monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA II. PETRO BERNARDUS <<<     >>> EPISTULA IV. BERNARDO PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA III. [Venerabili praeclaro in membris Christi viro, domino] BERNARDO [Clarevallensi abbati, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, post Deum et in Deo quod est.]

1 Quid dicam? Loqui soleo: sed nunc mutus factus sum. Unde hoc? Quia litterae vestrae, quae me eloquentem facere debuerant, mutum fecerunt. Quare? Tanta in illis licet brevibus legi, ut si ad respondendum me effundere conarer, magis taciturnus quam loquax viderer. Sed gravi homini, sed religioso loquor. Agendum est ergo, prout gravitas postulat, prout religio, etsi non mea, tamen vestra efflagitat. Quid enim? Nonne verum est quod dico? Brevis est epistula; sed multa respondendi materia. Fer, rogo, insulsum, si quid secus dixero quam oporteat. Verae enim amicitiae est, non solum falsa amici suscipere, sed et insulsa aut condire, aut tolerare. Accepi, ut dixi, ex parte tua litteras, litteras singulares, litteras amorem dulcissimum et honorem, plusquam mihi debitum, praetendentes.
2 Reverentissimum me dicis, Patrem nominas, amicum charissimum appellas. Gaudeo ad ista, sed salva veritate, quae ex Christo in te defluxit, duo praecedentia nescio, tertium agnosco. Nam reverentissimum me esse ignoro, Patrem quantum ad te me esse nego, amicum et charissimum tuum me non solum ore profiteor, sed et corde agnosco.
3 Ut enim de reverentissimi et amici charissimi nominibus taceam, quorum, ut dixi, alterum nescio, alterum agnosco, de Patris interim nomine hoc tibi, reverende frater, scribo: quod singularis suo tempore, et praeclarissimus religionis flos, domnus Guido prior Carthusiensis, mihi quondam scripsit. Scribebam ei frequenter, et saepe cum eo, vel verbis ad invicem collatis, vel litteris familiaribus delectabar, et eum in epistulis meis Patrem nominabam.
4 Toleravit hoc primum, putans me finem facturum scribendi. At postquam me persistere vidit, et frequentibus litteris Patris nomen iterare, in haec verba sanctus ille tandem prorumpit. Scripsit namque mihi epistulam, in quam inter caetera hoc inseruit: Unde petimus per eam, qua in nos indignos vestra servent viscera, dilectionem, ut quando nostrae exiguitati vestra scribere dignatur serenitas, ita de propria cogitetis aedificatione, ut infirmitatem nostram periculosa non infletis elatione.
5 Ac statim: Et illud, inquit, prae omnibus ac super omnia quae sumus, et defixis in terram genibus obsecramus, ne utilitatem nostram Patris nomine dignam ulterius aestimetis. Satis et super satis est, si frater, si amicus, si filius appelletur qui nec servi nomine dignus habetur. Scripsit hoc ille mihi, scribo et ego hoc idem tibi.
6 Sufficit, et multum sufficit, si fratris, si amici, si chari, vel charissimi nomine de te, vel apud te glorier, vel si quid tale aut te decet mittere, aut me decet suscipere. Hoc de praemissa salutatione. Sed quid de sequentibus? Utinam, inquis, sicut praesentem epistulam, ita vobis mentem meam mittere possem.
7 Et statim: Sine dubio tunc clarissime legeretis, quid in corde meo de amore vestro digitus Dei scripserit, quid meis impresserit medullis. Vere haec verba salvo maioris mysterii sacramento, sicut unguentum in capite, quod descendit de barba Aaron in oram vestimenti eius [Psal. CXXXII]. Vere ista sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion (ibid.). Vere etiam sic stillant montes dulcedinem, et colles fluunt lac et mel [Ioel. III]. Nec mireris quia tam sollicite attendo, et teneo verba tua.
8 Non enim a qualicunque ore prolata scio, sed ab illius, qui loqui non novit, nisi de corde puro et conscientia bona, et amore non ficto. Novi hoc, inquam, ego, novit et mecum orbis non esse te de illorum numero, qui iuxta Psalmum, Vana locuti ad proximum suum [Psal. XI]: Non esse te de illis, quorum labia dolosa in corde et corde locuti sunt (ibid.). Idcirco quotiescunque placet sanctitati vestrae scribere mihi, non negligenter, non transitorie, sed studiose, affectuose scripta tua suscipio, lego, amplector.
