce impletum est quod concupierant. Comederunt, et perierunt. |
| 29 | Audi Moysen: Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat cibus huiuscemodi, et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. Vocatusque est locus ille, sepulcra concupiscentiae. Ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat carnes (ibid.). Audi et David: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. |
| 30 | Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit [Psal. LXXVII]. Quid evidentius? Quid terribilius? Audi, corvine monache; nec irascaris quia te sic nomino. In quo enim differs a corvo, in quo a vulture, in quo ab urso, in quo a lupo? Inhiant volucres illae aut ferae sanguineis dapibus; nec dies a diebus, nec horas ab horis in vescendo discernunt. |
| 31 | Sic, ut video, et tu, qui, ut supra scripsi, nullum tempus, nullam diem, nisi quando vi cogeris, a tali esu vacare permittis. Audi, adverte, intellige Iudaeos, in quos tam dire ultus est Deus carnium concupiscentiam, nequaquam prius vovisse Deo carnium abstinentiam. Qui licet nihil Deo tale voverint, nihil promiserint, tamen quia concupierunt, quia murmuraverunt, quia comederunt, ira Dei ascendit super eos, electi Israel impediti sunt, innumeri interfecti sunt, in sepulcris concupiscentiae, quia carnes concupierant, sepulti sunt [Psal. LXXVII]. At tu qui ob maius meritum, in coelo reponendum, ne carnem sanus comederes Deo vovisti, cuius vox pene assidue coram Deo Propheta resonat, eique audacter promittit: Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea [Psal. LXV], cum pene quotidie initum cum Deo pactum irritum facias, impunitus evades? |
| 32 | Vis, imo exigis tibi reddi, quod tibi promittitur a proximo, et putas a Deo non exigi quod promittitur Deo? Tacet quidem nunc, sed, ut ipse loquitur, nunquid semper tacebit? Plane quandoque sicut parturiens loquetur, plane, ut se habent verba eius, vociferabitur, et clamabit, et super inimicos suos confortabitur [Isa. XLII]. Exiget quia praevaricatus es, exiget quia mentitus es, nec dimittet aliquid usque ad ultimum quadrantem. |
| 34 | Terreant ergo te tot ista, et si nondum a facie Dei proiectus es, time quod audis, nec vana vel ludicra putes, quia quod nullus unquam mortalium potuit, nec tu, ut credo, poteris effugere iudicium Dei [Rom. II]. Haec verba non sunt mea, sed Apostoli, imo ipsius, qui in Apostolo loquitur, Christi. Statue, ut ait Salomon, quando ad mensam accedis, statue, inquam, cultrum in gutture tuo [Prov. XXIII], confige timore Dei carnes tuas, coge illas abstinere a carnibus non tuis. Pomo (quod minus est), non carne, periit et perdidit orbem parens carnis humanae. Quae culpa quanta fuerit, etiam parum advertens agnoscit. |
| 35 | Nam nisi primus in esu illo reatus fuisset, non tanta Dei Filius ad illum expiandum in assumpta carne tulisset. Sed quid exemplis immoror? Innumera sunt Scripturae sanctae testimonia, quae gulae intemperiem damnant, quae quanta inde mala sequantur demonstrant: quae quibuslibet Christianis, ne dicam monachis, omnino cavendam esse praedicant. |
| 36 | Unde qui supra Apostolus: Non in comessationibus, ebrietatibus [Rom. XIII]. Qui et ostendens, quid inde sequatur, subdit: Non in cubilibus et impudicitiis (ibid.). Sed forte oppones mihi haedos Isaac, quibus saturatus benedixit filio [Gen. XXVII]. Obiicies forsitan et corvos Eliae, de quibus legitur quia deferebant ei panes et carnes mane, et panes et carnes vespere [III Reg. XVII]. Ast ego, licet tu patriarcha non sis, libens tibi concedo haedos patriarchae, si tamen iam satus, benedictiones, quas ille filio, tu mihi quoque dederis. |
| 37 | Nec carnes Eliae abnuam, si vel tu propheta fueris, vel a corvis allatas carnes susceperis. Sed ne nimius in loquendo videar, iam verba finio. Ad quid enim ea ultra producerem? Si te ista non terrent, nec plura, ut puto, terrerent. Si te ista non corrigunt, nec, ut aestimo, maiora corrigerent. Det ergo Deus ut tibi quae dicta sunt prosint. |
| 38 | Quod si tibi non profuerint, mihi saltem proderunt. Dicam enim Deo, quod Pater Benedictus contemptos a subditis magistros dicturos perhibet. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam, et salutare tuum dixi. Ipsi autem contemnentes, spreverunt me. |