monumenta.ch > Suetonius > 41 > 31
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXX. PETRO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXXII. PETRO, ROBERTUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXI. [Charissimo seni, societatis nostrae priori,] PETRO [Pictaviensi, frater] ARNULAHUS, [eremita novitius, coeremitarum suorum minimus, salutem mentis et corporis.]

1 Salutatio vestra, quam Patri novorum incolarum eremi, domno abbati nobis exhibendam misistis, mihi sociorum ultimo novissime pene innotuit, et sicut unguentum a capite usque in oram vestimenti, gratiosa descendit. Gratias vobis, quod amore nostri tractus, tam sublimia de nobis existimetis, ut eremitarum nos vocabulo dignemini; et quod studio tuendae utcunque sospitatis timidi assumpsimus, religioni imputetis.
2 Nos enim tanquam rudes eremitae, adhuc de crastino cogitamus, nec parum nos religiosos credimus, si de periculo instantis temporis vivi evadimus. Vos vero magis philosophantem eremitam dixerim, qui metu mortis intrepidus, iuxta morientes securus vivitis, et ab adventantium turbido incursu segregatus, in vestro sursum coenaculo solus positus, vobiscum habitatis.
3 At vero quantam nobis vestra eremus, vel potius solitudo invidiam suscitet, scribere utcunque tentaveram; sed epistula domni [Sed epistola domni. Id est abbatis sive praepositi. S. Benedictus cap. 63 Regulae: «Abbas autem, quia vices Christi agere creditur, domnus et abbas vocetur.» Et beatus Odilo in vita S. Maioli, «et ab omnibus domnus et abba honoratur.» Item postea: «Domnus videlicet et abba Willelmus.» Appellabatur et senior ut passim ex Vita ipsius Odilonis a Iotsaldo descripta liquet. Priores vero nonni dicebantur, ut docet idem S. Benedictus loco citato, cum ait: «Priores iuniores suos fratres nominent; iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia.» Et synodus Aquisgranensis anno 816: «Ut qui praeponuntur, nonni vocentur, hoc est paterna reverentia.» Verum et postea fratres ipsi Clun. domni vocari coeperunt, vulgo dom. Sic enim Cassinenses in suo declaratorio: «Ex nostra, inquiunt, antiqua consuetudine, ad differentiam mendicantium monachos nostros appellamus domnos, sed affectu fratres.» Et sanctimoniales etiam quaeque nonnae, Gallice nonnains, dictae sunt. S. Hieronymus ad Eustochium: «Et quia maritorum expertae dominatum, viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et nonnae.» Et Capitul. lib. V, cap. 11: «Similiter et nonnae velatae eadem poenitentia contineantur.» Unde et Xiphilinus in Domitiano virgines νόννας appellavit, quas et a reliquo mulierum distinxit his verbis: πολλάκις δὲ καὶ τοὺς ἀγῶνας νύκτωρ ἐποίει, καὶ ἔστιν ὅτε καὶ νόννας και γυναῖκας συνέβαλε.], qua vos beatum dixerim, subito inter scribendum superveniens, et suo illo more verbis philosophicis sublimius intonans, mutum me et elinguem effectum obruit, et tardiorem quam si vobiscum claudicarem effecit. Obmutui igitur. Unum tamen quod mente conceperam, velut alter Heliu comprimere non potui; et, licet oppressus, stylo rustico rudis expressi. Quid illud? Si ad nos cum Augustino vestro de academicis venire dignaremini, otia cuncta diffugerent, et novam strueremus academiam. Quis harum finis nugarum? Ut verum fatear, magis interim vestrum ad nos desideramus adventum, quam nostrum ad vos reditum. Quae sententia tam communis est omnium, ut etiam vetus bos noster non recalcitret: qui captus amoena iucunditate eremi, ieiunus aeque ut satur, indefesse ruminat.
Petrus Venerabilis HOME