Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA VII. [Honorando, et diligendo in Christo Domino] THEOBALDO [abbati monasterii sanctae Columbae] , [in suburbio Senonensi, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerum dilectionis affectum.]
| 1 | Legi nuper litteras tuas, charissime frater, in quibus adverti magnum inter te, aliosque pene omnes tui ordinis chaos esse firmatum, longe te ab illorum studiis esse divisum. Nam cum, ut dictum est, illorum fere omnium corda, omnium verba, omnium scripta, ea quae mundi sunt, sapiant, cor tuum, lingua tua, litterae tuae longe diversa sapere, et sentire videntur. |
| 2 | Indicant hoc illae, quas, ut praefatus sum, mihi pridem misisti, quae (ut quod verum est fatear) nil mortale sonabant, nil eorum quae in frequentissimis aliorum litteris legere soleo praetendebant. Non erat in eis quaestio de questu, non mentio de causis, non de damnis deploratio, non de lucris exsultatio. Quidquid in illis a primo apice usque ad ultimum legere potui totum aut tibi commissorum paternam curam, aut quaestiones de scripturis, aut de bonis ad meliora, gratia divini spiritus tibi collatum proficiendi appetitum sonabant. Hanc quippe sententiarum petitionem in litteris illis distinctam agnovi. |
| 3 | Primo enim rogasti, ut fratres de Charitate, qui tecum erant, quique veram philosophiam, hoc est, Cluniacensem disciplinam, sic enim philosophiam interpretatus (es), filiis tuis tradiderant, in monasterio tuo esse, et vices tuas illic exsequi concederem. Secundo quaesisti cur unctio infirmorum sola, et hoc apud Cluniacum solummodo, reiteretur, et qualiter somnium Ioseph, quo se a sole, et luna et stellis undecim adorari [Gen. XXXVII], hoc est a patre, et matre, et undecim fratribus somniaverat, verum sit, cum mater iam ante principatum eius defuncta, eum cum fratribus non adoraverit. |
| 4 | Tertio postulasti ut consolatoria verba in epistula a me tibi mittenda, vel adderem vel intersererem, ac talia, quae inter tot Hierosolymitani itineris, quod iam Deo vovisti, discrimina de proximo impendentia, ferrent forte praesidium, ac inter amaros casus dulce terra marique solatium. Et ego quidem non sum tanti, ut ad tanta sufficere, ac de tantis tibi me posse congrua satisfacere credam. |
| 5 | Quia tamen laudabili ac devoto studio tuo, maxime vero religiosa vita, et fama tua; non nunc primum valde delector, facio hoc, ut possum, quia ut postulasti non possum. Et primo plane capitulo precum tuarum, iam plus factis quam verbis respondi, quia, cuncta quae de monachis supra scriptis rogaveras, concessi. Esset ergo superfluum, re iam concessa verbis diutius immorari. |
| 7 | Unde ad unctionis propositae quaestionem sermo procedat, et cur apud Cluniacum plusquam semel sacro infirmi oleo inungantur , ostendat. Arbitror autem quod qui unctionem infirmorum iterandam non esse, aut cogitat, aut dicit, causam hanc sibi ipsi obiicit, cum unctio baptismatis, cum unctio confirmationis, cum unctio sacerdotalis, cum unctio pontificalis, cum unctio ecclesiarium, cum unctio ecclesiasticorum vasorum, simplex sit, cum nullo deinceps tempore iteretur, qua ratione sola infirmorum unctio, non solum apud quosdam gemiminatur, sed insuper quibusdam infirmis frequenter per diversa tempora in morbum recidentibus nullo servato numero datur? |
| 8 | Qui hoc cogitat, vel qui hoc obiicit, attendat non solum unctionum illarum simplicitatem, sed (quod maius est) ipsius simplicitatis scrutetur et intelligat rationem. Utquid enim iam baptizatus inungitur, nisi ut iam collata, non conferenda baptizato per Spiritum Dei peccatorum remissio demonstretur? Hoc, quia semel factum sufficit, quia semel remissa peccata simplex sacri chrismatis unctio ostendit, iterandum esse, nulla ratio persuadet. |