9 Quis enim non sollicite legeret, non multo cum affectu amplecteretur et ea quae praemisi, et illa quae sequuntur? Iam pridem ait: Conglutinata est anima mea animae vestrae [I Reg. XVIII], et de personis imparibus pares animos fecit parilitas charitatis. Quid enim meae humilitati cum vestra sublimitate, si non inclinasset dignatio dignitatem?
10 Ex tunc factum est ut utrinque permiscerentur, et mea humilitas et sublimitas vestra, ut nec ego sine vobis humilis, nec vos sine me sublimis esse possetis.
11 Huiusmodi ergo verba negligenter legenda sunt? Nunquid non debent oculos legentis fixos tenere, cor rapere, animos unire? Videris, mi charissime, qui scripsisti, quid de his sentias. Ego de his aliud sentire non possum, quam quod littera sonat, quam quod a tanto, a tam veraci, a tam sancto homine dictum teneo. Nec, ut ipse dixisti, incipio me iterum apud te commendare.
12 Adhuc iuvenes amare in Christo nos coepimus, et iam senes aut fere de amore tam sacro, tam diuturno dubitabimus? Absit! Credite amanti, ut verbis vestris utar, quia nec in corde meo ortum est, nec ab ore meo extortum est, ut de verbis vestris quolibet modo, si tamen serio expromptis, aliquando dubitaverim. Unde quod in his, de quibus agitur, litteris scripsisti, amplector, servo, custodio.
13 Facilius mihi possent auri mille talenta subripi, quam haec quolibet casu a corde avelli. Sed de his satis. De reliquo unde me motum prudentia vestra putavit, hoc fuit. Pro negotio, quod vobis bene notum est, cuiusdam Anglici abbatis, continebant litterae vestrae. Quasi, inquiunt, subversum sit iudicium, et de orbe perierit iustitia, et non sit qui eripiat inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum [Psal. XXXIV]. Sed si mihi creditis, sciatis prorsus inde me ita motum esse, sicut de se dicit Propheta, licet ego propheta non sim: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum [Psal. XXXVIII]. Et rursum.
14 Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (ibid.). Ego quidem in istis offensus non sum. Sed et si offensus essem, multum satisfactum est, quando dixisti: Multitudo negotiorum in culpa est, quia dum scriptores nostri non bene retinent sensum nostrum, ultra modum acuunt stylum suum, nec videre possum quae scribere praecepi.
15 Parcite hac vice, quia quidquid de aliis sit, vestras videbo, et non credam nisi oculis et auribus meis. Parco igitur, et de facili veniam tribuo. Non est apud me, quod humiliter dico, etiam in offensis gravibus, labor gravis, ut ignoscam oranti, dem veniam postulanti. Quod si in gravibus ignoscere labor non est, quanto minor in levibus aut nullis est?
16 De testamento domni Baronis Romani subdiaconi, quod vestrae Clarevallensi et Cisterciensi Ecclesiae, ex his quae apud nos deposuerat, moriens fecisse dicitur, factum est, quod a quibusdam personis, qui sibi hoc ab eo iniunctum esse dicebant, mihi scriptum est. Volo tamen vos scire, quia sicut quidam, ut puto, testes veridici astruunt, plus vobis in his contulit gratia Cluniacensis abbatis, quam testamentum Baronis.
17 Scio quidem, nec adeo expers sum divinarum vel humanarum legum, ut nesciam quod per posterius testamentum, et legatum, et fidei commissum, causa mortis rata sunt. Sed lego tamen alibi: Nihil tam iuri naturali conveniens est, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre ratam haberi. Hoc ideo dico, quia sicut testes praemissi fatentur, quidquid Cluniaci deposuerat, totum Cluniaco dederat, nisi forte eum recipere contingeret, antequam praesentem vitam finiret.
18 Nolui tamen hoc uti privilegio, sed quod iuxta illorum testimonium, meum esse credebam, vobis vestrisque concessi. De electione Gratianopolitana, contra quam nostri Carthusienses agunt, quid sentiam, in ore charissimi mei, vestrique fidelis Nicolai vobis retegendum diligenter reposui. Ipsum audite, et quod ab ore meo vobis retulerit, absque haesitatione vel minima, verum esse credite.
19 Si quae mandanda mente exciderunt, cum memor fuero, charissimo mihi in Christo mandabo. In fine rogo, quantum possum, et supplico, quod iam per quasdam vestri ordinis personas mandavi, ut in hoc tanto sanctorum virorum, qui Cistercii convenerunt, conventu, mei, utique vestri, memoriam faciatis, meque, totumque Cluniacensis congregationis corpus eorum intente orationibus commendetis.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA II. PETRO BERNARDUS <<<     >>> EPISTULA IV. BERNARDO PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3