monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XIII. PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XV. SUGERIO, , PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XIV. [Venerabili et praecordiali amico, domno] GUARINO [Ambianensi episcopo] [Domno Guarino Ambianensi episcopo. Qui et ipse de praecipuis Cluniacensium fratrum benefactoribus non postremus, ut vel eius de concessione Ecclesiae domni Petri cum altaribus in Ambianensi dioecesi litterae, pag. 1403 iam descriptae, docent, vel etiam ex aliis multis in Chartulario Sancti Martini de Campis, nobilis Cluniacensis coenobii membri, existentibus colligi potest. Inter has habetur una de Waneio, in qua se Galrinum Albianensis Ecclesiae ministrum humillimum nuncupat, aitque «se precibus reverendissimi episcopi Suessionensis Goislani et prioris Sancti Martini de Campis confirmare Sancto Martino ecclesiam in honore egregii confessoris et pretiosissimi pontificis Christi Martini in territorio Wangneii sitam, altare de Bonaio, et altare de Curcellis.» Anno 1127. Sunt et aliquae quibus modo Guarinus, modo Warinus; et aliquae demum, quibus Gaurinus Ambianensis episcopus inscribitur, qualis est haec de ecclesia Sancti Gervasii apud Encram: «In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Quia in corpore Christi, quod est Ecclesia, praelatis tanquam oculis maior vigilantiae cura super fideles, et maxime religiosos imponitur, dignum est ut eis beneficia nostra conferamus, quorum precibus pax nobis et securitas concedatur. Idcirco ego Gaurinus Dei gratia Ambianensis episcopus ecclesiam S. Gervasii de Encra, quae diu contra apostolica decreta in manu fuerat laica cum peste Simonica, monachis S. Martini de Campis libere et absolute do in eleemosynam cum omnibus appendiciis suis, in praesentia domini Alberici Hostiensis episcopi et apostolicae sedis legati, et domini Gausleni Suessionensis episcopi, et domini Gaufredi Cathalaunensis episcopi, teste domno Gaurino Ambianensis Ecclesiae thesaurario, et magistro Rainerio Cathalaunensi archidiacono. Actum est anno incarnati Verbi 1138.»], [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi.]

1 Quid dicam? quid loquar? quas tam sincero amico gratias agam? Divisit et vere divisit sapiens dilectio vestra inter amicos et amicos, inter veros et falsos, inter dantes verba et exhibentes opera. Promittunt alii magna magnis meritis amicorum, et nihil solvunt. Nihil promisistis, et nullis erga vos meritis nostris, multa et magna solvistis.
2 Haec est causa, haec summa materia, hoc indissolubile vinculum quo vobis astringimur, quo vobis colligamur, quo licet absenti integra totius amoris et affectus nostri viscera vobis refundimus. Nec mirum. Quis enim non summopere trahatur, quis non alliciatur, tantis ex parte vestra impensis; nullis, ut dictum est, ex nostra repensis beneficiis?
3 Sed, si plenum sacrificium, si integrum holocaustum offerre Deo disponitis, si caput et caudam simul immolare proposuistis, venite, venite, inquam, ad nos, ut videamus quem diu videre optavimus, et fruamur etiam hic in Christo, quo etiam alibi perpetuo frui desideramus. Hoc per eum, qui dilexit nos, et qui vobis inspiravit diligere nos, non tantum rogamus, sed etiam obsecramus, ut, antequam proxima aestas finiatur, Cluniacus vestra vos videat, et praesentia vestri diu exoptata exhilaretur et gaudeat.
Petrus Venerabilis HOME