| 9 | Sed cur et illa, quae ab episcopis fit, confirmationis unctio non iteratur? Non iteratur plane, hac ratione, quia semel Christianus, post baptismum armis Spiritus Dei per illam unctionem advocati contra Satanae mundique bella munitus, alio rursum spiritu, vel aliis armis illa simplici unctione muniri non posse monstratur. Et potest quidem segnitie propria, ab hoste his armis depositis vinci, potest et eisdem resumptis iterum hostem vincere, nec tamen ea de causa unica unctio iteranda est, quia quotiescumque hostem superat, non per alium, et alium spiritum, sed per eumdem Spiritum sanctum hoc fieri, simplicitate sua unctio sacra designat. |
| 10 | Sed cur non iteratur et illa, qua sacerdoti coelestia sacrificia sacraturo et tractaturo manus inunguntur, illaque qua pontificis caput dum ordinatur, largiore chrismatis inundatione perfunditur? Sed nulla est causa hoc rursum agendi, nulla ratio sacerdoti vel pontifici, iterum manus vel caput ungendi. Sacramentum enim, quod semel a Spiritu Dei accipiunt, etiam iudicio Ecclesiae ab officio suspensi vel depositi, nullo pacto perdere, nulla ratione amittere possunt. |
| 11 | Indicat hoc ipse communis et publicus Ecclesiae usus, quae nec presbyteros post quantumlibet prolixum degradationis tempus officio restituens, iterum consecrat, nec in episcopis de primis sedibus ad alias quandoque translatis unctionis sacramenta iterat. Eadem fere, et de ipsarum rerum insensibilium unctione ratio redditur, quia nec corporalis Ecclesiarum fabrica, nec sacrorum vasorum praeparatio, bina vel terna unctione indiget: quae semel pontificali officio Spiritus Dei benedictione congrua, ac semper dum illa manserint mansura, replet. |
| 12 | His de causis, in Dei Ecclesia nulla iam dictarum unctionum unctio iteratur. At de infirmis, alia lex, alia de illorum frequenti unctione ratio demonstratur. Iterari enim, prout mihi videtur, necesse est infirmorum unctionem, quia iterari necessarium est peccatorum, propter quam illa fit unctio, remissionem. Istud indicant et ipsa verba hoc praecipientis Apostoli: Infirmatur, ait, quis in vobis? |
| 13 | inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini [Iac. V]. Ac sequitur: Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur [remittentur] ei (ibid.). |
| 14 | Cum igitur certum sit causam unctionis hanc esse ut oratio fidei salvet infirmum, ut allevet eum Dominus, ut si in peccatis sit, dimittantur ei, cur non iterabitur unctio, praecedente unctionis causa? Nam si aeger post semel redditam sanitatem, nunquam deinceps in morbum incideret, si nunquam post primam unctionem in peccata corrueret, fateor quod nunquam deinceps unctionem iam dictam iterari fas esset. |
| 15 | Quod si rursum infirmatus fuerit, si rursum peccaverit, quae ratio ut rursum ei alleviatur, ut rursum ei peccata dimittantur, denuo eum inungi prohibebit? Nonne et Apostolus hoc se indicat velle, ut quoties quis infirmatus fuerit, toties inungatur? Nam quid aliud sonant verba illa illius: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae. Non enim, ait, infirmatur quis in vobis semel, aut infirmatur quis in vobis inducat presbyteros Ecclesiae semel; sed nulla mentione unius, binae, vel ternae unctionis facta, iubet nullo praefixo numero, induci ad aegrum presbyteros Ecclesiae, fidei orationem fieri, ad allevationem et peccatorum remissionem eum oleo sacro inungi. |
