monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1
>>> Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA II. STEPHANO, PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 5, EPISTULA PRIMA. [Dilecto ac venerabili fratri] PETRO [abbati Sancti Augustini Lemovicensis] [Petro abbati S. Augustini Lemovicensis. Hic Petrus postea fuit abbas Sancti Martialis, Petrique prioris Cluniacensis successor, anno 1154, ut ex Chronologia abbatum S. Martialis discitur. Monasterium vero Sancti Augustini Roricius I episcopus Lemovicensis fundavit, uti Gesta pontificum Lemovicensium testantur his verbis: «Ille Roricius dicitur primo fundasse monasterium Beati Augustini Lemovicis in honore eiusdem sancti, atque canonicos regulares ibidem instituisse.» Sed cum Pipinus rex urbem Lemovicam et ecclesias omnes ibidem existentes funditus evertisset, tandem Turpio, sive Turpinus, Lomovicensis et ipse episcopus, praedictum monasterium reaedificavit, ac in eo monachos pro canonicis esse constituit, quos et amplissimis possessionibus ac redditibus dotavit, ut vel ex hoc eius super ea dotatione testamento, quod viri cum pietate tum doctrina clari Ioannis Cordesii benignitati lubens acceptum referri cupio, palam est. «In nomine sanctae Trinitatis et individuae Unitatis, in quo omnia facere iubemur. Mundo iam senescente, religio defectum incurrit, et ita irreligiositas seu iniustitia abundant, ut ipsi nos, qui prae caeteris Domino adhaerere debueramus, in cuius sorte esse noscimur, simus aliis, iuxta prophetam, laqueus ruinae (Ose. IX), et qui debueramus esse pastores, simus lupi vespertini, completurve in nobis quotidie vaticinium Malachiae dicentis: Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos (Malach. II). Et post pauca: Idcirco ego dedi vos contemptibiles esse (ibid.). Et Iob ex voce dolentis Ecclesiae: Ad nihilum redacti sunt omnes artus mei (Iob XVI). Ieremias quoque plangit, dicens: Quomodo obscuratum est aurum? Mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV). Quisquis vero modo non dolet, lumen cordis amisisse convincitur. Dominus enim immutabilis est, iuxta quod ipse per praefatum prophetam loquitur, dicens: Ego Dominus, et non mutor (Malach. III). Lumen vero cordis amisisse probatur quisquis ille sit qui audit quod immutabilis Deus angelo peccanti, primoque homini, et qui adhuc novellus et rudis erat, non pepercit, et sibi credit parci, si in peccatis perseverare voluerit, et surgere per poenitentiam noluerit. Quamobrem ego Turpio Lemovicum omnium episcoporum extimus, de sede, quam mihi Dominus regendam tuendamque immerito committere dignatus est, religionem auferri conspiciens, valde pertimui. In memet autem reversus diutius precibus a Domino auxilium petens implorabam, ut, ipso iuvante, sancta religio, quae usque ad nos illibata pervenerat, nostris temporibus non deperiret, sed successoribus inviolata succederet. Incidit deinde mihi Deo opitulante consilium bonum, ut credo et confiteor, quatenus claustrum construerem, et ibi fratres boni testimonii aggregarem, qui in commune sine aliqua proprietate degentes, absque ullo strepitu saeculari divinae servituti incumberent. Hoc vero quod nos, utpote turbis saecularibus admisti explere nequimus, saltem hi qui intra claustrum morarentur, strenue et absque impedimento carnali peragerent, scriptum est enim, et hoc Apostolus loquitur: Si primitiae sanctae, et massa (Rom. XI), quod et feci, consentientibus tam nostris consanguineis seu optimatibus Lemovicensi pago degentibus, domno scilicet Aimerico abbate, Aymono abbate, Petro praeposito, Bosone archiclavo, Arnulfo archidiacono, Aymone