monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6
Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA V. EUGENIO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA VII. THEOBALDO , PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA VI. [Venerabili, et dilecto nostro, domino] HUMBERTO [Aeduensi archidiacono, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem ab eo qui mandat salutes Iacob.]

1 Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi [Psal. CXXI], quia inspiratus ab eo qui spirat ubi vult, iam cum quibusdam aliis cantare incipis: In domum Domini ibimus. Repletum est gaudio os meum, et lingua mea exsultatione (ibid.); quoniam cum mundanis commodis undique circumfluxus florere videaris, iam quasi aridum mundum cum flore contemnere incipis.
2 Ago inde gratias Deo, age et tu, sine quo nec istud, nec aliquid boni agere praevales, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum est, descendens a Patre luminum [Iac. I], etc., ut Ioannes Baptista ait: Non potest homo habere quidquam, nisi sit ei datum de coelo [Ioan. III], utque Dominus ipse: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum [Ioan. VI]. Felix ergo tu, si tamen perstiteris, quem Pater trahit, quem Filius suscipit, cui hanc, de qua gaudeo, voluntatem Spiritus Dei inspirat.
3 Festina igitur, charissime, veni ad invitantem te, Salvatotorem tuum; audi salvatricem vocem eius qua tibi cunctisque loquitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis [Matth. I]. Audi et illam quae sequitur: Tollite iugum meum super vos (ibid.). Recordare et matris sapientiae, materna voce filium admonentis: Fili, ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem [Eccli. V]. Time et quod subditur: Nescis quid superventura pariat dies [Prov. 27]. Furare diabolo thesaurum sancti desiderii tui, ne forte (quod absit) tibi contingat quod ait Veritas de quibusdam: Deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant [Luc. VIII]. Nihil enim tantum Deo placet, nihil tantum diabolo displicet quam bona voluntas: imo, ut verius loquar, nihil Deo placet, nihil diabolo displicet, nisi bona voluntas.
4 Ex qua inter alia, quae ab ea dirivantur bona, procedit contemptus temporalium, amor aeternorum. Ea de causa non est tuta dilatio tibi, ne forte, si nimium procrastinaveris, invidus Satanas sancto ad Deum itineri tuo impedimenti alicuius obicem ponat, et gressus tuos, ne implere possis bonum quod inchoasti, retardet. Fecit hoc de multis, quos nominare, si litterarum brevitas pateretur, possem.
5 Addat tibi stimulos veniendi venerabilis ille, et cum honore nominandus, domnus Stephanus, Aeduensis episcopus, avunculus, ut audio, tuus, qui spretis parentibus, nobilitate, fastu, divitiis, ipsis etiam episcopalibus infulis abiectis, pauperem Christum pauper secutus est, et in sancta devotione toto mentis affectu perdurans, atque inter manus meas extremum Deo spiritum reddens, cum veneratione tanto sacerdoti congrua, tam a me quam a fratribus Cluniaci conditus est.
6 Sequere igitur eius vestigia, qui cum, ut nosti, praedicabilis homo sapientiae esset, nequaquam sibi ac saluti suae prae caeteris monasteriis Cluniacum elegisset, nisi magis sibi expedire vidisset. Veni et imple locum defuncti, quia paratus sum non minore te affectu quam ipsum suscipere, non minus tibi et saluti tuae in omnibus providere.
7 Nec solum te, sed insuper quotquot tecum spiritu Dei tractos adducere volueris, suscipere, diligere, amplecti, fovere. Decet te ad hoc summo conamine niti, ut non solus, si potueris, sed cum aliorum lucro ad Deum venias, nec in conspectu Domini Dei tui vacuus appareas, quatenus et pro his, quos adduxeris, multiplicius coroneris, quia oportet, sicut Ioannes in Apocalypsi sua ait, ut qui audit dicat: Veni [Apoc. XXII].
Petrus Venerabilis HOME