Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA IV. [Singulari honore recolendo, charissimo nostro domino] BERNARDO [Clarevallis abbati, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem quam repromisit Deus diligentibus se.]
| 1 | Breves dies hominis sunt. Fugiunt, nec redeunt. Vestigia eorum nulla retrorsum. Labitur miser homo, more fluentis aquae, cum ipsis, et praecipiti cursu, ad finem quem nescit, excurrit. Eapropter non est dissimulandum, sed festinandum, non est periculosa procrastinatio sustinenda, non est mora libera nobis, quia nescit homo, ut Scriptura clamat, quid superventura pariat dies [Prov. XXVII]. Obtemperandum est ei et alibi dicenti: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare [Eccle. IX]. Ad quid istud? Non hoc, venerande et charissime frater, dico, ut te, cuius multiplicia et sancta opera mihi ac mundo nota sunt, velut otiosum ad operandum provocem, vel tarditatis alicuius, ad coelestia et aeterna multis sudoribus festinanti notam imponam. |
| 2 | Stultum est enim currentibus in stadio dicere: Currite. Sed non est stultum dicere: Sic currite, ut comprehendatis [I Cor. IX]. Cucurristi hactenus multum, iuvante Domino gressus tuos: sed non est cessandum, quousque secura mente dicere audeas, cursum consummavi, fidem servavi [II Tim. IV]. Videor, ut dicitur, docere Minervam. |
| 3 | Verum ego Minervam non doceo; sed ut his, quae animo insederunt, perficiendis totam, quam poteris, operam impendas, toto nisu admonere satago. Et ne diu rem protraham, teque plus nimio suspensum teneam, audi quid intendam. Doleo, imo iam ab antiquo dolui, et miseris quibusdam (quod salva bonorum gratia dico) condolui, quod spectaculum facti mundo, et angelis, et hominibus, quod stulti propter Christum, quod infirmi, quod ignobiles, qui usque in hanc horam et esuriunt, et sitiunt, et nudi sunt, et operantur manibus suis, et pene magnum Paulum ex toto sequuntur, quae gravia sunt, faciunt, quae levia, facere nolunt. |
| 4 | Audivimus, ait ille quem diligebat Iesus, mandata ipsius. Et mandata eius gravia non sunt [I Ioan. V]. Servas quicunque talis es, gravia Christi mandata, cum ieiunas, cum vigilas, cum fatigaris, cum laboras, et non vis levia servare, ut diligas. Propter verba labiorum eius, custodis vias duras, per eas fortiter gradiendo, et propter verba eorumdem labiorum eius, non vis custodire viam mollem, per eam leniter et placide incedendo. |
| 5 | Castigas corpus tuum, et in servitutem redigis, ne forte reprobus inveniaris, et dulci charitatis lacte vel melle, teipsum refovere nolendo, reprobus fieri non perhorrescis? Quid prodest tormentis teipsum absumere, et ad nullum tormentorum profectum absente charitate proficere? Huic tanto fratrum periculo tu subvenire, huic tam noxio animarum morbo, ut charissime, mederi poteris, si gregem congregationis tuae, imo oves pascuae Christi, quae te post ipsum prae cunctis mortalibus suspiciunt, quae tibi maxime innituntur, corpori societatis nostrae laudabili arte unieris. |
| 6 | Mirabere fortassis, quia dixi arte. Sed noli mirari. Profero quod usitatum est: Ars est artium regimen animarum (Gregor.). Ars, inquam, tibi necessaria est, si hoc opus tam laudabile, tam salutiferum, tam Deo gratum implere volueris. Sed interrogas. Quae? Novit sapientia tua, stultorum esse infinitum numerum; sapientum, finitum et parvum. |
| 7 | Nec ignoras alium esse spiritualium oculum, alium carnalium. Recordaris scriptum esse: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei [I Cor. II]. Utquid haec dico? Color varius, habitacula diversa, usus dissimiles obviant dilectioni, contraria sunt unitati. Aspicit albus nigrum, et miratur quasi monstrum. |
