Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA II. [Reverentissimo Patri et amico charissimo] PETRO [Dei gratia Cluniacensi abbati, frater] BERNARDUS [Clarevallis vocatus abbas, in vero salutari salutem.]
| 1 | Utinam sicut praesentem epistulam, ita vobis mentem meam mittere possem! Sine dubio tunc clarissime legeritis quid in corde meo de amore vestro digitus Dei scripserit, quid meis impresserit medullis. Quid ergo? Incipio me iterum apud vos commendare? Absit! Iam pridem conglutinata est anima mea animae vestrae, et de personis imparibus pares animos fecit parilitas charitatis. |
| 2 | Quid enim meae humilitati cum vestra sublimitate, si non inclinasset dignatio dignitatem? Ex tunc factum est ut utrinque permiscerentur, et mea humilitas, et sublimitas vestra, ut nec ego sine vobis humilis, nec vos sine me sublimis esse possetis. Haec dico, quia Nicolaus meus, imo et vester, in spiritu vehementi commotus, commovit me, asserens se vidisse epistulam nostram directam ad vos, in qua voces amaritudinis claudebantur. |
| 3 | Credite amanti, quia nec in corde meo ortum est, nec ab ore meo extortum est quod aures vestrae beatitudinis exasperaret. Multitudo negotiorum in culpa est, quia, dum scriptores nostri bene retinent sensum nostrum, ultra modum acuunt stylum suum, nec videre possunt quae scribi praecepi. Parcite hac vice, quia quidquid de aliis sit, vestras videbo, et non credam nisi oculis et auribus meis. |
| 4 | Caetera vobis communis iste filius planius et plenius viva referet voce. Ipsum tanquam me audietis, qui vos diligit non verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Salutate nobis sanctam illam multitudinem vestram, et orate ut orent pro puero suo. |