monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5
Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA IV. EUGENIO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA VI. HUMBERTO PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA V. [Summo pontifici, et nostro speciali Patri, domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, cum debita obedientia filialem affectum.]

1 Quidam probi viri, canonici Engolismensis Ecclesiae [Canonici Engolismensis Ecclesiae. Engolisma, quam et Ausonius Ingulismam, et Gregorius Turon. Eccolismam appellant, Aquitaniae secundae civitas in monte sita, cuius radices Carantonus fluvius subluit.], nuper adierunt me, rogantes, ut apud maiestatem vestram pro ipsis intercederem, et negotium, quod coram vobis exposituri sunt, vestrae clementiae commendarem. Quod ego, timens maximis occupationibus vestris taedio esse aliquandiu recusavi, sed tandem eis instantibus assensi.
2 Dicunt, sicut ab ipsis, ut aestimo, auditura est dignatio vestra, defuncto episcopo suo [Defuncto episcopo suo. Lamberto, qui fatis cessit anno 1148, et in ecclesia Coronensis monasterii a se fundati sepeliri voluit.] se elegisse, nullo de clero Ecclesiae prorsus excepto ab unanimi electione, assensu ut canones praecipiunt honoratorum, et totius populi, idoneam omnino ad officium episcopale personam, praecentorem ipsius Ecclesiae [Se elegisse praecentorem ipsius Ecclesiae. Hugonem huius nominis secundum, qui rexit Ecclesiam Engolismensem ab anno 1149 usque ad annum 1158.]. Electionem, iuxta quod ab eis accepi, tam communem, tam concordem, Burdegalensi metropolitano [Burdegalensi metropolitano. Bertrando forte, cui successit Gaufridus anno 1150.] dicunt se canonice obtulisse, ab eo canonice confirmatam esse; diem consecrandi ab ipso datam, se ad diem constitutam cum electo suo, et metropolitanus promiserat, consecrando venisse, sed consecratorem non invenisse. Quibus de causis praesentiam suam subtraxerit, cur promissa non impleverit, nec ab eo acceperunt, et mihi se adhuc ignorare dixerunt.
3 Provideat ergo, si placet, quod et absque meis litteris faceret, apostolica vestra sublimitas laboranti hac occasione Ecclesiae, ut sicut vices illius geritis, qui apostolus gentium a Deo factus est, et cui sollicitudo omnium Ecclesiarum imposita est, ita huic Ecclesiae sollicitudo vestra non desit, ut si electio bene acta est, a vobis confirmetur, et Ecclesia illa, quae de membris unicae columbae, hoc est, universalis Ecclesiae est, de qua dicitur: Una est columba mea, una est perfecta mea [Cant. VI], data sibi a Deo, et a vobis pace laetetur.
4 Haec sub conditione protuli, quia nec de electo, nec de electione testis esse potui. Unum tamen absque omni pene conditione profero, non videri mihi Burdegalensis metropolitani in hac Engolismensi electione gressus rectos, oculum simplicem, sed magis in ea quaerere quae sunt mercenarii quam pastoris, quae sua sunt quam quae Iesu Christi.
5 Et, ut filiali praesumptione loquar, et quae ab universis pene partium illarum et nostrarum dicuntur, vobis ut Patri nota faciam, vult, aiunt, Burdegalensis ita sibi subdere Engolismam, sicut subdidit Kantonas [Sicut subdidit Xantonas. Apud Caesarem Santones dicuntur, vulgo Saintes, Aquitaniae et ipsa secunda civitas, ad Carantonum sita.], ut in Ecclesiis illis, non tam habeat episcopos quam ministros, non tam praesules quam sibi in omnibus obsequentes. Hoc est aiunt, eius propositum, haec intentio, haec in istis religio, ut expensis propriis parcat, et suffraganeis episcopis, ut capellanis utens, non suum, sed eorum penus exhauriat.
6 Haec, Pater, vobis breviter initimavi, ne possent vos in hac parte fallere animi sub vulpe latentes, quia, et virum Dei, qui venerat de Iuda, falsus propheta fefellit (II [I Reg. XIII], et ipsi magno prophetae, et regi David Siba servus Miphiboseth filii Ionathae mentiendo subrepsit [II Reg. XVI]. Et licet ego non satis, ut nostis, diligam hominem illum, absit, tamen, absit, inquam, ut in conspectu Dei, et vestro, contra veritatem conscientiae meae, culpem vel praedicem hominem ullum!
Petrus Venerabilis HOME