| 8 | Intuetur niger album, et miratur velut informe prodigium. Exasperant mentem aliis assuetam usibus nova instituta, nec facile potest ei placere, quod non consuevit videre. Hoc tamen apud eos, qui vident in facie, et non attendunt quid versetur in mente. Non illa sic intuentur oculi rationabiles, non illa sic contemplantur oculi spirituales. Vident, intelligunt, agnoscunt nihil in servis Dei differre colorem varium, nihil usum diversum, nihil divisa habitacula, cum iuxta Apostolum neque circumcisio valeat aliquid, neque praeputium, sed nova creatura [Gal. VI], et rursus, iuxta eumdem: Quia non est Iudaeus vel Graecus, non est masculus neque femina, non barbarus et Scytha, non servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus [Coloss. III]. |
| 9 | Hoc plane tales vident, intelligunt, agnoscunt. Sed quia non omnes tales sunt, et raro inveniuntur quibus hoc cernere detur, condescendendum est, ut mihi videtur, inferioribus, eisque iuxta illum qui ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem [I Cor. IX], iuxta eorum morem, mos est dispensative gerendus. |
| 10 | Non dico ut color uniatur, hoc est ut de albo niger, vel de nigro albus fiat. Non dico ut vel antiqui usus in novos, vel novi transferantur in antiquos. Nihil horum dico, licet hoc ex parte iure dicere possem. Vereor ne si quod inde sentio dicerem, forte, altera parte offensa, et verba in irritum funderem, et quos in invicem placari desidero, verbis non placentibus irritarem. |
| 11 | Utatur unusquisque colore, quem elegit; teneat usus, quibus se salva fide et charitate devovit. Uniantur saltem habitacula, sit indifferens diversorum colorum et usuum cohabitatio, nutriatur et provehatur in servis Dei tali arte charitas, perturbetur et expellatur contraria charitati iniquitas. Fiet hoc vel ex toto, vel ex plurima parte, ut arbitror, si quando antiqui ordinis monachi ad novorum fratrum monasteria vel habitacula venerint; ab ecclesia, a claustro, a dormitorio, a refectorio, seu ab officinis reliquis exclusi non fuerint. Auferetur ab advenientis fratris corde scandalum; ori, ne detrahat, imponetur silentium, quando et suscepti et suscipientis commune fuerit habitaculum, vel hospitium. |
| 12 | Recedent vetera de ore eius quae dicere, quae frequentare consueverat. Nunquid ego Iudaeus sum? Christianum me esse putabam, et pro ethnico reputor. Monachum me credebam, et ut publicanus abiicior. Concivem me aestimabam, et ut Samaritanus expellor. Vere nunc agnovi, quia non coutuntur Iudaei Samaritanis. Et quis potest cuncta similia istis, quae hac de causa prolata sunt, maledica verba referre? |
| 13 | Obstruatur igitur tali charitatis obice os loquentium talia, ne dicam iniqua; consulatur infirmis, quorum se medicum Christus dixit [Matth. IX]. Caveatur pusillorum scandalum, timeatur mola asinaria, quae non caventes mergit in profundum maris [Matth. XVIII]. Non timeatur illud, quod nuper apud Claramvallem a quibusdam fratribus mecum inde conferentibus audivi, timere se, ne si advenientes monachi hospites intra claustra sua suscepti fuerint, tam austeritate consuetudinum, quam insolita ciborum asperitate deterriti, inusitata hospitia perhorrescant: ac malint deinceps in talia claustra non ingredi, quam morem tam asperum tolerare. |
| 14 | Ad istud ego, quod tunc respondi, adhuc respondeo. Tollatur tantum non ingrediendi scandalum, sit pro more apud vestros constituto hospitium. Sit commune utrisque habitaculum, sit quale aliis apud vos impendi solet obsequium. Sint contenti, qui ingredi voluerint, consuetudine loci quam invenerint. Sequantur in hoc morem apostolicum, sequantur morem discipulorum Christi, quibus ab ipso praecipitur, edentes et bibentes quae apud illos sunt [Luc. X]. Hoc si pati recusaverint, non erit iam quid obiiciant, non restabit quid dicant. |
| 15 | Non poterunt ultra conqueri, extrudi monachos a monachorum claustris; non poterunt laesam deflere charitatem, vel schisma fratrum claustris apertis, et praeparatis ad suscipiendum habitaculis, deplorare. Et licet hoc dicam, licet claustra vestra ingredientes, contentos, iuxta Regulam, consuetudine loci esse debere astruam, sum tamen immemor, nec esse te immemorem, vir venerande, credo, quod in capitulo suscipiendorum hospitum de talibus Regula dicat. |