| 16 | Non igitur mihi videtur dicendum esse quod Apostolus non dixit addendum esse quod ipse non scripsit, sentiendum quod ipse, ut verba eius indicant, non sensit. Non videtur plane in illis suis verbis Apostolum, vel sensisse, vel fieri praecepisse simplicem unctionem, cum sciret non tantum semel in varios morbos homines incidere, sed et frequenter in eosdem, vel diversos post adeptam sospitatem recidere, cum nosset, prioribus dimissis peccatis, iterum et iterum, ac multoties, miseros mortales peccare. Nam eiusdem, de quo loquor, apostoli, id est Iacobi, verba sunt. In multis offendimus omnes [Iac. III]. Qui ergo prioribus morbis ac peccatis medicinalem unctionem providit, nunquid eam sequentibus morbis ac peccatis negavit? |
| 17 | Non est plane haec apostolica fides, non est haec apostolica praedicatio, ut vel aegro congrua miseratio, vel poenitenti peccatorum negetur absolutio. Haec vero absolutio, quamvis saepissime sine cuiuslibet unctionis sacramento, tam in aegris quam in sanis ecclesiastico ministerio fiat, non debet tamen aegris cum absolutione unctio sacra subtrahi, quibus iuxta intellectum supra scriptum, quotiescunque infirmantur, eam iam dictus apostolus iubet impendi. |
| 18 | Nam et haec sola in toto Novi Testamenti canone invenitur, non more aliarum unctionum a Veteri Testamento mutuata, sed iam in tempore gratiae, apostolica suasione et imperio instituta. Unde, quia non in umbra veteris, sed in veritate novi Evangelii, haec institutio facta est, non alio et alio modo interpretanda, sed sicut tradita, nullis involucris tecta, nullis allegoricis signis velata, a fidelibus intelligenda et observanda est. |
| 20 | Iam ad somnium Ioseph, quod proposuisti, stylus accedat, super quo mirari te dicis, quod non sic ad litteram sit impletum, quomodo a patre est interpretatum. Nam cum Ioseph in somnis viderit se a sole, et luna et stellis undecim adorari, ac pater referentem increpans dixerit se sole, matrem luna, undecim fratres undecim stellis signari, adoratus sit quidem Ioseph ab undecim fratribus, non tamen, quia iam ante principatum eius defuncta fuerat, etiam a matre. |
| 21 | Ad quod ego cito respondeo, quia nec a patre. Nusquam enim hoc legitur. Sed nec benignum, et in sacris litteris laudatum virum decebat, ut a tanto tamque semper sibi dulcissimo patre se adorari permitteret, cum magis pater a filio, iure divino atque humano honorandus esset. Nec ideo tamen dici potest, vel somnium falsum fuisse, vel falso Iacob illud interpretatum esse. |
| 22 | Licet enim eum non adoraverit pater, paterna hoc dignitate prohibente; licet non adoraverit mater, morte intercedente; licet, inquam, non adoraverint eum personaliter, adoraverunt tamen, ut a Patribus dictum est, in integra domo vel progenie sua, quae illum tota adoravit universaliter. Et ne talis propositae quaestionis solutio vim inferre litterae videatur, producatur de eodem in quo haec scripta sunt Genesi libro clarissimum absque aliquo obscuritatis nubilo exemplum. |
| 23 | Nonne haec verba sunt patriarchae Isaac, loquentis Iacob filio suo; Esto, ait, dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Dominum tuum illum constitui: et omnes fratres eius servituti illius subiugavi [Gen. XXVII]. Nunquid aliquando personaliter Iacob Esau dominatus est? Nunquid aliquando personaliter Esau fratri Iacob subiectus est? |
| 24 | Nunquid aliquando personaliter ante eum incurvatus est? Relege sacrum illud volumen, et nusquam hoc contigisse, nusquam ab Esau personaliter Iacob adoratum invenies. Imo econverso tibi legenti occurret, Iacob revertenti de Mesopotamia cum uxoribus et filiis et gregibus Esau occurrisse, ipsumque Esau Iacob suppliciter adorasse. |
