| 1 | Quoniam te non ficta charitate diligo, diu tui immemor esse non possum. Dilexi te quandiu noster colore fuisti; sed et nunc quantum ad me, colore, ut puto, non corde mutato, non minus te diligo. Maluissem te meum quam alterius, sed quia ubique Dei es, meum quoque te ubique reputo. Redde ergo vicem, ut vere te diligentem diligas, quia nec ipse totus cum totis suis viribus mundus ab hoc me proposito avocare potest, nec te quidquam a simili proposito avocet. |
| 2 | Nosti quod nihil temporalis commodi praestoler a te, nosti quod nulla alia causa me moverit ad amandum te, nisi ea quae sola diligenda erat in te. Sed interrogas. Quae? Quia te litteratum, quia strenuum, quia (quod plus est) religiosum, licet ex tempore non ab aeterno esse aut cognovi, aut aestimavi. Sed de his satis. Sequantur reliqua. Scribo epistulam domino Clarevallensi, quam per te illi praesentari volo. |
| 3 | Lege illi eam intente ac studiose, et, quantum poteris, exhortare ut quod sola charitatis gratia scripsi, ad effectum perducatur. Insta ei quia propter brevitatem temporis instandum est, ut in hoc proximo Omnium Sanctorum festo fiat quod opto, et si quos forte obviantes invenerit, in meam, quae ut puto et sua est, sententiam transire compellat. Fratrem regis , quem sincere diligo, Philippum Leodiensem , Galcherium cellararium , Garnerium nostrum, Fromundum hospitum custodem, et reliquos, quos melius me nosti, fratres, ex parte nostra affectuose saluta. |