monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24 > 29 > 21 > > 30 > 30 > 7 > 30 > 7 > 30 > 7 > 67 > 7 > 1 > 6 > 1 > 7 > 6 > 30 > 67 > 8 > 9 > 4 > 7 > 8 > 20 > 9 > 7 > 4 > 5 > 1
>>> Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA II. PETRO BERNARDUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA PRIMA. [Venerabili, dilecto et diligendo domno] ADEMARO [abbati Figiacensi] [Domno ADEMARO abbati Figiacensi. Figiacum, sive Fiacum, Caturcini pagi monasterium, quod Pipinus Aquitanorum rex a fundamentis construxit, et Stephano papa praesente mirabiliter consecratum fuit. Sic enim ipse Pipinus in Tabulis fundationis: «Notum, inquit, esse volumus cunctis Christum colentibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter locum in convalle Lunantis olim a praedecessoribus nostris in pago Caturcino constitutum, et ab aquis irruentibus iam pene dissipatum. Nos proxima silva in eodem pago, habiliori loco, cui Fiacum nomen imposuimus, mutantes monasterium vel caetera aedificia a fundamentis aedificavimus: quod praesente domino Stephano papa mirabiliter a Deo consecratum prospeximus, ubi monachorum turmam sub cultu religionis divina miserante clementia congregavimus, cui auctore Deo venerabilem virum Anastasium abbatem ordinavimus.» Unde et Bernardus Guidonis in Chronicis: «Aedificatum est a Pipino Figiacense coenobium, quod tunc dicebatur Fiacum in territorio Caturc. cuius oratorium ipsis Stephano papa et rege praesentibus est consecratum, prout in gestis antiquis ipsius monasterii plenius continetur.»], [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem, et licet laesum, tamen sincerum amorem.]

1 Scripsi semel, scripsi secundo semel scribenti, secundo non scribenti. Miratus sum nihil a vobis rescriptum meae primae epistulae, nihil secundae. Causam cogitanti, nulla praeter unam occurrere potuit. Si quaeritis quam aestimem, respondeo non invenisse vos ad obiecta responsum. Quae si est, restabat unum, hoc est, confiteri reatum.
2 Inde saltem rescribendi materia esset, inde mihi vestra loqui epistula posset. Confiteor culpam, postulo veniam. Et ut iam serio aliquid agam, bonum est ne differatis ultra venire ad nos, libenter paratos videre vos. Nec obstet itineri vestro querela mea, quia, ut ait Salomon, est regressio ad amicum. Exspectabo ego, aut Cluniaci, aut circa, vel in Natale Domini, aut in eius Epiphania, adventum vestrum, facturus quae dixeritis ad votum vestrum.
Petrus Venerabilis HOME