Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA IV. [Summo pontifici, et speciali Patri nostro, domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, cum sincero amore debitam obedientiam.]
| 1 | Quando paternitati vestrae scribo, quia aures vestras toti mundo expositas novi, iuxta quod materies assumpta permittit, prolixitatem vitare soleo. Quod si modo hoc non potuero, precor ne paterna pietas id aegre ferat. Scripsit sublimitas vestra archiepiscopo Arelatensi, et episcopo Vivariensi ut litem, quae pro monasterio Sancti Baudilii , inter Nemausensem episcopum , et Casae Dei abbatem surrexerat, loco congruo, et die utraque parte advocata, diligenter audirent, et praeter diffinitivam sententiam, quam vobis reservari mandastis, cuncta sollicite examinarent, et examinata ad vos nuntio vel litteris referrent. |
| 2 | Sed quia, Pater, nequaquam omnia, maxime illa quae remotiora sunt, nisi ab his, quibus ea nota sunt, certificemini, scire potestis, notum facio quod a multis religiosis sapientibus et fide dignis clericis et monachis, pro certo comperi, adeo alteri parti hos suspectos esse examinatores, ut pene idem sit hoc imponi Arelatensi, quod esset, si imponeretur, episcopo Nemausensi. Et ut me vel ipsos verum dicere sapientia vestra cognoscat, noverit Arelatensem natum in dioecesi Nemausensi, oblatum a patre dum puer esset, Ecclesiae Nemausensi, nutritum a puero usque ad iuvenilem aetatem in Ecclesia Nemausensi, canonicum fuisse Ecclesiae Nemausensis. |
| 3 | Et postquam episcopus Agathensis factus est, et postquam in Arelatensem archiepiscopum promotus est, semper defendisse negotia Ecclesiae Nemausensis, semper contra adversarios pugnasse Ecclesiae Nemausensis. De Vivariensi vero quid dicam? Licet quantum ad propositum religionis spectat, Cluniacensis monachus sit, et causa Dei ac nostri, in Casae-Dei iustitia claudicare non debuerit, videtur tamen mihi, videtur et omnibus qui rem sciunt, et hoc attendunt, quod quantum ad hanc causam pertinet, magis in eo praeponderat affectus carnalis, quam ille qui eum magis nobis ac nostris conciliare debuerat, spiritualis. |
| 4 | Fuit enim diu Nemausensibus, et ante, et nunc loco proximus, et nunc, et adhuc familiaritate, affinitate, et ipsi Nemausensi episcopo etiam consanguinitate coniunctus. His additur quod hanc de se opinionem, hoc est quod vel iudices, vel examinatores huius causae suspecti sint, ipsi propria confessione non oris, sed quod maius est, operis nuper testati sunt. |
| 5 | Nam cum discretio iustitiae vestrae caute praeceperit, ut congruo loco, et tempore, utramque partem ante praesentiam suam evocarent, ipsi non ex parte, sed ex toto fines apostolici mandati transgressi sunt, cum non solum de vestro, quod summum est, sed etiam de quolibet rationabili mandato, lex vestra Romana, et authentica dicat, quod mandatarius non debet excedere fines mandati. |
| 6 | Ex toto plane mandatum apostolicum transgressi sunt, quia non congruum tempus, et incongruum locum, vel congruum locum, et incongruum tempus, sed utrumque pariter, hoc est, et locum, et tempus: non dico tantum incongruum, sed, si dici posset, incongruissimum, abbati et monachis praefixerunt. Locum, quia in urbe, in Ecclesia, in ipsa domo adversarii, sub potestate, sub armis, sub minis, sub terroribus amicorum, affinium, consanguineorum ipsius, causam tractari decreverunt; tempus, quia occupatiore totius anni tempore, quando metendis, colligendis, vel congregandis novis frugibus, omnis paterfamilias, maxime hi qui pauperiores sunt, occupantur. De quorum numero, licet magni nominis sit, ex plurima parte abbas Casae-Dei excipi non potest. |
| 7 | Hoc, inquam, tale tempus ad examinandum tantae rei negotium, examinatores seu iudices iustissimi elegerunt. Mandato tamen vestro, sicut in omnibus semper facere paratus est, abbas obediens, tam incongruo tempore ad tam incongruum locum, non ut voluit, sed ut potuit, venit. Nam nullum legis peritum, nullum advocatum, nisi pene prorsus inutilem, de partibus illis provinciae, timore supradictorum hostium vel prece, vel pretio habere praevalens, cum paucis in Burgundia emendicatis patronis, diei constitutae interfuit; et, licet sub hostibus agens, mandato tamen vestro in omnibus paruit. |
| 8 | Questus est coram iam dictis de loco, questus est de tempore, rationem cur quereretur proposuit, sed nihil conquerendo profecit. Data est ei ad agendum altera, nec minus iniqua dies, praefixus est ei, et idem, de quo toties questus fuerat, locus. Unde quia se videt, non iam latenter, sed aperte gravari, ad iustitiae sedem recurrit, ad patrem ab hostibus fugit, apud vos qui Petri, imo qui illius vices in terris geritis, qui facit iudicium iniuriam patientibus, querelam tantam deponit. |
| 9 | Orat ipse, precatur et universa Casae-Dei, sicut ipse nostis, non contemnenda congregatio: precor, et ego de saepe experta maiestatis vestrae confidens gratia, ut examinatores hos, vel iudices tam aperte, tam sine nube suspectos, ab hac causa removeatis, et vobis, si placet, eam examinandam ac terminandam assumatis. Licet enim sit iter a partibus nostris ad vos usque longinquius, licet sit laboriosius, licet morbis Italicis peremptorium, nihil tamen fratres illos gravare poterit, si unde certi sunt, rem de qua agitur, aut iure retinuerint, aut iure amiserint. |
| 10 | Sperant tamen, et valde praesumunt, monasterium, quod tam diutina, tamque quieta possessione ut dicunt, possederunt, quod de paupere, quod de vili, quod de irreligiosa Ecclesiola, comparatione praecedentis egestatis, in divitem, in nobilem, in religiosam Ecclesiam, imo (quod maius est), monasterium, multis laboribus, multis expensis, provexerunt: sperant, inquam, et confidunt, quod iustitiae vestrae iudicio repulsis adversariorum calumniis, sempiterne eis possidendum concedatur. |