| 1 | Quanto propensiore studio vos et vestra diligimus, quantoque de dilectione vestra confidimus, tanto amplius miramur, imo satis mirari nequimus, si a vobis, vel a vestris frequentes adversus nos querimoniae ad aures domini papae, sicut litterae eius indicant, prius quam ad nos pervenerint. Si enim in aliquo maiestatem vestram nos offendisse praesensissemus, novit Dominus, et ante clamorem et post, nos inde satisfacere paratos. |
| 2 | Quod si, ut credimus, et optamus, non a vobis, sed aliunde, falsa suggestione domino papae huiusmodi sunt intimata, dilectionem vestram quanta possumus precum instantia rogamus, quatenus ea falsa esse, et nos vobis benevolos et propitios, non infestos, ei denuntiare non differatis. |