monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22 > 1 > 4 > 12 > 19 > 10 > 6 > 18 > 10 > 5 > 8
Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA VII. THEOBALDO , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA IX. PETRO HEINRICUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA VIII.[Fratri Theotardo. Qui et ipse postea sanctae Mariae de Charitate prior: infra epist. 30, et lib. II, epist. 6 et 7.] [Cum honore recolendo ac nominando venerabili fratri Domini] BERNARDO [Clareval. abbati, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerae charitatis affectum.]

1 Placuit sanctitati vestrae humilitatem meam consulere quid mihi super electione fratris Heinrici filii vestri videretur [Quid mihi super electione fratris Heinrici filii vestri videretur. De Henrico fratre Ludovici VII, regis Francorum loquitur, qui monachus Clarevallensis sub sancto Bernardo degens, Belvacensis Ecclesiae pastor et antistes postulatus est, ut vel ex eius ad Petrum nostrum epistola, quae sequitur, apertius innotescit. Fuisse autem primo clericum docet praeceptum Ludovici Grossi patris eius, quo monasterium Sancti Guenaldi Corboliensis ecclesiae Beati Victoris ad urbem Paris. donavit anno 1134. Fuisse et subdiaconum patet ex charta Stephani Parisiensis episcopi de donatione praebendae unius eidem ecclesiae Sancti Victoris in seniori Ecclesia Beatae Mariae; item archidiaconum Aurelianensem ex charta Heliae episcopi de ecclesia monachorum sancti Martini de Campis apud Hienvillam; abbatem quoque ecclesiae Beatae Mariae Stampensis, ex charta Odonis prioris Sancti Martini de Campis; abbatem Sancti Dionysii de Carcere, ex praecepto Ludovici Iunioris, quo ipsam S. Dionysii ecclesiam monachis Sancti Martini de Campis possidendam concessit; abbatem sancti Exuperii Corboliensis, ex alio eiusdem regis praecepto, quo donum illius de praebenda in ecclesia S. Exuperii, canonicis Sancti Victoris factum confirmavit; abbatem denique Sanctae Mariae de Medunta, Sanctae Mariae de Pisiaco, Sancti Melonis de Pontisara, et, ut uno verbo absolvam, abbatiarum omnium regalium abbatem. Quae dignitas qualis exstiterit, ita Ioannes Parisiensis explicat ad annum 1149: «Hoc tempore, inquit, Eugenius papa Henricum fratrem Ludovici regis, monachum Clarevallensem praefecit omnibus abbatiis Franciae, et erat quoque generalis abbas supra speciales abbates, etc. Post in fine huius anni factus est episcopus Belvacensis.» Demum ex episcopatu Belvacensi transiit ad archiepiscopatum Remensem, anno 1166, eique tam in Aurelian. Ecclesiae archidiaconatu, quam et in quarumdam regalium abbatiarum cura successit Philippus frater eius, ut ex pluribus Tabularii Sancti Victoris chartis nobis apparuit. In una enim quae est Manassis Aurelianensis episcopi, de vineis canonicorum Sancti Victoris in Aurelianensi dioecesi, subscribitur Philippus archidiaconus frater regis. In alia vero, quae est ipsius super annalibus a Ludovico Grosso patre suo conventui Sancti Victoris assignatis, appellatur «Philippus frater illustris Ludovici Dei gratia regis Francorum et ducis Aquitanorum, et per Dei gratiam abbas quarumdam regalium Ecclesiarum, videlicet Sanctae Mariae de Stampis, Sanctae Mariae de Corbolio, sanctae Mariae de Medunta, Sanctae Mariae de Pisciaco, Sancti Mellonis de Pontisara, etc.], utrum eidem assensum praebere deberetis, an non. At vos quidem plenus spiritu consilii et timoris Dei, meo super hoc consilio non egetis, nec necesse vobis est ab aliquo talium qualis ego sum mutuare, quod ex collata vobis a Deo gratia, aliis affluenter et nostris soletis accommodare.
2 Quia tamen quid inde sentiam, audire vultis, breviter dico. Si vitae meritum quaeritur, magnum est. Quomodo enim non magnum est, cum de tanto tantillum se fecerit, cum regii sanguinis, ut sic loquar, superbiam, tam robustae humilitatis pede calcaverit, cum luxus, et pleno cornu fluentes mundi delicias, tormentis innumeris et mille mortibus commutaverit, cum undique arridentem mundum irriserit, cum abnegans semetipsum et tollens crucem suam, Christum morientem secutus fuerit?
3 Si concors electio, de clero vel populo Belvacensi nec unus dissentire dicitur. Si metropolitani, et coepiscoporum assensus, etiam universorum preces vobis, ut comperi, pro confirmando tam sacro opere, frequenter oblatae sunt. Si insuper domini papae voluntas, quantum hoc ei placuit [placeat], ipsius epistula domino Remensi, ut audivi, directa, testatur.
4 Quid ergo restat, vir venerande, nisi ut voluntati Dei, quae tot indiciis se declarare videtur, vestram subiiciatis, nec ultra Ecclesiam illam laborare, aut in eundo vel redeundo, sua frustra expendere permittatis? Quod si de scientia veluti minus talia experti diffiditis, potens est Deus, qui ei iam dedit magna, etiam praestare maiora. Unde inquantum cernere datur, non est ultra procrastinandum, non est ultra differendum; sed cum ad vos magnae partium vestrarum personae, quae, ut mihi relatum est, hac de causa in proximo venturae sunt, venerint, eos alacriter suscipite, benigne audite, et tam diuturnum desiderium eorum, toties et toties repetitam postulationem ipsorum, causa eius qui in bonis desiderium suorum, celeriter, quia sic iustum est, adimplete.
Petrus Venerabilis HOME