Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA II. [Reverendo et charissimo amico domno] STEPHANO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerum in Domino amoris affectum.]
| 1 | Quod a tempore discessionis vestrae ab urbe, et a sede Viennensi, nihil dilectioni vestrae mandavi, nihil scripsi, neque in illo vel post illud infortunium vestrum vos consolatus sum, noveritis quod non fecit hoc mutuae, quam ad vos semper habui, dilectionis oblivio, sed vestra ad partes, quas non satis noveram, remotio. |
| 2 | Fama enim frequens, et varia de statu vestro a diversis ad nos relata, nunc vos apud Sanctum Rufum, nunc apud quasdam ecclesias ei subiectas, nunc in quibusdam locis mihi ignotis vos commorari dicebat. Ad haec, quotidiana imo continua Cluniacensium negotiorum importunitas, quae me quandoque etiam mei ipsius oblivisci cogunt, vestri mihi intercludebat memoriam, et ne amicum in sua tribulatione consolarer, non quidem auferebat, sed differebat. |
| 3 | Tandem licet forte sero ad cor rediens, amico scribo, et ut his de causis super tarditate mea me excusatum habeat, rogo. Non enim de illorum amicorum numero esse volo, qui tandiu diligunt quandiu accipiunt, qui tandiu amant quandiu sperant. Nolo de illorum numero esse qui dicuntur socii mensae, quia secundum eius qui hoc dixit sapientis verba: Omni tempore diligit qui amicus est [Prov. XVII]; et iuxta eumdem: Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus [Eccl. XII], hortor, ergo, volo et moneo ut, quandoquidem hoc de vobis contigit unde dolemus, ad nos et ad vestram Cluniacensem Ecclesiam veniatis, et utrum quod dico verum sit, non per nuntium, sed per vos ipsum experiamini. Tali autem modo vos venire rogo, ut mora vestra nobiscum non sit horaria, sed perpetua. |
| 4 | Decet enim hoc personam vestram, ut nullatenus deinceps locis loca mutetis, neque ad quaslibet alias Ecclesias, sed ad illam quae et magna, et vestra est, vobisque servire, ac per omnia pro posse suo providere, magno affectu parata est, veniatis, et totum vos ei, quae se totam vobis offert, conferatis. Hoc autem, si sic placuerit, et facultas fuerit, usque ad Dominicam Quinquagesimae adimplete. |
| 5 | Nam exinde oportebit me versus concilium iter aggredi. |