| 16 | Nam post adorationem, post orationem, post lectionem, de susceptis hospitibus subdit: Post haec, omnis ei exhibeatur humanitas. Credo quod haec verba magis aliquid humanitatis exhiberi praecipiunt hospiti quam civi, advenae quam indigenae, peregrino quam colono. Non dixit tamen Regula quod dico, aliquid ei exhibeatur humanitatis, sed omnis ei exhibeatur humanitas. |
| 17 | Omnem vero intelligo, non superfluam, sed necessariam; non illam quae quotidiano more impenditur propriis, sed illam quae praeter solitum maior iure hospitii impenditur alienis. Unde mihi videtur quod non solum extra manentibus clericis vel laicis, sed et ipsis claustra ingredientibus monachis, modo omnis, quo intellexi, humanitas est exhibenda. |
| 18 | Sed quid dixi, non solum clericis et laicis, sed et ipsis monachis? Imo salvo monachi proposito, plusquam clericis, vel laicis, est exhibenda monachis. Si enim iure praeceptum est, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei [Gal. VI], operandum est bonum ad omnes clericos vel laicos, maxime autem ad eiusdem monastici ordinis domesticos. Praetulit tunc in illis verbis suis Apostolus Iudaeis et ethnicis fidei domesticos, id est Christianos, praefero ego a quodam simili, ipsis etiam aliis Christianis monachos. |
| 20 | Non est igitur deterius providendum a monachis, iuxta congruam proposito humanitatem, hospiti monacho in claustro, quam hospiti clerico vel laico in exteriore hospitio. Sed non his diu immoror. Habeant tantum monachi quandiu hospites fuerint, monachorum claustra communia; sint contenti, si sic vestris placuerit, vestro quotidiano cibo, ordine, institutis. |
| 21 | Ferant, ut dictum est, si ingredi ad vos voluerint, quae apud vos sunt, quae apud vos fiunt, quia si ingredi noluerint, murmurare cessabunt. Si non cessaverunt, ratio eos destituet, charitas pro vobis aget. Praeveni ego, quod non me efferens dico, verba mea operibus, et prius verba coepi facere quam docere. Admisi ante quindecim annos universos vestri ordinis fratres, et recipi praecepi, praeter Cluniacense claustrum, in omnia claustra nostra, nec de albo vel nigro colore simul in locis nostris admisto curavi, nec curantes, cum multi mihi ne id fieret instarent, audivi. |
| 22 | Securus ergo ut faciatis moneo, quod iam feci: ut sicut praeter unum, quod praemissum est, loca omnia nostra patent vestris, sic omnia vestra absque discretione pateant nostris. Si hoc factum fuerit, illud maius claustrum, quod exceptum fuerat, caeteris addam, et ut ipsum quoque vestris omnibus aperiatur, praecipiam. |
| 23 | Instruatur utraque species fratrum, si non possunt sermone, saltem paulatim frequenti cohabitatione nihil discernendum vario colore, nihil distinguendum diversis usibus, hos inter et illos monachos, quos eadem fides et charitas vere facere debet germanos. Scripsi hoc tibi, mi dilectissime, festinanter, ut festinantius mittere possem, antequam ad diem indictam, quae, sicut audivi, in festo Omnium Sanctorum futura est, quidam abbatum vestri ordinis tecum conveniant, et cum illis inter caetera de hoc meo capitulo tractans, eos in hanc sententiam, quae, sicut aestimo, non solum mea, sed et tua est, adducas, et ut a cunctis vestri ordinis fratribus amodo teneatur, ubique teneatur, ubique promulges. |
| 24 | Propone eis verba Domini dicentis: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis [Matth. VII]. Si volunt ingredi claustra nostra, non prohibeat. Si servitutis debitum ex charitatis mandato ab aliis exigunt, reddant vicem illius exemplo, qui dicit: Non veni ministrari, sed ministrare [Matth. X]. Si sibi serviri volunt, ipsi quoque fratribus, id est Christi membris, deserviant, ut impleant quod dicitur: Ex charitate servite invicem [Gal. V]. Sint omnibus omnia communia, non tantum substantia, sed et ipsa habitacula. |
| 25 | Unientur paulatim hoc remedio corda discissa, et dum nil inter se discretum viderint, de diversis, ne dicam adversis, inspirante eo, qui ubi vult spirat, unum esse addiscent. |