portario; de laicis autem Hildegario vicecomite, Rainaldo vicecomite, Arcambaldo, Ademaro. Volo autem atque inhianter cupio ut absque inopia, et sine aliqua perturbatione Deo servire studeant. Quod ut decentius fieri possit, do illis villam quae vocatur Baccalaria, quae decem in se mansos continere probatur, et unum mansum in Curte Wlteziaco in villa quae dicitur Parciacus. Iuxta ipsum autem mansum cedo illis aliam vineam sex in se arpentos continentem, quae quondam fuit Frotario. De mea vero vinea indominicata cedo illis decimum, de illa scilicet vinea, quae est sita in prospectu Wlteziacensis ecclesiae, omnia praedicta, superiusque memorata mobilia et immobilia de meo iure in illorum potestate transfundo. Oratorium praeterea in quo Deo militant, ipsis committo, ut ipsi praevideant qualiter horae operis Dei significentur, nemoque eos contristet in domo Dei. Ministerium etiam cantorum, necne lectorum, librorumve, sive omnium quae ad sacrum mysterium pertinent, vel ibidem Deo offeruntur, ipsis committimus, claustrum, et omnia interiora eius ipsi praevideant et dominentur. In hoc autem quod ego illis do, vel committo, sive etiam deinceps daturus vel commissurus sum, nullus habeat potestatem nec licentiam dominandi, nisi eis quem sibi, propter Deum et secundum vitae meritum, pars humilior praeesse poposcerint, post tamen proprium episcopum. Obsecro vos, o successores mei, in Deo et propter Deum, ut hoc testamentum parvitatis meae, quod pro remedio animae meae, antecessorumque, vel successorum conscribi iussi, nullus vestrum violari praesumat. Sin autem aliter (quod absit) aliquis egerit, ante conspectum divinae maiestatis non cum bonis pastoribus appareat, sed cum lupo rapace, id est diabolo, in inferno sine fine ardeat, sic fiat in eo. Scriptum quippe est: Non transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII).»] [suburbii, frater] PETRUS, [Cluniacensium humilis abbas, salutem et sinceri amoris plenitudinem.]

1 Vidi litteras vestras, et in eis magnum erga nos affectum animi vestri conspexi. Adverti (quod facile fuit) falsum in parte esse vulgare proverbium, quo dicitur, honoribus mores mutari. Neque enim honor assumptus ab amore nostro, semel olim concepto, vos in aliquo permutavit, nec in aliud, et aliud, quam quod ante fuerat, derivavit.
2 Non estis secutus quosdam nostri temporis homines, qui de congregatione nostra, aut in abbatias assumpti, aut episcopatibus decorati, ut corpore, sic et mente a nobis diffugiunt, ab amore suorum statum resiliunt, et velut abiecto gravi quantum ad ipsos monastici ordinis iugo, exsultant. Ostendunt quo animo, dum humiles viderentur, Deo servierint, qui data occasione ecclesiastici regiminis, totos se quantum audent Deo subtrahunt, mundo dedicant, et non sicut servi Dei, sed quasi velamen habentes malitiae libertatem, effrenes et praecipites, velut iam adepti quod diu optaverant, ubique discurrunt. Suos postponunt, alienos sectantur, nec iam vel quo primum venerint, vel ubi manserint, vel unde exierint, recordantur.
3 Non sic tu, ut audio, charissime, non sic plane tu facis, qui nostra tuis negotia semper anteponis, qui pro causis Cluniacensibus terminandum huc illucque discurris, et ad nutum nostrum vel nostrorum, reipublicae nostrae impugnatoribus te ubique audacter opponis. Unde gratias tibi multas agentes, pro certo noveris quod plenam vicem dilectionis tibi rependimus, et locum tibi in recessibus animi nostri optimum conservamus. Valeas semper in Domino et sic impositum tibi per Dei gratiam officium exerce, ut sis, et vita carbo ardens, et exemplo lucerna relucens.
Petrus Venerabilis HOME