| 1 | In brevi sicut puto visurus faciem vestram, mitto vobis epistulas vestras. Librum quoque domni abbatis Clarevallis ad dominum Papam, epistulas etiam duas quas eidem domno abbati et mihi misistis hoc anno. Illud autem non lateat sublimitatem vestram, quia litterae vestrae multum addiderunt promotioni fratris Heinrici, et libentissime auditae sunt ad archiepiscopis et episcopis Franciae, et serenitati vestrae multae gratiae redditae sunt, sicut ego melius et fidelius viva referam voce. |