| 25 | Sic enim scriptum est: Et ipse, id est Iacob, progrediens, adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius [Gen. XXXIII]. Quomodo ergo manebit prophetia iam dicta: Dominum tuum illum constitui? Quomodo manebit: Et omnes fratres eius servituti illius subiugavi? |
| 26 | Quomodo manebit: Et incurventur ante te filii matris tuae? Non enim aliquando, ut praemisi, Iacob fratri suo Esau dominatus est, vel aliquando Esau ante eum incurvatus est, sed e contrario quando idem Iacob pronus in terram septies adoravit, utique coram fratre suo incurvatus est. Non enim nisi incurvatus in terram septies prosterni, non plane nisi incurvatus, adorare fratrem potuisset. |
| 27 | Quid ergo? Falsane tanti patriarchae prophetia credetur? Videsne quam caute incedendum sit per tot angustas semitas eloquiorum Dei? Similia quippe huic obscuritati saepe contingunt, quae, nisi lector prudenter caverit, offenso ad lapidem pede saepe procumbet. Sic et de arcto propositae quaestionis loco, non erit qua exeas, nisi te non ad ipsum Esau, sed ad progeniem eius convertas. |
| 28 | Non enim per seipsum fratri Iacob servivit, non per seipsum ante eum incurvatus est; sed vere in posteris suis, hoc est, in gente Idumaeorum, posteritati Iacob, hoc est, Iudaeis, aliquanto tempore subiectus est. Subiectos vero veros aliquando fuisse Idumaeos Iudaeis docet ipsa excussio servitutis. Quam excussionem etiam iam dictus Isaac flenti Esau praedixerat: Tempus, ait, veniet, ut excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis (I [Gen. XXVII]. Hoc tunc impletum esse liber Malachim indicat, cum dicit: In diebus illis recessit Edom, ne esset sub Iuda [IV Reg. VIII]. Sicut ergo Esau fratri suo Iacob, non in persona propria, sed in successione generis sui servivit, sicut non personam propriam, sed genus proprium; non ante Iacob, sed ante Iudaeos eius posteros incurvavit; sic non in persona propria, sed in progenie sua, Iacob pater, et Rachel mater Ioseph filium adoravit. |
| 29 | Possem similia huic exemplo exempla alia proponere, si non crederem istud unum posse sufficere. Sed quia, ut credo, istud, unum plene illud ad quod firmandum assumptum fuerat, roborat, ad ea quae restant, sermo procedat. |
| 30 | Quod igitur aliquid vel interseri, vel addi epistulae voluisti, unde robustior, et ad tolerandos terra marique Hierosolymitanae viae labores promptior esses, nescio quid aliud congruentius proponere, nescio quid vehementius ad vires animi reparandas suggerere possim, quam propriae testimonium conscientiae. Haec enim semper consolatur sanctos in omni tribulatione sua, haec reddit eos constantes in omnibus laboribus suis, haec reddit eos victores in universis congressibus suis. |
| 31 | Recolunt enim Christum suum dixisse, et certissimam humanis operibus regulam praefixisse, cum per Evangelium suum locutus est: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit [Luc. II]. Unde si oculus tuus, charissime, in hoc negotio simplex est, si intentio tua in hoc itinere pura et sincera est, Veritate, ut audisti, hoc affirmante, totum corpus tuum, hoc est omnia opera, omnes labores, omnes in hoc itinere sudores tui lucidi, non tenebrosi erunt. |
| 32 | Credo autem, et ex praeteritae vitae tuae optima fama coniicio, isto oculo te tam laboriosum iter agressum, ut quia Salvatoris tui in hac adhuc vita corporali praesentia cares, eum saltem in sacris illis locis, in quibus natus, conversatus, passus, mortuus ac sepultus est: de quibus resurrexit, de quibus in coelo ascendit, sanctis animi affectibus contempleris. |
| 33 | Arbitror plane hac de causa de ultimis Occidentis notri partibus, ignotas tibi adhuc Orientis plagas intrepide te adire, corpus laboribus, vitam periculis cunctis exposuisse, ut in Nazareth Christi conceptum, in Bethlehem ortum, in sepulcro triduanam sepulturam, in singulis redemptionis humanae locis, ipsum Redemptorem beatis, ut dictum est, fidei oculis intuearis. |
| 34 | Adorabis in loco, ubi etiam corporaliter, iuxta prophetiam steterunt pedes eius [Psal. CXXXI], nec dissimili affectu, imo certiore fide, ut evangelicae mulieres, Domini dilectrices, Salvatorem aeterna Patris maiestati in coelis assidentem in eius sepulcro, pio affectu scrutaberis. Non minoris, ut aestimo, pretii apud benignum cordium inspectorem, et iustum sanctorum affectuum iudicem, ad tam remotas mundi partes erit tua peregrinatio, quam iam dictarum mulierum vel discipulorum, ad Christi sepulcrum de proximo venientium, visitatio. Currebant illi de proximis latibulis ad quae confugerant, ad salutarem nuper sepulti Domini specum: curris tu per terrae marisque discrimina ad idem ad quod illi spelaeum. |
| 35 | Puto quod cursus prolixior, via laboriosor, affectus non inferior, etsi non maiorem, saltem parem salvo apostolico privilegio promerebitur mercedem. Quod ut contingere possit, oculus ille, de quo praefatus sum, quo cuncta opera mortalium vel lucida vel tenebrosa sunt, summopere tibi purgandus est, ne levitas, instabilitas, curiositas, quae frequenter se huiusmodi discursibus immergunt, nisu quolibet illum obscurare, illum obnubilare praevaleant. |
| 36 | Cavendum est ne de spoliis forte vincendorum hostium spes lucri subintret, et servum Dei, postposita commissarum animarum cura huc illucque non iam devotio, sed avaritia vagari compellat. Videndum est ne vanae laudis amor praecordia tangat, et militarem se ac bellicosum, contra propositum et ordinem, monachus et abbas ostentet. |
| 37 | Ab his et similibus oculus mentis purgandus est ne forte, dum ea quae facimus, qua de causa fiant subtiliter discutere negligimus oculus noster nobis pro luce tenebras ingerat, et totum corpus nostrum tenebrosum fiat. Timendum est ne lampas nostra, dum plena oleo aestimatur, veniente Sponso vacua appareat, et nos a nuptiis felicibus et aeternis excludat. |
| 38 | Stultus est, et vere fatua virgo, qui quod aedificat destruit, qui fructus quos collegerat spargit, qui fruges, quibus aeterna, ne deficiat, pascitur vita, iam in arca congregatas, ventis furentibus et undique irruentibus prodit. Hoc faciunt superbiae, hoc vanae gloriae, hoc avaritiae sectatores, quibus de collectis vitae necessariis, nihil imposterum residui esse potest, dum aut ea ventus vanae gloriae per aera dissipat, aut avaritia, ne vel sibi vel cuiquam prodesse possint, manu adunca in imis terrae visceribus occultat. |
| 39 | Sed absit ut hoc de sanctitate tua, mi charissime, suspicer, quem nec lucri nec gloriae, nec levitatis, Dei tantum causa, hoc tam sanctum iter arripuisse confido. Nam valde absurdum est, vel suspicari, ut tu, qui iam a multo tempore sacris ieiuniis, multis vigiliis, variis carnis cruciatibus te ipsum torquens, Deo cum Propheta dicere potes: Propter te morte afficimur tota die [Psal. XLIV], tantos tantoque tempore partos labores, vilissimo vanitatis commercio, stultissime perire permittas. |
| 40 | Sed quia ipse hoc voluisti, quia hoc ipse rogasti, ad memoriam charissimi mei, quae tam fructuoso itineri possent prodesse vel obesse, monstravi. Sit igitur hic finis epistulae, ut tu tibi ipsi labores tuos sapienter conserves, et me, qui bonorum virorum adiutoriis non parum egeo, bonis tuis, sudoribus tuis, sanctis maxime ad sepulchrum Domini orationibus tuis, studiose, quod valde precor et postulo, adiuves. |